Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tur) argyraspidum ductori, quod primus Perdiccam invasisset, Susianæ præfectura, et pecuniæ Susis colligendæ cura commissa est: eique e Macedonibus, qui maxime tumultuati fuerant, ad tria millia traditi. Reliquæ majoris Asia satrapiæ in eodem quo prius fuerant statu relicta sunt; nisi quod Patala, urbem Indorum maximam, Poro regi cessisse Arrianus referat: quod nos non facile admittimus.

In minore Asia, Cappadocia (et cum ea conjuncta Paphlagonia; ademptæ Eumeni provinciæ) Nicanori, Lydia (non Lycia, ut apud Diodorum legitur) Clito, Phrygia minor ad Hellespontum posita Aridæo data est. Cariam Cassander; magnam Phrygiam, Lycaoniam, Pamphyliam et Lyciam Antigonus, ut antea, retinuit. Apud Diodorum, pro Lycia, male hic posita est Cilicia: quam Philoxeno datam ab Antipatro idem ipse prius dixerat ; vel (ut apud Arrianum est) confirmatam potius. Eam enim provinciam Philotæ ademptam dedisse Perdiccam Philoxeno, ex Justino supra audivimus.

Antigonum hunc (quem, quod uno careret oculo Cyclopem appellatum scribit Ælianus,) regii exercitus imperatorem constituit Antipater, iisdemque copiis quibus antea Perdiccas præfuerat eum præfecit, eique regum curam custodiamque mandans, bellum cum Eumene conficiendum volenti commisit. Unde ab Antipatro πίOKOTOV T ἐπίσκοπον τῆς ὅλης Ασίας Appianus, et τῆς ̓Ασίας στρατηγὸν αὐτοκρά Diodorus' declaratum eum fuisse significat. Filium vero suum Cassandrum, Cariæ satrapam, ut equitum chiliarchum illi adjunxit: ut si quid privatæ rei moliretur Antigonus, clam id habere non posset".

Eodem tempore, corporis regii custodes ac stipatores, Autolycum Agathoclis filium, Amyntam Alexandri filium atque Peucestæ fratrem, Ptolemæum Ptolemæi filium et Alexandrum Polysperchontis filium, Antipater designavit'. Valdeque ab omnibus ob res bene gestas laudatus, cum

• Lib. 13. cap. 6.

In Syriacis.

Diodor. et Arrian.

P Lib. 12. var. histor. cap. 43.
Lib. 18. cap. 50.

Arrian.

regibus et agmine suo Macedoniam versus iter intendit".

:

Eumenes, ut se hostem a Macedonibus judicatum bellumque Antigono decretum cognovit, ultro ea militibus suis indicavit ne fama aut rem in majus extolleret, aut militum animos rerum novitate terreret; simul, ut circa se animati essent, cognosceret, sumpturus consilium ex motu universorum. Constanter tamen præfatus est, si cui hæc terrori essent, habere eum discedendi potestatem. Qua voce adeo cunctos in studium partium suarum induxit; ut ultro illum omnes hortarentur, rescissurosque se ferro decreta Macedonum affirmarent*.

His etiam auditis, Alcetas Perdiccæ frater fuga salutem sibi quæsivit et Pisidas sibi conciliavit. Commoda enim ex hostico sic inter illos partiebatur, ut prædæ dimidium acciperent. In colloquiis præterea verborum humanitate utens et in conviviis quotidie eorum nobilissimos mensæ adhibens, multosque donis eximiis honestans, omnium sibi benevolentiam conflavity.

Attalus quoque, totius classis imperio tunc fungens, qui in civili ab Antipatro defectione nemini secundus fuerat, fugiens pariter cæteris sese exulibus miscuit: exercitumque tandem conflavit peditum 10000. equitum 800. ac cum his Cnidum, Caunum et Rhodum invadere conatus, a Rhodiis fortiter, Demarato apud eos classis præfecto, repulsus fuit".

3684. Eumenes ex regiis armentis, quæ ad Idam pascebantur, equos sumpsit quot habebat opus. Cumque rationem procuratoribus scriptam misisset, risisse dicitur Antipater ac dixisse; mirari se cautionem Eumenis, qui expectaret ipsis se de rebus regiis relaturum rationem, aut repetiturum ab ipsis".

Hinc exercitu, non in Ætoliam, ut vulgata legunt Justini exemplaria, sed, ut codex habet manuscriptus, in Ætuliam (sive Ætulanen, Armeniæ minoris in Cappadocia portionem; ut ex Ptolemæo hic observavit juvenis eruditis

u Arrian. et Diodor.

y Diodor. lib. 18. cap. 45. 1 Arrian.

