Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Alexandro prægnans erat. Herculis enim, qui tum Pergami erat, quod eum Alexander ex Barsine legitimo matrimonio sibi non conjuncta suscepisset, in successione imperii ratio non est habita. Et quia Aridæus mentis satis compos non erat (ex corporis vitio, non nativo, ut in fine Alexandri notat Plutarchus, sed medicamentis ab Olympiade procurato) Perdiccas Orontis filius, Macedo ex Orestide, cui Alexander moriens annulum tradiderat, regni

unλnns sive procurator, re ipsa rex est designatus. Castrorum, exercitus et rerum cura Meleagro Neoptolemi filio, cum vel sub Perdicca assignata est. Equitatus amicorum nobilissima præfectura, quam post Hephaestionem Perdiccas habuerat, Seleuco Antiochi filio, cum vel sub Perdicca etiam, commissa est. Cura quoque regni et regiæ pecuniæ custodia Cratero est concredita. Erant autem in thesauris quinquaginta millia talentum, et in annuo vectigali tributo tricena millia*.

Jaddus Judæorum pontifex hoc anno mortuus est, successit filius ejus Onias" I.

Annos "Philippi ab excessu Alexandri magni numerari, initio semper a die primo mensis ejus sumpto, cui apud Ægyptios nomen est Thoth;" in libello de die natali notat Censorinus. Ægyptii enim astronomi æram hanc, facilioris calculi gratia, ad annos suos æquabiliter accommodantes, caput ejus in primo die Thoth ineuntis anni a Nabonasaro 425. collocant: in duodecimo videlicet Novembris, anni periodi Julianæ 4390. mense ante verum excessus Alexandri tempus septimo. Atque ab illius Thoth initio stellarum omnium epochas in προχείρων και νόνων τῆς ἀστρονομίας libro nondum edito deducit Ptolemæus; de quo ita ille, in præfatione ad Syrum: Zuveσráθησαν αἱ ἐποχαὶ πάντων ἐνταύθα, εἰς τὴν ἐν ̓Αλεξανδρείᾳ τῇ πρὸς Αἴγυπτον μεσημβρίαν, τῆς κατ ̓ Αἰγυπτίους Θὼθ νεομη

Lib. 13. cap. 1. Justinus.

Diodor. init. lib. 18. Justin. lib. 13. cap. 1, 2, 3, 4. Curt. lib. 10. cap. 7. 8. Plutarchus in Eumene, et fine Alexandri. Dexippus et Arrianus, in libris rerum post Alexandrum gestarum apud Photium, in Bibliothec. cod. 82. et 92. Appian. in. Syriacis, pag. 120. et 124.

[ocr errors]

Joseph. antiquit. lib. 11. in fine Euseb. chronic. edit. Scalig. pag. 50.

νίας τοῦ πρώτου ἔτους Φιλίππου τοῦ μετ ̓ ̓Αλέξανδρον τὸν κτίστην. Constitutæ sunt hic epochæ ad meridianum Alexandriæ quæ est in Ægypto; a Kalendis mensis Ægyptiaci Thoth, primi anni Philippi qui fuit post Alexandrum conditorem;" non Philippi patris (uti quidam putarunt) sed fratris et successoris Alexandri, cui, ut urbis suæ fundatori honorarium conditoris titulum tribuere solebant Alexandrini. ̓Απὸ τῆς ἀρχῆς οὖν τούτου οἱ χρόνοι τῶν προχείρων κανόνων κατὰ Πτολεμαῖον ληφθέντες, καὶ κατὰ ἀποκατάστασιν Αἰγυπτιακοῦ ἔτους ψηφίζονται, ut in Græcis etiam collectaneis, inter Eusebiana a Scaligero editis, legimus. "Ab hujus igitur Philippi Aridæi initio, tempora expeditorum canonum secundum Ptolemæum (qui anno Ægyptiorum æquabili in illis est usus) et secundum restitutionem anni Ægyptiaci (ad annum fixum Alexandrinorum, quo in suis canonibus usus est Theon) sumpta, numerantur." Unde et in epistola ad Apollophanem Dionysio Areopagitæ falso attributa (apud Hilduinum in Areopagiticis) tabulæ hujusmodi astronomica canonis Philippi Aridæi nomen obtinuerunt.

