Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mo, tribus sequentibus lunatis. Conspicilla remotiuscula, fronte insita. - Brunnescens.

Long. 11": Hab. in mari Pacifico, prope insulas “ Kingsmill.”

20. SAPPHIRINA OBTUSA. — Lamellæ caudales elongatæ, non divaricatæ, setis dimidio lamellæ valde brevioribus. — Femina : Cephalothorax convexus, 4-articulatus, ad frontem subtruncatus, segmento antico oblongo, lateribus fere parallelis, angulis posticis rotundatis, segmentis aliis dissimilibus, secundo ad latus truncato, tertio rotundato, quarto (vel ultimo) medium ad latus angulato. Abdomen angustum, 5-articulatum, segmento primo parvulo, tribus sequentibus sublunatis. — Rubescens.

Long. 15". - Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 43°, long. occ. 78° 45'.

Familia V. MIRACID Æ. Oculi duo conspicillis maximis constructi. Antenne posticæ ad api

cem setigeræ. Pedes mandibulares maxillaresque brevissimi. Abdomen feminæ (an maris quoque ?) 6-articulatum. Sacculus ovigerus unicus.

Genus MIRACIA. Corpus elongatum, non depressum, ad frontem duas appendices falci

formes subtus gerens. Antenna anticæ appendiculatæ, flexiles et non geniculantes. Pedes antici (ct. vii.) mediocres, uni-unguiculati ; pedes duo sequentes biremes, lateraliter porrecti. Pedes abdominis longè setigeri. Setæ caudales elongatæ. — Setelle affinis, sed conspicilla oculorum diversæ.

1. MIRACIA EFFERATA. — Corpus 10-articulatum, segmento antico valde latiore, aliis sensim attenuatis. Conspicilla fronte insita, maxima, valde prominentia, contigua. Antennæ anticæ mediocres, 7-articulatæ, articulis tertio quinto septimoque brevibus. Styli caudales oblongi, setis duplo longioribus. — Cyanea.

Long. it". - Hab. in mari Atlantico, lat. bor. 4° -7°, long. occ. 20° – 21° 30'; quoque lat. aust. 4° 30', long. oec. 25o.

2. MIRACIA GRACILIS. — Corpus gracile, sensim posticè attenuatum, 10-articulatum, segmento antico non latiore. Conspicilla maxima, paulo prominentia, fronte insita. Antennæ anticæ tenuissimæ, articulis secundo, quarto, duobusque ultimis brevibus. Styli caudales oblongi, setis quadruplo longioribus, fere corporis longitudine. - Cyanea et viridis.

Long. 1": Hab. in mari Pacifico, lat. aust. 32° 24', long. orient. 177o ; quoque prope insulam “Sunday.”

Tribus 2. DAPHNIACEA (vel Cladocera).

Corpus testâ plerumque tectum, capite antennisque posticis sæpius

exclusis. Pedes plures natatorii. Antenna anticæ sæpe obsoletæ, raro elongatæ. Oculus compositus. [Membra tota cephalothoracis mandibularia, maxillaria, pediformiaque 12 – 16.] Tribûs hujus familiæ sunt :

1. PENILIDE. — Pedes duodecim. Antennæ anticæ obsolescentes.

2. DAPHNIDÆ. — Pedes decem. Antennæ anticæ sive obsoletæ sive uni-articulatæ.

3. BOSMINIDÆ. — Pedes decem. Antennæ anticæ elongatæ, multiarticulatæ.

4. POLYPHEMIDÆ. — Pedes octo. Antennæ anticæ obsolescentes. .

Familia I. PENILIDÆ.

Genus PENILIA. (D.) Caput discretum, longe rostratum. Antenna postica grandes, ramis duobus 2-articulatis. Abdomen non inflexum, stylis duobus corneis confectum.

1. PENILIA AVIROSTRIS. — Testa dorso valde tumida, posticè latè bicuspidata et ad medium profondè excavata, marginibus infero posticoque per denticulos eleganter armata. Setæ appendicium abdominiş dorsalium stylis caudalibus breviores.

Long. 7". Hab. in porto “ Rio Janeiro.” — Lect. die 24 Dec., 1838.

