Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Conspectus Crustaceorum quæ in Orbis Terrarum circumnavigatione, CAROLO Wilkes e Classe Reipublicæ Fæderatæ Duce, lexit et descripsit Jacobus D. DANA. Pars III.*

Subtribus I. GAMMARACEA.

Familia I. ORCHESTIDÆ. Palpus mandibularis obsoletus. Corpus compressum, epimeris latis. Styli caudales duo postici breviores.

Genus I. TALITRUS. (Latreille.) Pedes primi styliformes, secundi vel non subcheliformes vel manu debilissimâ confecti. Antennæ primæ basi inferiorum breviores.

1. Talitrus Novi-ZealanDIÆ. - Epimera grandia, nuda, spinulis minutis marginem armata. Antennæ 2dæ dimidii corporis longitudine, setis brevissimis, (latitudine antennæ duplo brevioribus); flagello vix longiore quam basis, articulis transversis. Antennæ lmæ basi 2darum non duplo breviores. Pedes lmi validiusculi, elongati; 2di paulo breviores, articulo ultimo obtuso, fere breviore quam penultimus, digito obsoleto(?). Pedes 10 postici densè setosi, 6 postici valde inæqui, 7mis duplo longioribus quam 5ti, articulo primo latissimo.

Long. 10". - Hab. in portu “ Bay of Islands ” Novi-Zealandiæ.

2. TALITRUS GRACILIS. – Epimera grandia. Antennæ 2dæ dimidio corporis valde longiores, setis brevissimis (latitudine antennæ duplo brevioribus); flagello multo longiore quam basis, articulis paulo oblongis. Antennæ lmæ basi secundarum triplo breviores. Pedes lmi validiusculi, ungue parvulo, articulis 2do 3tio 4to 5to subæquis. Pedes 2di paulo breviores, articulo penultimo posticè triangulato; ultimo lamellato, fere nudo, apicem rotundato, margine antico parce excavato et versus apicem digitum minutum gerente. Pedes 3tii 4tis valde longiores. Pedes 6 postici paulo graciles, fasciculatim setulosi, articulo primo anguste elliptico; pedibus 7mis multo longioribus quam 5ti.

Long. 51" - 6''. Hab. in sabulis litoralibus insulæ freti “ Balabac.”

3. TalITRUS ORNATUS. — Segmenta corporis lævia. Epimera lata, per sulcos subtiles areolata. Antennæ 2dæ dimidio corporis paulo

* Vide supra, p. 61. 26

VOL. II.

breviores, flagello vix longiore quam basis, articulis parce oblongis, setis brevissimis. Antennæ lmæ basi secundarum fere triplo breviores, 5 – 7-articulatæ. Pedes Imi validiusculi, secundis multo longiores, ungue valido. Pedes 2di debiles, manu parvulâ subellipticâ, apice subacutâ, digito dorsali, minuto, apicem non attingente. Pedes sequentes subsetosi, 4ti 5ti subæqui, 7mi 6tis longiores, articulis primis pedum sex posticorum scalpturis. Long. 6""-9". Hab. in sabulis litoralibus prope “ Valparaiso." .

Genus II. TALITRONUS. (Dana.) Pedes secundi manu valido prehensili confecti. Alias Talitro similis.

1. TALITRONUS INSCULPTUS. — Segmenta corporis glabra, lineis elevatis granulisve seriatis transversim notata. Epimera lata sparsim sculpto-granulosa. Antennæ 2dæ dimidio corporis non breviores, sere nudæ, articulo basis ultimo fere duplo longiore quam penultimus, flagello non longiore quam basis. Antennæ lmæ dimidio basis 2darum breviores. Pedes lmi subgraciles, ungue fere recto. Pedes 2di validi, manu latâ, subtriangulatâ, palmâ obliquâ rectiusculâ medium emarginatâ, digito perlongo (dimidio manus valde longiore). Pedes 3tii quartis longiores, 6ti 7mique subæqui. Long. 9)". Hab. in sabulis litoralibus prope “ Valparaiso.”

Genus III. ORCHESTIA. (Leach.) Pedes primi, secundique subcheliformes, manu debili aut validâ con

fecti. Antenne prima basi secundarum breviores. Maxillipedes apicem obtusi.

1. ORCHESTIA SYLVICOLA. — Epimera sat angusta. Antennæ 2dæ tenues, dimidii corporis longitudine; flagello longiore quam basis, articulis oblongis, setis articulo parce brevioribus. Antennæ lmæ basi 2darum dimidio breviores. Pedes 4 antici debiles ; 2di paulo grandiores, manu oblonga, subellipticâ, antrorsum reflexâ, apicem rotundatâ, digito minuto, marginem inferiorem versus medium affixo. Pedes 4 sequentes subæqui, ungue parvulo. Pedes 6 ultimi paulo inæqui, setis . brevibus, articulo primo 5torum oblongo, 7morum latissimo.