Septimus dies erat (ut apud Justinum legitur: triginta enim dies habet Ælianus) ex quo Alexandri corpus exanimum jacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam solenni munere aversis: et nulla illud tabe ac ne minimo quidem livore corruptum, inventum est. Vigor quoque qui constat ex spiritu, non destituerat vultum. Itaque Ægyptii Chaldæique jussi corpus suo modo curare, primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus. Deinde precati, ut jus fasque esset mortalibus attrectare eum, purgavere corpus: repletumque est odoribus aureum solium, et capiti adjecta fortunæ ejus insignia".

Funeris, et currus quo regium cadaver in Hammonis templum deducendum erat apparandi negotium Aridæi (sive regis, ut apud Justinum", et Dexippum, in Græcis Eusebianis Scaligeri legimus; sive alterius potius Aridæi,

* Pag. 48.

* Curt. lib. 10. cap. ult. b Pag. 48.

y Var. histor. lib: 12. cap. 64.

a Lib. 13. cap. 4.

de quo ex Diodoro postea videbimus) curæ commissum est. In quorum magnificentissimum apparatum biennium ab eo est insumptum. Quanto tempore quum sepultura ille caruisset; mater ejus Olympias graviter ingemiscens dixisse fertur: "Tu vero, o fili, quum inter cœlites locari volueris, et id perficere summo studio conatus sis; nunc neque illorum quidem, quorum omnibus mortalibus æquale et par jus est, particeps fieri potes, terræ sepulturæque.”

Mater regis Darii Sisygambis, audita morte Alexandri, dolori succubuit: obvolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque, Drypetin et Oxathrem, aversata, cibo pariter abstinuit et luce. Quinto postquam mori statuerat die, inedia vitam finiit'.

Roxane prægnans, quum a Macedonibus coleretur, et alteram Alexandri conjugem Statiram majorem Darii filiam æmularetur, literis circumventam commentitiis evocavit. Quam, ut venit, cum sorore Drypeti, Hephæstionis vidua, necavit, ac cadavera earum in puteum præcipitavit, terramque ingessit: conscio et adjutore Perdiccas.

Roxane filium peperit, patris nomine Alexandrum dictum: quem mox regem militaris turba renunciavith.

Perdicca lustrationem castrorum, propter mortem regis et discordiam quæ eam secuta est, edixit. Macedonicus autem lustrationis modus erat, ut discissæ canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abjicerentur parte. Transeunte exercitu, Perdicca 300. fere qui Meleagrum erumpentem ex concione, quæ prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a cæteris discretos, elephantis in conspectu totius exercitus objecit omnesque belluarum pedibus obtriti sunt, ipso inspectante Aridæo; quem nihil ab infante differentem (ut in libro secundo de fortuna Alexandri habet Plutarchus) purpura modo infantiliter involutum Meleager in solio

Diodor. ad ann. 2. Olymp. 114.

d Diodor. ad ann. 3. Olymp. 114.

e Ælian. var. histor. lib. 13. cap. 30.

f Diodor. fin. lib. 17. Justin. lib. 13. cap. 1. Curt. lib. 10. cap. 5.

Plutarch. in fine Alexandri.

h Arrian. in biblioth. Photii, cod. 92. cum Pausania in Atticis, et Dexippo in Græcis Eusebianis Scaligeri, pag. 48.

constituit. Tum vero Meleager, quia ipsius corpori vis non afferebatur, in agmine quietus stetit: sed mox, desperata salute, in templum confugiens, occisus est1.

Alexandrum de toto regno testamentum a se confectum in Rhodiorum civitate deposuisse, confirmat Diodorus Siculus. Eo "testamento nationem omnem in successoris unius jura translatam," in libro vigesimo tertio Ammianus Marcellinus innuit. "Credidere quidam, testamento Alexandri distributas esse provincias. Sed famam ejus rei, quamquam ab authoribus tradita est, vanam fuisse comperimus ;" inquit Quintus Curtius'. Verum opinionem illam alteram, ab authoribus et traditam et creditam, primi libri Maccabaici scriptor secutus fuisse videtur; qui Alexandrum, cum adhuc viveret, ministris suis illustribus regnum suum divisisse asserit. Et Alexandrinus chronographus (ex quo collectanea Barbaro-Latina a Scaligero edita, desumpta sunt) Alexandri testamento eam provinciarum inter principes dispositionem factam fuisse significat; quam a Perdicca (cui imperii post mortem suam constituendi potestatem annulo tradito ille commisit) peractam, Diodorus", Justinus", Curtius, Arrianus", Dexippus, et alii scripto prodiderunt. Ea autem, quantum ex eorum omnium inter se collatione intelligere possumus, fuit ejusmodi.

