Imágenes de páginas
PDF

oblongis, tres articulos abdominis ultimos simul sumtos fere æquantibus, setâ secundâ * fere abdominis longitudine, primâ dimidio breviore.

Hab. Rio Janeiro.

2. CYCLOPS CURTICAUDUS. — C. femina cephalo-thorace posticè obtuso, abdominem longitudine valde superante ; antennis anticis dimidio cephalo-thorace valde longioribus, 13 - 14-articulatis, articulis brevibus, quinque basalibus non oblongis ; setis antennarum † inæqualibus, posterioribus articulorum penultimi et præantepenultimi longioribus (quatuor articulos ultimos simul sumtos longitudine æquantibus), anterioribus perbrevibus ; stylis caudalibus prælongis, dimidio abdomine vix brevioribus, setis curtis, secundâ tertiâque subæquis et stylo paulo longioribus.

Long. ". - Hab. Valparaiso, Chile.

3. CYCLOPS PUBESCENS. — C. cephalo-thorace pubescente, abdominem longitudine vix superante, posticè subacuto ; antennis anticis femina dimidii cephalo-thoracis longitudine, 8 - 9-articulatis, setis totis brevibus ; antennis maris brevioribus, tribus articulis basalibus curtis, quarto crassissimo subovato, dimidii antennæ longitudine, ultimo (forsan duplice) tenui brevique, digitiformi ; stylis caudalibus abdomine quadruplo brevioribus, setâ secundâ abdomine longiore, primâ brevissimâ.

Long. ". - Hab. Valparaiso, Chile.

4. CYCLOPS MacLEAYI. — C. feminæ cephalo-thorace abdomine valde longiore ; antennis anticis longis (cephalo-thoracem æquantibus), ad basin paulo crassioribus, articulo secundo oblongo, 5-6 sequentes brevissimos simul sumtos longitudine fere æquante, 10 reliquis paulum oblongis, septimo longiore, setis articuli secundi et septimi parum elongatis, duorum subultimorum t totis brevibus, ultimi articulum longitudine vix superantibus ; stylis caudalibus tenuibus, duos articulos abdominis longitudine æquantibus, setâ secundâ abdomine breviore, primâ fere styli longitudine.

Long. 4". - Hab. in vicin. Sydney, N. S. W.

• Setarum caudalium interior est nobis prima, et sequentes ordine, secunda, tertia, et cet.

+ Setæ antennarum plerumque valent ad species distinguendum, et præcipuè illæ articulorum ultimorum. Articulos 2, 3, aut 4, ultimum præcedentes, subultimos sæpe vocamus; et eorum setæ, anteriores et posteriores, scrutandæ et comparandæ.

5. CYCLOPS Vitiensis. - C. feminæ cephalo-thorace posticè fere obtuso, abdominem longitudine vix superante, nudo; antennis anticis longis, cephalo-thoracis longitudine, multi-articulatis, articulo primo crasso, oblongo, secundo dimidio minore, 6 sequentibus perbrevibus ; setis antennarum inæqualibus, articulorum primi secundique paulo longioribus, ultimi et 3 subultimorum posterioribus subæqualibus, ar. ticulo suoque paulo longioribus, setis anterioribus subultimorum perbrevibus ; stylis oblongis, vix duorum articulorum abdominis longitudine, setâ secundâ abdomine paulo longiore.

Long. ". - Hab. in Venua Lebu, ad Insulas Viti.

Familia II. – HARPACTIDÆ. Oculi duo simplices tantum. Palpi mandibulorum maxillarumque

parvuli, aut obsoleti, setis diffusis non instructi. Sacculus ovigerus unicus. Antennæ posticæ setis habitu digitorum apice instructæ.

Genus I. HARPACTICUS. Milne Edwards. Frons subrostrata, appendicibus nullis. Antenne anticæ maris sub

cheliformes, aut articulo geniculante instructæ ; femine basi 2-5 articulatâ et quasi curto flagello sæpius minutè 5-articulato compositæ, apice basis appendicem brevem ferentes. Cephalo-thorax 4-articulatus. Pedes antici subcheliformes mediocres. Syn. – Arpacticus, et Cyclopsina partim (C. castor, excluso), M. Edwards. — Nauplius, Philippi. - Canthocarpus, Westwood. – Doris, Koch. — Canthocarpus et Arpacticus, non Cyclopsina, Baird.

