Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vergiformes, bifidi ; * duo proximi sequentes subprehensiles digito acuto confecti; sex sequentes natatorii ; duo reliqui simplices, vergiformes. Venter furculâ parvulâ armatus. Abdomen 2 – 3-articulatum, appendicibus caudalibus sublamellatis, marginem setigeris. [Sexus, antennas posticas, pedes paris secundi, et formam abdominis, valde dissimiles.]

1. Caligus ThymNI. — Carapax oblongus, discis suctatoriis subfrontem munitus. Abdomen 3-articulatum, segmento primo ad basin lato, sequentibus duplo latiore ; ano valde prominente. Styli caudales parvuli, ad angulos abdominis posticos insiti, anum vix superantes. Antennæ posticæ spinâ extus basin non munitæ. Furcula simplex, brachiis divergentibus, subacutis. - Feminæ : Abdominis segmentum primum oblongum, lateribus rectis et posticè parce divergentibus, angulis posticis prominentibus ; segmentis duobus sequentibus simul sumtis elongatis, et fere longioribus. — Maris : Abdominis segmentum primum subquadratum, angulis posticis vix prominentibus, segmentis sequentibus simul sumtis brevioribus.

Long. 3". - Hab. in corpus Thymni pelamys mari Atlantico, lat. bor. 27°, long. occ. 19° 30'. — Lect. die 27 Sept., 1838.

2. CALIGUS PRODUCTUS. — Feminæ : Carapax ovatus, discis suctatoriis subfrontem munitus. Segmentum secundum angustum. Abdomen 3-articulatum, segmento primo ad basin perangusto; ano non prominulo. Styli caudales parce oblongi, terminales. Antennæ posticæ ad basin posticè acutæ et extus basin spinâ munitæ. Furcula simplex, brachiis parce divergentibus, tenuibus, acutis. — Segmentum abdominis anticum oblongum, subellipticum, angulis posticis longè crassèque productis, sequentibus angustis, fere lineatis.

Long. ". Hab. intus operculum Thymni pelamys, in mari Atlantico, lat. bor. 27°, long. occ. 19° 30'. — Lect die 27 Sept., 1838.

3. CALIGUS GRACILIS. — Feminæ : Carapax oblongus, fere ellipticus, discis suctatoriis rotundatis. Segmentum secundum transversum, brevissimum. Abdomen 2-articulatum, segmento antico fere quadrato, postico angustiore, parce oblongo, posticè truncato. Styli caudales terminales, paulo oblongi. Furcula ventralis simplex, brachiis divergentibus, truncatis. Antennæ posticæ spinâ oblongâ extus basin munitæ.

Long. t": Hab. in corpus Serrani, in mari juxta “ Rio de Janeiro.”

* Extremitas bifida articulo tertio et apice secundi elongato composita.

4. CALIGUS (LEPEOPHTHEIRUS) BAGRI. - Carapax subrotundatus, discis suctatoriis non munitus : segmentum secundum fere oblongum. Abdomen 3-articulatum, segmento primo valde latiore ; segmentis duo. bus posticis simul sumtis oblongis, ano prominente. Styli caudales parvuli ad angulos abdominis posticos insiti, anum vix superantes. Antennæ posticæ spinâ extus basin non munitæ. Furcula simplex, bra. chiis divergentibus, subacutis. — Feminæ : Abdominis segmentum primum valde oblongum, posticè truncatum, anticè angustius, lateribus parallelis. — Maris : Segmentum abdominis primum latum, paulo oblongum, subhexagonum. Pedes paris secundi crassissimi, digito acuto setâque internâ armato, margine manûs interno fere recto, pollice nullo.

Long. ?". - Hab. in corpus et intus opercula Bagri, juxta “ Rio de Janeiro.” — Lect. Nov., 1838.

Genus II. CALISTES. (Dana.) Caligo similis. Cephalothorax 2-articulatus, segmento postico non

alato. Pedes duo postici biramei, subnatatorii. Trebio affinis, ced cephalothorax non 3-articulatus et maxillæ nec lamellares, nec

ad truncum buccalem appressæ. Calistes TriGONIS. — Feminæ : Cephalothorax subrotundatus, discis suctatoriis nullis. Segmentum secundum parvum, lateribus rotundatis. Abdomen 3-articulatum, segmento primo lato, sequentibus lineatis, ano vix prominente. Styli caudales styliformes, oblongi. Antennæ posticæ spinâ corneâ longâ extus basin munitæ. Furcula simplex, brachiis parallelis. Maxillæ posticè aculeo-furcatæ. Pedes postici natatorii, ramis 3-articulatis, parce subæquis, setis longis. — Seg. mentum abdominis primum subquadratum, angulis rotundatis, duobus sequentibus fere æquis et simul sumtis non brevioribus quam primum, lineatis.