In Europa, Thracia et Chersoneso, gentibusque Thraciæ finitimis usque ad mare quod Salmydessum Ponti Euxini urbem attingit, Lysimachus Agathoclis filius Pellæus præfectus est. Quæ vero ultra Thraciam ad Illyrios, Triballos et Agrianos pertinent, ipsaque Macedonia, et Epirus ad Ceraunios usque montes pertingens, cum Græcia universa, Antipatro et Cratero obvenerunt.

In Africa, Ægyptus et quicquid Libyæ ac Cyrenaicæ Alexander obtinuerat (cum omni illa Arabiæ parte quæ Ægypto adjacet) Ptolemæo Lagi filio obtigit; quem Soteris cognomentum a Rhodiis accepisse, indicat in Atticis

Justin. lib. 13. cap. 4. Curt. lib. 10. cap. 10. Arrian. apud Photium.

* Lib. 20. ad ann. 4. Olymp. 118.

Lib. 10. cap. 10.

Lib. 13. cap. 4.

P In Photii bibliotheca, cod. 92.

Sub libri 18. initium. • Lib. 10. cap. 10.

9 Ibid. col. 82.

Pausanias. A Macedonibus Philippi patris Alexandri filius fuisse credebatur. Mater enim Arsinoe, ex Philippo gravida, in uxorem ab eo tradita est Lago obscuro cuidam Macedoni. Unde, quum aliquando Ptolemæus, ut in libro de ira cohibenda refert Plutarchus, grammaticum quendam ob inscitiam subsannans, interrogasset, "quis Pelei fuisset pater?" Lagi patrem a rege sibi nominari petiit; obscuritatem generis illius eo dicterio perstringens'. Cleomenes vero, ab Alexandro vectigalibus hujus satrapiæ præpositus, Ptolemæo provinciam tradere eique vicariam præstare operam jussus est. Et quia statim post mortem Alexandri Ptolemæus hanc satrapiam obtinuit, et quadragesimo post anno vitam ipse finiit: principatus inde Ægyptiaci annos quadraginta Lucianus, Dexippust, Porphyrius", Clemens Alexandrinus, Eusebius", Epiphanius" et alii, illi attribuunt. Post quem et posteri, ad Cleopatram usque, regnum Ægyptiacum obtinuerunt; commune ab eo Ptolemæorum nomen adepti.

In minori Asia, Cappadocia et Paphlagonia, et regiones conterminæ Ponto Euxino adjacentes, usque ad Trapezuntem Sinopensium coloniam, (ad quas Alexander temporis incommoditate, dum bellum cum Dario gereret, exclusus non accesserat) Eumeni Cardiano sunt assignatæ ; cum mandato, ut bellum cum Ariarathe gereret, qui solus tum Macedonum detrectabat imperium. Pamphyliæ, Lyciæ, Lycaoniæ, et magnæ Phrygiæ satrapes constitutus est Antigonus: minoris Phrygiæ, quæ Hellesponto adjacet, Leonnatus. Lydia (non mediterraneæ solum, sed etiam litoralis, id est, Æolidis et Ioniæ) satrapia Menandro ab Alexandro prius concessa, teste Arriano", eidem confirmata est: pro quo, Meleagri nomen apud Diodorum irrepsit. Cariæ Cassandro Antipatri filio, Ciliciæ et Isauriæ præfectura Philotæ commissa est.

r Vid. Curt. lib. 9. cap. 8. Pausan. in Attic. pag. 5. edit Græc. Francofurt.

et Suid. in voce Λάγος.

• 1η Μακροβίοις.

t In Græcis Eusebianis Scaligeri, pag. 49.

u Ibid. pag. 225.

y In chronico.

a Lib. 3. pag. 112.

* Lib. 1. Strom.

In lib. de ponderib. et mensur.

« AnteriorContinuar »