[ocr errors]

1. HARPACTICUS VIRESCENS. - H. cephalo-thorace ovato, anticè rotundato et breviter rostrato, segmentis posticè non acutis, abdomine paululum subito angustiore et posticè sensim decrescente, 5-articulato; antennis anticis brevibus, dimidii cephalo-thoracis longitudine, 9-articulatis, articulis basalibus quatuor, crassiusculis, secundo maximo, setis perbrevibus; pedibus anticis parvis, digito dimidii articuli secundi longitudine ; stylis caudalibus brevissimis, paulum divaricatis, setâ secundâ corporis longitudine, primâ tertiâque subæquis abdomine valde brevioribus.

Long. ". - Hab. Madeira, in litora insulæ.

2. HARPACTICUS CONCINNUS. — H. feminæ cephalo-thorace longè ovato, segmentis posticè acutis ; abdomine subito paulum angustiore, lato, lateribus bene recto, 6-articulato, parce decrescente, articulo

primo brevissimo ; antennis anticis brevibus, 9-articulatis, articulis basalibus quatuor, attenuatis, setis brevibus, apice paulum longis (fla. gellum longitudine æquantibus); pedibus anticis parvis, articulo secundo infra obtuso-angulato et digitum longitudine duplo superante ; stylis caudalibus brevissimis, parum divaricatis, setâ secundâ corpore paulum breviore, tertiâ fere dimidio minore, reliquis brevissimis.

Long. z6.- Hab. in mare Pacifico prope Valparaiso.

3. HARPACTICUS SACER. — H. cephalo-thorace ovato, anticè subdeltoideo, segmentis posticè obtuso, dimidio longitudine latiore ; abdomine subito multo angustiore, et breviore quam cephalo-thorax, 6-articulato, articulo primo brevi ; antennis anticis brevibus, femina 9-articulatis, articulis basalibus quatuor, setis totis brevibus, maris articulo quinto (6?) crassissimo, subovato, margine anteriore subrecto, digito 2-articulato duabus setis minutis ad apicem instructo ; pedibus anticis parvis digito tenui, largè dimidii articuli secundi longitudine ; stylis caudalibus brevissimis, parum divaricatis, setâ secundâ corporis longitudine, tertiâ dimidio breviore, primâ perbrevi.

Long. 16". Hab. in litora ad Valparaiso.

4. HARPACTICUS LINEARIS. — H. corpore fere lineari, abdomine non angustiore, posticè parum attenuato ; antennis anticis brevissimis, 7-articulatis, articulis basalibus duobus crassissimis, primo majore, secundo perbrevi, setis totis brevibus ; stylis caudæ styliformibus, articulo abdominis ultimo longioribus, parum divaricatis, selâ secundâ longitudine fere dimidii corporis.

Long. 2". - Hab. in mari, ad Insulas Viti.

5. HARPACTICUS ROSEUS. - H. corpore fere lineari, abdomine non angustiore, antennis perbrevibus et tenuissimis, basi non crassioribus, setis totis brevibus ; stylis caudalibus brevibus, non divaricatis, setâ secundâ corpore longiore, spinulosâ.

Long. 70". - Hab. in mari Sulu.

6. HARPACTICUS ACUTIFRONS. — H. maris cephalo-thorace angustè elliptico, anticè acuto, posticè obtuso ; abdomine subito angustiore, 6-articulato, posticè valde attenuato, articulo ultimo angustissimo; antennis anticis brevibus, 3 articulis basalibus non oblongis, tertio minimo, quarto crassissimo et cylindrico prope dimidii antennæ longitudine, quinto (forsan duplice), digitiformi, parvulo; antennis juxta basin et ad apicem breviter setigeris ; stylis caudalibus minutis non divaricatis, setâ dimidio corporis parum longiore, strictè appressâ, nuda. Long. 4". - Hab. in mari prope Tierra del Fuego.

Genus II. CLYTEMNESTRA. (Dana.) Frons subrostrata, appendicibus nullis. Antenne anticæ flexiles; maris,

non subcheliformes. Pedes antici permagni, subcheliformes.

Obs. Non Arpacticus Bairdii : Cyclops chelifer Arpacticis pertinet. Magnitudo pedium anticorum character genericum non bene validum, nisi pergrandes, quoque pro antennis geniculatis in coitu usitati sunt ; ideoque est antennæ maris Clytemnestræ non subcheliformes.