Long. {": Hab. in corpus speciei Trigonis. - Lect. juxta “ Rio de Janeiro,” Dec., 1838.

Genus III. CALIGERIA. (Dana.) Caligo similis. Cephalothorax 2-articulatus, segmento postico bialato.

Pedes duo postici biramei, setis brevibus, non natatoriis.

CALIGERIA BELLA. — Femine : Cephalothorax rotundatus, discis suc. tatoriis nullis. Segmentum secundum transversum, angulos posticos alatum, alis latis, approximatis, margine toto arcuato. Abdomen 3.

VOL. II.

articulatum, segmento primo lato, tertio posticè truncato, lamellis caudalibus latis, paulo oblongis, contiguis, setis lamellâ brevioribus, fere æquis. Furcula simplex, tenuis, basi angustissimo, brachiis divergentibus. Pedes postici tenues, ramis valde inæquis, ramo breviore 2-articulato, altero 3-articulato. - Segmentum abdominis primum paulo oblon. gum, subellipticum, angulis posticis rotundatis, segmentis sequentibus dimidio angustioribus, non oblongis, subæquis.

Hab. in branchias speciei Thynni, in mari Atlantico, lat. aust. 11°, long. occ. 14°. — Lect. die 7 Maii, 1842.

Subfamilia 2. PANDARINÆ.

Genus I. NOGAGUS. (Leach.) Cephalothorax 4-articulatus, fronte arcuatâ, segmento secundo ad latera

posticè producto, duobus sequentibus non alatis. Abdomen stylis brevibus sublamellatis setigerisque confectum. Oculi simplices, remotiusculi; (an quoque oculus subtilissimus intermedius ?). Pedes paris secundi crassé cheliformes ; pedes natatorii octo, grandes. NOGAGUS VALIDUS. — Feminæ ? Carapax paulo oblongus, ellipticus, segmento secundo ad latera posticè producto, segmentis duobus sequentibus transversis. Pedes secundi paris crassissimè cheliformes, pollice brevi, truncato, digito obtuso. Abdomen 2-articulatum, segmento an. tico subquadrato, angulis posticis prominulis; segmento postico brevi, transverso, angulis posticis truncatis. Styli caudales latè lamellati, paulo oblongo, setis tribus plumosis.

Hab. in corpus Squali, mari Pacifico prope Novi-Zealandiam. Lect. die 15 Ap., 1840.

Genus II. SPECILLIGUS. (Dana.) Nogago segmenta cephalothoracis pedesque affinis. Oculi duo re. motiusculi, et conspicillis grandibus instructi, eisque Sapphirinæ similes.

SpeciLLIGUS CURTICAUDUS. — Femina? Carapax oblongo-ellipticus, anticè arcuatus, discis suctatoriis post antennam anticam munitus. Segmentum secundum ad latera posticè productum, tertium quarto latius et dimidio carapacis parce latius. Pedes secundi paris crassissimè cheliformes, pollice brevi truncato, digito obtuso. Abdomen 2-articulatum, segmento antico paulo oblongo, angulis posticis truncatis et setam minutam gerentibus, segmento postico brevi, ano prominente; stylis parvulis, triangulatis, ad angulos insitis, anum non superantibus, setis tribus, plumosis.

Hab. in corpus Squali, mari Pacifico prope Novi-Zealandiam. — Lect. die 15 Ap., 1840.

Genus III. PANDARUS. (Leach.) Cephalothorax 4-articulatus, carapace grandi, segmentis sequentibus transversis, secundo ad latera alatè producto, tertio quartoque posticè alatis, et bilobatis. Abdomen 2-3-articulatum, segmento ultimo tecto, secundo posticè rotundato et utrinque stylis caudalibus sæpius munito. Pedes paris secundi crassè cheliformes; natatorii octo, setis brevissimis. Oculi duo, remotiusculi. Styli caudales styliformes, acuti, subnudi.