2. PENILIA ORIENTALIS. — Testa dorso tumida, posticè latè bicuspi. data, ad medium paulo excavata, marginibus infero posticoque per denticulos eleganter armata. Setæ appendicium abdominis dorsalium stylis caudalibus fere duplo longiores.

Long. It": Hab. prope fretum “Sunda.” — Lect. die 5 Mar., 1842.

Familia II. DAPHNIDÆ.

Genus I. DAPHNIA. Abdomen inflexum. Antenna anticæ obsolescentes. Antenna posticæ birameæ, ramis 3 - 4-articulatis. Intestina non convoluta. 1. DAPHNIA TEXTILIS. — Valde tumida, subglobosa, paulo oblonga,

post medium paulo latior, posticè breviter subtriangulata, obtusa. Caput breve, brevissimè acutèque rostratum, supernè visum breviter subtriangulatum, obtusum. Rami antennarum valde inæqui, tri-articulati. Testa reticulata areolis bene hexagonis.

Hab. in stagnis prope portum “Sandal wood” ad insulam “ Vanua Lebu ” in archipelago “ Viti.”

2. DAPANIA AUSTRALIENSIS. — Valde tumida, paulo oblonga, capite per constrictionem vix discreto ; post medium altior, posticè subtriangulata, obtusa, dorso postico subtilissimè denticulato. Caput breve, supernè visum triangulatum, obtusum. Rami antennarum posticarum subæqui, setis longiusculis. Testa reticulata, areolis longè angustissimèque linearibus, obliquis, prope marginem valde latioribus.

Hab. in stagnis prope urbem “ Sydney” Novi-Hollandiæ.

3. DAPHNIA MACRURA. — Gracilis, elongata, testâ posticè aculeatoproductâ, aculeo tenui, paulo breviore quam corpus. Caput grande, corpore non humilius, supra non discretum infra nec rostratum ; fronte latere visâ rotundatâ, supernè visâ bene acutâ. Corpus ad margines dorsales infero-posticosque et aculeus subtilissimè denticulati.

Hab. in stagnis prope urbem “Sydney” Novi-Hollandiæ.

Genus II. SIDA. Abdomen rectum. Antenna anticæ fere obsoletæ. Antenne posticæ

birameæ, ramo uno 2-articulato. Intestina non convoluta.

SIDA ANGUSTA. — Angusto-oblonga, posticè parce altior et rotundatotruncata, capite valde discreto, fere oblongo, paulo humiliore quam corpus, fronte obtusa. Abdomen testâ fere omnino tectum. Antennæ anticæ fere corporis longitudine, ramis basi brevioribus, 2 et 3-articulatis, uno ramo setis paucis ciliato.

Hab. in stagnis ad insulam “ Vanua Lebu.”

Genus III. LYNCEUS.

Abdomen inflexum. Intestina convoluta. Antenna anticæ fere obso

letæ. Antenne posticæ parvæ.

LYNCEUS LATIFRONS. – Valde tumidus ; latere visus rotundatus, capite indiscreto, brevissimo, rostrato, rostro gracili, acuto, ad corpus strictè appresso ; supernè visus, fronte latissimè truncatâ parce angustiore quam corpus, latere postico breviter triangulato et obtuso.

Hab. in stagnis ad insulam “ Vanua Lebu.”

[ocr errors]

Familia IV. POLYPHEMIDÆ.
Pedes octo. Oculus maximus.

Genus POLYPHEMUS.
Caput discretum, magnum. Antenna birameæ, validæ.

POLYPHEMUS BREVICAUDIS. – Testa posticè tumida rotundata. Ca put oblongum (paulo brevius quam testa reliqua), conoideum, anticè latius et globulare. Rami antennarum subæqui 3-articulati, parce setigeri. Pedes crassi. Abdomen non inflexum, breve, crassum, parce exsertum, furcatum, ad apicem acutum.

Long. 36". - Hab. in mari Atlantico, lat. aust. 41°, long. occ. 62°. - Lect. die 25 Jan., 1839.

Tribus 3. CYPRIDACEA (vel Ostracoda).

Corpus testâ bivalvi omnino tectum, posticè incurvatum, capite anten

nisque nunquam exclusis. Pedes nulli biremes nec natatorii. Oculi vel simplices vel compositi. Antenne quatuor. [Membra cephalothoracis mandibularia, maxillaria, pediformiaque numero decem.]