Long. 6"-8"". Hab. in cratere extincto “ Taiamai” Novi. Zealandiæ.

2. ORCHESTIA TENUIS. — Epimera sat angusta. Antennæ 2dæ tenues, dimidii corporis longitudine ; flagello tenuissimo, valde longiore

quam basis, articulis oblongis, cylindricis, setis articulo vix brevioribus. Antennæ lmæ basi 2darum vix breviores. Pedes 4 antici debiles; primi minimi; secundi parvuli, manu minutâ, oblonga, retrorsum inflexâ, extremitate dimidio truncatâ, apice postico producto et obtuso, digito minuto, non laterali. Pedes 4 sequentes parvuli, 4tis breviori. bus. Pedes 6 postici valde inæqui, 7mis fere duplo longioribus quam 5ti ; setis brevibus.

Long. 6. Hab. apud oras sinus“ Bay of Islands” NoviZealandia.

3. ORCHESTIA RECTIMANUS. — Epimera sat lata, marginem minute setulosa, quinta perangusta. Antennæ 2dæ dimidii corporis longitudine, setis minutis (latitudine articuli non longioribus); flagello parce longiore quam basis, articulis paulo oblongis, setis perbrevibus. Antennæ lmæ, basi 2darum breviores. Pedes 4 antici debiles, lmis subtilissimè unguiculatis ; 2dis paulo longioribus, manu parvulâ rectâ, spatulatâ, apicem rotundatâ, digito minuto laterali prope apicem affixo. Pedes 4 sequentes subæqui. Pedes 6 ultimi non multo inæqui, setis perbrevibus, articulo primo latissimo, margine postico setuloso.

Long. 3'" – 4"'.- Hab. in humidulis, insulæ Tahiti, ad altitudinem ped. 1500, mari remotis.

4. ORCHESTIA SPINIPALMA.- Epimera sat angusta, quintis parce angustioribus quam quarta. Antennæ 2dæ dimidii corporis longitudine, setis minutissimis; flagello basin longitudine æquante, articulis plerumque paulo oblongis. Antennæ lmæ minutæ, basi secundarum quadruplo breviores. Pedes Imi parvuli, debiles, manu oblongâ, minutâ, breviore quam articulus precedens, apicem rectè truncatâ. Pedes 2di validi, manu subovatâ, margine inferiore (palma) versus apicem parce excavato, spinulis armato, digito elongato, paulo breviore quam manus. Pedes sequentes tenues ; 4 proximis subæquis ; 4 ultimis subæquis ; setis perbrevibus.

Long. 6)". Hab. apud oras insulæ " Tongatabu.”

5. Orchestia SCUTIGERULA. — Epimera sat lata, quintis angustioribus quam quarta. Antennæ 2dæ breves, corpore triplo breviores ; flagello moniliformi, parce longiore quam basis. Pedis 7mi articulus primus ellipticus et laminam crassam grandem latè ellipticam posticè gerente ; setis perpaucis perbrevibus. Pedes Imi parvuli, manu subtriangulatâ, apice transversâ. Pedes 2di validi, manu latâ, subtriangulatâ, anticè arcuatâ, palmâ obliquè transversâ, fere rectâ, angulo

:

infero acuto; digito longo. Pedes 4 sequentes sat longi, subæqui, 6 ultimi sensim increscentes.

Long. 91" – 11"'.Hab. ad oras sinus “Nassau,” Fuegiæ, inter Algas rejectas.

6. ORCHESTIA NITIDA. — Epimera mediocria, quinta quartis minora. Antennæ 2dæ dimidio corporis breviores; flagello longiore quam basis, moniliformi. Antenna Imæ dimidio basis secundarum parce. longi. ores. Pedes Imi parvuli, manu subsecuriformi, apice truncato, latiore. Pedes 2di validi, manu subovatâ, palmâ rectâ dimidio manus longiore, digito longo (palmam longitudine æquante). Pedes 4 sequentes subæqui; reliqui breviusculi, sensim increscentes, articulo primo lato, margine subtilissimè serrulato.

Long. 4". - Hab. in mari prope oras sinus “ Nassau,” Fuegiæ, inter Algas natantes.

