Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pedes antici maris digitum elongati, femina breves. Styli caudales laminati. — Mares sæpe lætè opalini aut fulgidè metallini, interdum cærulei. Feminæ sæpius incoloratæ, plus minusve pellucidæ ; interdum opacæ et azuleæ.

1. Conspicilla conjuncta. 1. SAPPHIRINA IRIS. — Antennæ posticæ abbreviatæ, digito dimidii carpi longitudine. Lamellæ caudales tenuiter falciformes, divaricati ; setis tribus, duabus apicalibus dimidio styli longioribus, alterâ externâ. – Pemine: Corpus gracillimum valde elongatum (latitudine maximâ plus quintuplo longius). Conspicilla fronte insita. Abdomen 6-articulatum, segmento primo sequentibus vix angustiore. Maris : Corpus lineari-ellipticum, anticè rotundatum. Conspicilla inferiora, fronte remotiuscula.

Long. ?". - Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 41°, long. occ. 76° 24'.

2. SAPPHIRINA ANGUSTA. — Digitus antennarum posticarum carpo valde (non duplo) brevior. Lamellæ caudales elongatæ, subovatæ, ad apicem internum prominulo, subacuto ; setis quatuor, duabus apicalibus dimidio lamellæ brevioribus, aliis duabus externis brevioribus. — Femina: Corpus valde elongatum (latitudine maximâ fere quadruplo longius). Conspicilla fronte insita. Abdomen 6-articulatum, segmento primo angustiore, tertio, quarto, quintoque lunatis et latus acutis, primo secundoque fere æquis.

Long. *".- Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 43°, long. occ. 78° 45'; etiam ad syrtas “ Lagullas," lat. aust. 35° 50', long. orient. 23°.

3. SAPPHIRINA ELONGATA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, dimidio brevior quam carpus. Lamellæ caudales latæ, breviter ovatæ, apice interno vix prominulo, setis quatuor, totis dimidio lamellæ breviores. Feminæ : Corpus angustè elongatum, valde convexum. Conspicilla fronte insita. Abdomen 5-articulatum, segmento primo parvu. lo, secundo majore sed valde minore quam sequens, sublunato.

Long. ": Hab. in mari Pacifico, lat. bor. 15°, long. orient. 179o.

4. Sapphirina metalliNA. — Lamellæ caudales fere rectangulatæ, apice subtruncatæ, setis quatuor apicalibus subæquis, parcè brevioribus quam lamellæ.- Maris : Corpus valde depressum, angustato-ellipticum, 9-articulatum, segmento ultimo tecto, primo oblongo, quarto dimidio breviore quam quintum.

Long. 1". Hab. in mari Pacifico, prope insulas “ Kingsmill.” 5. SAPPHIRINA CORUSCANS. — Digitus antennarum posticarum paulo VOL. II.

brevior quam carpus, tenuis, unguiculo elongato. Lamellæ caudales subovatæ, ad apicem rotundatæ, apice interno setam brevem gerente, setis aliis quatuor, totis brevibus (lamellâ fere quadruplo brevioribus).

Maris : Corpus depressum, elongato-ovatum, posticè angustatum, segmento primo (fere duplice) parce oblongo, aliis segmentis fere similibus. Conspicilla fronte insita, prominentia.

Long. 16": Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 18° 10', long. occ. 125° 30'.

6. SAPPHIRINA INÆQUALIS. — Digitus antennarum posticarum carpo non brevior, tenuis, unguiculo brevi. Lamellæ caudales oblongæ, subovatæ, apice interno prominulo, subacuto, setis quatuor, setis dimidio lamellæ non longioribus. — Feminæ : Corpus longè ovatum, segmentis cephalothoracis tribus ultimis dissimilibus, segmento ultimo breviore et latere acuto, penultimo obtuso. Conspicilla fronte insita. Abdomen 6-articulatum, segmento primo fere obsoleto aut tecto, secundo posticè acuto.

Long. ". - Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 43°, long. occ. 78° 45'.

7. SAPPHIRINA OVATA. — Digitus antennarum posticarum fermè longitudine carpi, articulis duabus digiti subæquis. Lamellæ caudales graciles, lanceolatæ, parce divaricatæ ; setis 4 - 5, unâ internâ, unâ aut duabus apicalibus, et aliis duabus externis, totis dimidio lamellæ valde brevioribus. — Femine : Corpus valde depressum. Cephalothorax ovatus, segmento antico paulo oblongo, segmentis duobus ultimis latere rotundatis, ultimo angustiore. Conspicilla fronte insita. Abdomen elongato-ellipticum, 5-articulatum, segmento primo non angustiore. — Rubescens.

Long. 1". - Hab. in freto “ Balabac,” prope insulam “ Borneo.”