CLYTEMNESTRA SCUTELLATA. — C. rostro subacuto; cephalo-thoracis segmento antico lato, posticè utrinque dilatato, tribus segmentis sequentibus subito angustioribus margine posteriore valde arcuatis et lateribus posticè productis et subacutis; abdomine 6-articulato, articulis subæquis, decrescentibus ; antennis anticis elongatis 8 (9?)-articulatis, articulo quinto (sexto ?) arcuato, sequente oblongo et apice cum appendice instructo (?), reliquis tribus oblongis; setis longis divaricatis, duabus apicalibus fere antennæ longitudine ; pedibus anticis pergrandibus, articulo secundo subclavato, digito tenui arcuato fere articuli secundi longitudine.

Long. 1". – Hab. in mari Pacifico, ad lat. 18° S., long. 1240 W.; etiam at Insulas Kingsmills ; in mari Sinense.

Genus III. SETELLA. (Dana.) Corpus angustissimum fere lineare, anticè attenuatum et subacutum,

et fronte appendices duas parvulas falciformes subtus gerens. Antenna anticæ flexiles, appendice brevi instructæ, setis brevibus ; maris non subcheliformes. Pedes antici mediocres aut parvi. Pe des proximè sequentes lateraliter porrecti, apice breviter setigeri. Pedes abdominis elongati et longè setigeri. Setæ caudales duæ longissimæ, (in speciebus scrutatis corpore valde longiores, spinulose, et strictè appressæ,) reliquæ brevissimæ. (Tubum cibarium sæpius læte rubrum.)

1. SETELLA TENUICORNIS. — S. antennis anticis fere corporis longi. tudine, articulis duobus basalibus valde crassioribus, secundo oblongo, reliquis teretibus gracillimis, tertio longissimo, quarto cum appendice instructo ; ramis pedis biremis antici subæquis, longiore 3-articulato, articulis fere æquis ; pedibus abdominis cum 5 - 6 setis elongatis subæquis instructis ; setis caudalibus corpore fere duplo longioribus.

Long. ts" setis caudalibus exclusis. — Hab. in mari Atlantico meridionali.

· 2. SETELLA LONGICAUDA. — S. maris (?) antennis anticis basi non crassioribus, 7-aut 8-articulatis, articulo quarto paululum arcuato (postice convexo) et cum appendice instructo, tertio fere duplo longiore quam quartus aut secundus ; ramo longiore pedis biremis antici 3-articulato, articulo primo valde brevissimo; pedum abdominis ramo exteriore brevissimè setigero, interiore duabus setis spinulosis instructo, apicem abdominis fere attingentibus ; setis caudalibus corpore large duplo longioribus.

Long. ".- Hab. in mari Atlantico meridionali.

3. SETELLA GRACILIS. - S. feminæ antennis anticis gracillimis usque ad basin, rectis, inter sese prope 130° divaricatis, articulo primo obsoleto, secundo quartum æquante et dimidio tertio longiore, quarto non arcuato ; digito pedis antici dimidio articulo secundo longiore ; setis caudalibus fere duplo corpore longioribus.

Long. 21". - Hab. in mari Pacifico juxta insulas Kermadec et Tonga.

4. SETELLA CRASSICORNIS. — S. maris (?) antennis anticis crassioribus, rectis, inter sese 130° divaricatis, articulo primo obsoleto, secundo tertioque brevibus, quarto appendiculato, hoc etiam sexto ultimoque tertium longitudine duplo superante ; digito pedis antici dimidii articuli secundi longitudine ; setis caudalibys prope sesqui corporis longitudine.

Long. 24". Hab. in mari Sinense.

5. SETELLA ACICULUS. — S. feminæ antennis crassiusculis fere rectè divaricatis, ad basin paulum curvatis, articulo primo perbrevi, secundo quartum longitudine æquante et longiore quam tertii dimidium ; pedis antici digito dimidii articuli secundi longitudine ; setis caudalibus sesqui corporís longitudine.

Hab. in mari Indico, prope Fretum Sundæ.

DONATIONS TO THE LIBRARY,

FROM DECEMBER, 1846, TO MAY, 1847. Prof. S. Kutorga. Naturgeschichte der Infusionsthiere. 8vo. pamph. and Atlas. 4to. St. Petersburg, 1841. From Ch. Cramer, Esq.

Ch. Cramer. Etwas über die Natur-Wunder in Nord-America Zusammengetragen. 8vo. pamph. St. Petersburg, 1840. From the Author.

Fourth Bulletin of the National Institute for the Promotion of Science. 8vo. pamph. Washington, 1846. From the Institute.

« AnteriorContinuar »