1. PANDARUS CONCINNUS. — Carapax paulo oblongus, ellipticus, pos. ticè truncatus et dentatus, angulis posticis paululo elongatis, obtusis. Segmentum secundum brevissimum, alis divaricatis, subrectangulatis, angulis posticis subacutis. Segmenta duo sequentia transversa, subæqua, lobis rotundatis acutè sejunctis. Abdomen 3-articulatum, segmento antico lato, postice profundè excavato, lateribus arcuatis, angulis posticis acutis, bene divaricatis. Styli caudales non

tecti.

Hab. in corpus Squali, mari Pacifico juxta insulam “ Tongatabu.”

2. PANDARUS SATYRUS. — Carapax vix oblongus, posticè sensim latior, angulis posticis parce prominentibus, margine postico integro, antico obsoletè denticulato. Segmentum secundum brevissimum, alis divaricatis, oblongo-ellipticis. Segmenta cephalothoracis sequentia transversa, primo minore, lobis rotundatis acutè sejunctis. Abdomen 3-articulatum, articulo antico grandi, posticè angusto-excavato, lateribus fere rectis, parce deinde subito angustioribus et angulis posticis internis acutis ; segmento secundo dimidio vix angustiore, oblongo, obovato. Styli caudales non tecti.

Long. 55. Hab. in corpus Squali, mari Pacifico juxta insulam “ Tongatabu.”

3. PANDARUS BREVICAUDUS. — Carapax vix oblongus, subellipticus, posticè valde excavatus, angulis posticis longè productis, obtusis. Seg. menta sequentia tria transversa. Alæ segmenti secundi non divaricatæ, posticè obtusa. Segmenta tertium quartumque abdomine non latiora, margine dorsali postico latè excavato. Segmentum abdominis anticum subquadratum, angulis posticis obliquè truncatis et setâ minutâ extus instructis, posticè angustum, subtruncatum; segmentum secundum parvu. lum, transversum stylis triplo longioribus.

Long. I". - Hab. in corpus Squali, mari Pacifico prope Novi-Zealandiam.

Genus IV. DINEMATURA. (Latreille.)

Cephalothorax 3-articulatus, segmento secundo parvo, testâ tertii dor

sali posticè valde expansâ et profundè bilobatâ, eoque elytroideâ. Abdomen 2-articulatum, carapace paulo angustius, oblongus, segmento antico maximo, posticè bilobato, postico parvulo, celato. Styli caudales lamellati, terminales.

DineMATURA BRACCATA. — Carapax fere rotundatus, abdomine latior, discis suctatoriis post antennas munitus ; posticè quadrilobatus, lobis duobus internis angustis, curvatis, subacutis. Segmentum secundum transversum, ad latus subacutum. Segmenti alæ tertii vix oblongæ, dimidii abdominis longitudine, posticè parce latiores, angulis rotundatis, margine postico fere recto. Segmentum abdominis primum profundè bilobatum, secundum quadratum. Styli caudales grandes, subovati, abdominis extremitatem paulo superantes, setis paucis brevissimis.

Long. 1". - Hab. in corpus Squali, mari Pacifico juxta insulam “ Tongatabu.”

Genus V. LEPIDOPUS. (Dana.)

Corpus anticè non latius. Cephalothorax 3-articulatus, carapace mi.

nore quam abdomen, segmentis duobus sequentibus posticè largè bialatis. Abdomen 2-articulatum, segmento postico parvulo, celato, antico maximo et posticè bilobato. Antenne postica articulo tenui falciformi confectæ. Pedes paris secundi superficie terminali latâ prehensili squamatâ instructi. Pedes natatorii quatuor ultimi simi. les, latè lamellati.

LEPIDOPUS ARMATUS. — Corpus oblongum, posticè sensim latius. Carapax subquadratus, posticè paulo latior, margine postico vix arcuato. Segmenta duo sequentia subæqua, alis grandibus, fere rotundatis. Ab. domen oblongum, carapace valde longius, posticè non angustius, paulo bilobatum, lobis rotundatis. Antennæ posticæ ad apicem longè falciformes et denticulis biseriatis armatæ, articulo penultimo subquadrato.

« AnteriorContinuar »