8. SapphirINA SPLENDENS. — Digitus antennarum posticarum tenuis, carpo vix brevior. Lamellæ caudales ovato-rotundatæ, apice interno acuto; setis quatuor, duabus apicalibus dimidio lamellæ non longioribus, aliis externis. — Maris : Corpus valde depressum, ovatum. Conspicilla fronte insita. Segmento primo (vix duplice) transverso, aliis longitudine subæquis, latere obtusis.

Long. 13": Hab. in mari Pacifico, prope insulam “ Assumption,” lat. bor. 19° 30', long. orient. 144° 30'.

9. SAPPHIRINA OVALIS. — Digitus antennarum posticarum crassus, carpo fere longior, articulis digiti valde inæquis, unguiculo dimidium digiti longitudine æquante. Lamellæ caudales ovatæ, setis quinque, unâ internâ, duabus apicalibus, et aliis externis, totis paulo brevioribus quam lamellæ. — Femina : Corpus valde convexum. Cephalothorax ellipticus, 5-articulatus, segmento antico non oblongo, postico parvo. Conspicilla fronte insita.. Abdomen 5-articulatum, segmento primo minore, latere truncato, tertio quartoque lunatis. — Opaca, azulea.

Hab. in mari Pacifico, prope insulam “ Tongatabu,” versus Austrum.

10. SAPPHIRINA DETONSA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, carpo paulo brevior, unguiculo dimidii digiti longitudine. Lamellæ caudales approximatæ, subovatæ, latitudine plus duplo longiores, setis brevissimis (obsolescentibus). — Feminæ : Corpus valde convexum. Cephalothorax ellipticus, 5-articulatus, segmento primo non oblongo, aliis latera obtusis. Conspicilla fronte insita. Abdomen 5-articulatum, segmento primo fere obsoleto aut tecto, secundo latere obtuso, tertio quartoque lunatis. — Translucens, brunnescens.

Long. 1":- Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 15°, long. occ. 138° 45.

11. SAPPHIRINA INDIGOTICA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, fere carpi longitudine, et unguiculo fere dimidii digiti. Lamellæ caudales subovatæ, apice interno vix prominulo, setis quatuor, duabus apicalibus, aliis externis, totis dimidio lamellæ vix brevioribus. — Femine: Corpus valde convexum. Cephalothorax ellipticus. Conspicilla fronte insita. Abdomen 6-articulatum, segmento primo parvulo, tertio, quarto, quintoque lunatis. — Opaca, et azulea.

Long. 1.". - Hab. in mari Pacifico, lat. bor. 28°, long. orient. 177o.

12. SAPPHIRINA ORIENTALIS. — Digitus antennarum posticarum tepuis, fermè carpi longitudine, unguiculo minus dimidio digiti. Lamellæ caudales breviter ovatæ, prope apicem internum dente acuto armatæ, setis quatuor, duabus apicalibus, aliis externis, totis brevibus, vix dimidii lamellæ longitudine. — Maris : Corpus valde depressum, subovatum, 10-articulatum, segmento antico latiore et paulo transverso, aliis sensim angustioribus. Conspicilla fronte insita. — Femina (?): Corpus convexum. Cephalothorax ellipticus, 5-articulatus, segmento antico non transverso, postico ad latus truncato, angulis posticis acutis. Conspicilla fronte insita. Abdomen 6-articulatum, segmento primo minore, lateribus truncatis, secundo lateribus rotundatis, tribus sequentibus lunatis. — Maris color, opalinus ; feminæ indigoticus, opacus.

Long. 1". - Hab. in mari “Sulu.”

2. Conspicilla non contigua. 13. SAPPHIRINA OVATO-LANCEOLATA. — Digitus antennarum posticarum dimidio carpi paulo longior, articulis duabus digiti valde inæquis. Lamellæ caudales latitudine duplo longiores, non divaricatæ, setis quinque, totis brevibus, unâ brevissimâ ad apicem internum insitâ. — Maris : Corpus ovato-lanceolatum, 10-articulatum, segmento antico vix oblongo, tribus penultimis lunatis et latera subacutis aut obtusis. Conspicilla subremota, inferiora, et fronte remota. Splendidè opalina. Long. ". — Femina : Corpus ovato-lanceolatum, abdomine (articulo primo brevissimo excluso) vix angustiore. Cephalothorax 4-articulatus, segmento antico fere duplice, aliis inter sese similibus, latere obtusis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. Abdominis segmenta secundum tertium quartumque latè sublunata ea latere subacuta. – Vix diaphana. - Long. ".

Hab. in mari Atlantico, prope “ Rio de Janeiro ”; quoque lat. aust. 23°, long. occ. 41°.