7. ORCHESTIA DISPAR. — Epimera mediocria, quinta valde angusta. Antennæ 2dæ vix dimidii corporis longitudine ; flagello longiore quam basis, articulis vix oblongis, setis brevissimis. Antennæ lmæ basi secundarum breviores. Pedes Imi parvuli, manu apicem latiore, obliquè truncatâ et excavatâ. Pedes 2di validi, manu subobovatâ, obliquè truncatâ, palmâ paulo sinuosâ, pubescente. Pedes 3tii 4tis parce longiores; 7mi 6tis paulo breviores, articulis tertio quartoque incrassatis, et valde compressis.

Long. 61–7". - Hab. ad oras Illawarræ, Australiæ.

8. ORCHESTIA QUADRIMANUS. — Epimera sat lata, 5ta 4tis minora. Antennæ 2dæ dimidio corporis paulo breviores, bene setulosæ ; flagello parce longiore quam basis, articulis non oblongis, cylindricis. Antennæ lmæ basi 2darum fere dimidio breviores. Pedes lmi parvuli, manu fere triangulatâ, apicem truncatâ, paululo excavatâ. Pedes 2di validi, manu subquadratâ, paulo oblonga, palmâ apicali, transversa, paulo excavatâ. Pedes 3tii 4ti debiles subæqui ; 5ti 6ti 7mi similes, valde inæqui (7mis duplo longioribus quam 5ti), sensim increscentes, breviter setosæ.

Long: 7". Hab. ad oras Illawarræ, Australia Orientalis.

9. OrchestIA SERRULATA. — Epimera lata, quinta anticè quartis non angustiora. Antennæ 2dæ fermè dimidii corporis longitudine ; flagello vix longiore quam basis, articulis non oblongis, setis fere obsoletis. Pedes Imi parvuli, manu subtriangulatâ, paulo oblonga, apicem latiore transversâ parce excavatâ. Pedes 2di validi, manu

grandi, subellipticâ, palmâ infero-subapicali, excavatâ, subtilissimè spinulosâ, angulo infero rotundato. Pedes 3tii 4ti tenues, subæqui ; 5ti 6ti 7mi sensim increscentes, articulo primo latissimo, margine postico serrulato, antico 2-3 setis minutis armato.

Long. 91" – 10. - Hab. ad oras insularum “Black Rocks" in sinu “ Bay of Islands ” Novi-Zealandiæ.

Genus IV. ALLORCHESTES. (Dana.) Pedes primi secundique subcheliformes. Antenna primæ breviores, basi secundarum longiores. Maxillipedes apicem unguiculati.

1. ALLORCHESTES COMPRESSA. — Epimera latissima, quarta maxima, quinta perangusta. Antennæ 2dæ crassiusculæ, basi fere quadruplo longiore quam flagellum. Antennæ lmæ 2dis paulo breviores, flagello fere duplo longiore quam basis. Pedes Imi parvuli, manu vix oblonga, apicem obliquè truncatâ et paulo excavatâ. Pedes 2di validi, manu subovatâ, palmâ rectâ, fere nudâ, digito longo. Pedes 3tii 4ti longi, subæqui; sex sequentes paulo inæqui, breviusculi, sensim increscentes, articulo primo latissimo, setis sparsis, minutissimis.

Long. 7" -814. Hab. ad oras Illawarræ, Australia Orientalis.

2. ALLORCHESTES VERTICILLATA. — Epimera sat angusta, quinta perangusta. Antennæ 2dæ lmis fere duplo longiores, plus dimidio corporis breviores, flagello fermè duplo longiore quam basis, 14-articulato, articulis parce oblongis, setis densè verticillatis, brevibus. Pedes Imi parvuli, manu oblongâ, dorsum fere rectâ, infra versus apicem obliquâ. Pedes 2di validi, manu ovatâ, palmâ rectiusculâ, pubescente, digito longo. Pedes 3tii 4ti sat longi, subæqui ; 5ti 6ti 7mi subæqui, 5tis paulo brevioribus, articulo primo lato, setis sparsis, brevibus.

Long. 4'". Hab. apud oras prope Valparaiso.

3. ALLORCHESTES HIRTIPALMA. - Epimera lata, quinta perangusta. Antennæ 2dæ corpore plus dimidio breviores; flagello plus duplo longiore quam basis, infra densè breviter villoso, articulis non oblongis. Antennæ lmæ 2dis paulo breviores. Pedes Imi parvuli, manu oblongâ, apicem oblique truncatâ. Pedes 2di validi, manu subovatâ, infra subtruncatâ et hirtâ, palmâ paulo depressâ, rectiusculâ, digito longo. Pedes 4 ultimi subæqui, quinti breviores.

Hab. apud oras prope Valparaiso, et insulæ “San Lorenzo.”

4. ALLORCHESTES GRACILIS. — Epimera mediocria, quinta perangusta. Antennæ tenuissimæ : 2dæ dimidii corporis longitudine ;

« AnteriorContinuar »