Genus I. CYPRIS. (Müller.)
Testa integra, ad frontem nec perforata nec incisa. Oculus unicus.

Antenna antica setigeræ, subnatatoriæ. Antenne posticæ subpedi.
formes, setigeræ. Pedes mandibulares 3 - 5-articulati. Maxillæ
quatuor, breves. Pedes quatuor, duo uncinis longi confecti, duo
sequentes graciles, 4 – 5-articulati, ad ova pertinentes.

1. CYPRIS SPECIOSA. — Oblonga, subovata, anticè angustior, subtus fere recta, vix excavata, alioque bene arcuata, altitudine latior et plus duplo longior; ad marginem anticum pubescens, posticum breviter ciliata. Flava et lætè viridis, areis flavis paucis imperfectis viridi circumdatis.

Hab. in stagnis prope urbem “Rio de Janeiro.” — Lect. Dec., 1838.

2. CYPRIS ALBIDA. Latere visa, breviter subelliptica, extremitates fere æqua, latè rotundata, subtus recta, supra obsoletè gibbosa ; triplo longior quam latitudo, non duplo longior quam altitudo, margine pubescente. Oculus margine superno remotus. Albido-margaritacea, posticè et supernè paulo brunnea.

Long. H": Hab. in stagnis prope “ Valparaiso.”
VOL. II.

3. CYPRIS Chilensis. — Latere visa, subovata, post medium parce altior, subtus paululo arcuata, dorsum vix gibbosa, triplo longior quam latitudo, duplo longior quam altitudo, marginibus antico infero posticoque pubescentibus. Antenna anticæ 7-articulatæ, setis dimidio corporis vix longioribus.

Long. 16". - Hab. in stagnis prope “ Valparaiso."

4. CYPRIS PUBESCENS. — Brevis ; latere visa, latissimè fabiformis, subtus recta, extremitatibus latè et æque rotundatis, dorso bene arcuato; supernè visa, latè ovata, fronte subacuta ; ad totam superficiem pubescens. Antennæ anticæ 7-articulatæ, setis vix longioribus quam 5 articuli ultimi simul sumti. Antennæ posticæ crassiusculæ, articulo ultimo fere dimidii penultimi longitudine, setam longam ad apicem gerente, penultimo ad apicem longè setigero. — Pallidè olivacea.

Hab. in stagnis prope urbem “ Sydney” Novi-Hollandiæ.

5. Cypris VITIENSIS. — Longè subfabiformis; latere visa, altitudine plus duplo longior, sublus recta, dorsum arcuata, ante medium paulo altior, extremitate anticâ latius rotundatâ ; supernè visa, subelliptica, ante medium vix latior, anticè subacuta, posticè rotundata, latitudine duplo longior ; ad totam superficiem pubescens. Antennæ anticæ 7. articulatæ, articulis quinque ultimis inter sese longitudine fere æquis, setis antennâ brevioribus.

Long. ". - Hab. in stagnis prope portum “ Nailoa,” ad insulam “ Vanua Lebu," in archipelago “ Viti.”

Genus II. CYPRIDINA. (Milne Edwards.) Testa breviter rostrata corpus omnino tegens, et clausa. Oculi duo compositi, remoti. Antenna antica setis paucis inæquis ad apicem instructæ, setis rectis, sæpe divaricantibus, vix natatoriis. Antenna postica 5 – 7 articulis brevissimis longè et plumosè setigeris confectæ. Pedes mandibulares 5-articulati, digitiformes, apicem unguiculati. Marilla sex, breves, breviter setigeræ, paris secundi laminam ciliatam ad basin gerentes, setis longis, plumosis. Pedes duo, longissimè vermiformes, omnino flexiles, ad ova pertinentes, ad apicem setis spinulosis partim reversis armati. Abdomen spinulis biseriatis confectum.

1. CYPRIDINA LUTEOLA. — Compresso-ovoidea ; latere visa, latè elliptica, anticè breviter rostrata, fronte non prominulâ, marginibus aliis arcuatis, posticè non gibboso ; supernè visa, angusto-ovata, anticè acuta,

« AnteriorContinuar »