14. SAPPHIRINA GEMMA. — Digitus antennarum posticarum carpo parce brevior, tenuis, articulis duabus digiti valde inæquis, unguiculo brevi. Lamellæ caudales subellipticæ, latitudine duplo longiores, ad apicem internum minutè apiculato, setis quatuor, brevibus, duabus apicalibus, aliis externis. — Feminæ : Corpus gracillimum, elongatum. Cephalothorax 5-articulatus articulatione primâ fere obsoletâ, segmento antico parce oblongo, posticis inter sese similibus, sensim minoribus. Abdomen valde angustius, 6-articulatum, segmentis primo secundoque subæquis, sequentibus vix lunatis. Conspicilla remotiuscula, inferiora, prope frontem insita. — Maris : Corpus oblongo-subellipticum 10-articulatum, segmento antico paulo transverso, posticis ad latis non acutis. Conspicilla remotiuscula, inferiora et fronte remota. — Color maris opalinus et flammeus ; feminæ nullus, sacculorum pallidè cyaneus.

Long. 3". - Hab. in mari Australis, ad syrtas“ Lagullas.” – An Sapphirine indicatori pertinet ?

15. SAPPHIRINA BELLA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, fermè carpi longitudine, articulis digiti fere æquis, unguiculo parvulo. Lamellæ caudales divaricatæ, angustæ, lanceolatæ, setis quatuor, duabus apicalibus, aliis externis, totis perbrevibus. – Maris : Corpus ovatum, 9-articulatum, segmento ultimo tecto, antico parce oblongo, ad la. tus totis obtusis. Conspicilla parvula, remotiuscula, inferiora, prope frontem insita. — Splendidè versicolor. · Long. 15": Hab. in mari Pacifico, prope insựlas “Kingsmill."

16. SAPPHIRINA OPALINA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, carpo fere longior, unguiculo brevi. Lamellæ caudales suborbiculatæ, apice interno producto, acuto, setis dimidio lamellæ vix longioribus. — Maris : Corpus ovatum, 10-articulatum, articulatione primâ fere obsoletâ, segmento postico tecto, quatuor penultimis latere ad angulos posticos acutis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. — Splendidè opalina.

Long. 3". Hab. in mari Atlantico, lat. bor. 1° -0°, long. occ. 17° - 18°; quoque lat. aust. 4° 30', long. occ. 25o.

17. SAPPHIRINA Versicolor. — Digitus antennarum posticarum tenuis, carpo vix longior, unguiculo longiusculo (dimidium digiti longitudine fere æquante). Lamellæ caudales latæ, latitudine breviores, apice interno producto et acuto, setis quatuor, brevissimis. — Maris : Corpus ovatum, 10-articulatum, segmento antico transverso, semicirculari, aliis longitudine subæquis, quatuor penultimis ad latera minutè acutis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. — Opalina. — S. opalinæ affinis.

Long. V". - Hab. in mari Atlantico, prope “Rio de Janeiro," lat. aust. 24°, long. occ. 43°.

18. SAPPHIRINA TENELLA. — Digitus antennarum posticarum tenuis, carpo longior, unguiculo parvulo. Lamellæ caudales latitudine duplo longiores, setis dimidio lamellæ valde breviores, unâ ad apicem internum fere obsoletâ. — Femina : Cephalothorax ovatus, 5-articulatus, articulatione primâ fere obsoletâ, segmento antico non transverso, posticis inter sese similibus, angulo postico subacuto. Abdomen angustum, 6-articulatum, segmento primo brevissimo, secundo latere obtuso, tribus sequentibus lunatis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. — Maris : Corpus longe ovatum, 10-articulatum, posticè segmentis sensim minoribus, segmento antico semicirculari, lateribus obtusis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. — Maris corpus diaphanum, pulchrè versicolor ; femina subdiaphanum, non coloratum.

Long. "-15": Hab. in mari Atlantico, lat. aust. 20° – 23°, long. occ. 38° 45' – 41°; quoque lat. aust. 41°, long. occ. 25° ; quoque lat. aust. 24°, long. occ. 43°. – An S. fulgenti (M. Edwardsii) pertinet ?

19. SAPPHIRINA OBESA. — Lamellæ caudales latæ, subellipticæ latitudine pon duplo longiores, setis brevissimis, fere obsoletis, unâ ad apicem internum vix dispiciendâ. — Feminæ : Cephalothorax latè subovatus, convexus 5-articulatus, segmento antico transverso, ultimis duobus duplo brevioribus quam tertio, quarto ad angulos rotundato, quinto ad angulos subacuto. Abdomen 5-articulatum, segmento primo brevissi

« AnteriorContinuar »