* Justinus, lib. 14. cap. 1.

a Plutarch. in Eumene.

simus mihique amicissimus Isaacus Vossius) promoto, pecunias civitatibus Eumenes imperavit; recusantesque dare, hostiliter diripuit. Inde Sardes profectus est ad Cleopatram sororem Alexandri Magni, ut ejus voce centuriones principalesque confirmaret; existimaturos ibi majestatem regiam, unde soror Alexandri staret". Cumque Sardes eiam in itinere suo Antipater peteret; Eumenes in campis Lydiis decertare cum eo voluit, quod ab equitatu firmus esset, simul etiam quod Cleopatræ vires suas ostentare gestiret. Sed Cleopatra, verita ne apud Antipatrum et Macedonas quasi belli ipsis causa foret in crimen vocaretur, Eumeni ut Sardibus abscederet persuasit. Antipater tamen eam nihilominus cum advenisset, ob societatem cum Eumene atque Perdicca, non sine probris atque convitiis increpavit. Illa vero, supra quam ab eo sexu expectari poterat, sese defendit, aliaque plurima vicissim objecit: ac tandem pacati discesserunt.

Eumenes, relicta Lydia, superiorem Phrygiam petiit, et Celænis hybernavite. Nuncios ad Alcetam ejusque socios misit, qui copias omnes in unum adducere, atque ita junctis viribus communem hostem oppugnare rogarent. Aliis vero aliud suadentibus, nihil effectum est. Ubi Alceta, Polemone et Docimo de ducatu cum eo contendentibus; Hoc illud, inquit, est quod dici solet, exitii nulla habetur ratios.

Eumenes militibus intra triduum solvere stipendium pollicitus; fecit iis villarum illius regionis castellorumque hominibus et pecore refertorum auctionem. Qui mercatus aliqua fuerat ordinum ductor vel mercenariorum præfectus, tormentis et machinis ab Eumene acceptis, expugnabat ea prædamque in debitum stipendium milites partiebanturh.

Antipater cum Eumene pugnare adhuc non ausus, Cassandrum misit, qui cum Attalo atque Alceta dimicaret. Certatum hic est æquo propemodum marte: sic tamen, ut inferior Cassander discesseriti.

b Justin. lib. 14. cap. 1.

d Arrian.

f Arrian.

h Arrian.

c Plutarch. et Arrian.

e Plutarch. in Eumene.

Plutarch. in Eumene.

i Ibid.

Cassander ab Antigono dissentiens, animi perturbationem, Antipatro patre inhibente, deposuit. Apud Phrygiam tamen cum patre congressus, ne a regibus longius discederet, sed Antigonum suspectum haberet, hortatus est. Antigonus vero cum temperata sua prudentia, tum variis obsequiis atque virtutibus, suspicionem pro virili sustulit. Mitigatus itaque Antipater, de illis copiis quas in Asiam secum transvexerat, pedites Macedonici generis 8500. et parem equitum externorum numerum, cum elephantorum parte dimidia, id est, septuaginta, Antigono tradidit; quo facilius bellum cum Eumene conficeret. Ita Antigonus bellum hoc administrare exorsus est. Antipater vero, acceptis regibus cæterisque copiis, in Macedoniam trajecturus abiit'.

Ibi cum tumultuantes milites pecuniam postularent, promisit Antipater, ubi Abydum pervenisset, illam sese curaturum, præbiturumque fortasse donativum universum: sin vero, majorem certe partem accepturos. Hac ergo spe lactatos, absque seditione deinceps Abydum usque eos perduxit: unde ipse noctu (deceptis astu militibus) una cum regibus Hellespontum ad Lysimachum trajecit. Postridie vero ejus diei, etiam ipsi transierunt; de pecunia poscenda in præsens quiescentes. Hæc Arrianusk : qui hic libros suos decem de rebus post Alexandrum gestis terminavit.

Antigonus, ad Eumenem bello subigendum, ex hybernis copias ad se contraxit; et comparatis bello necessariis in Eumenem duxit, qui tunc ad Cappadociam subsistebat'. In totis vero Eumenis castris abjectæ inventæ sunt epistolæ, centum talenta et honestum ordinem proponentes ei qui Eumenis caput ad Antigonum detulisset. His cognitis, Eumenes vocatis ad concionem militibus, primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti præmii fidei sacramento anteponeret: deinde callide subnectit, confictas has a se epistolas ad experiundos suorum animos esse. Quo facto, et in præsenti labantium animos

i Arrian.

Diodor. lib. 18. cap. 40.

In bibliotheca Photii, cod. 92.

m Justin, lib. 14. cap. 1. Plutarch. in Eumene.

deterruit; et in futurum providit, ut si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed a duce tentari arbitrarentur. Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis ejus obtulerunt". Decreverunt autem, ut ex præstantissimis mille essent assidue corporis ejus custodes, stationesque et excubias vicissim agerent. Obtemperabant illi, lætique præmia accipiebant ab eo, quæ a regibus amici. Siquidem jus Eumeni erat causias purpureas et chlamydes conferendi: quod apud Macedones habebatur inter dona regia præcipuumo.

Ab Eumene tamen ex præcipuis ducibus quidam nomine Perdiccas, cum 3000. peditibus et 500. equitibus, deficiens, tridui via castra habebat. Contra hunc Phoenicem Tenedium cum quatuor millibus selectissimorum peditum et mille equitibus Eumenes misit. Is noctu raptim iter faciens ex improviso rebelles opprimit adhuc dormientes; captoque Perdicca, exercitu potitur. Tum præcipuos defectionis authores capite multat Eumenes; et milites cæteris mixtos humaniter tractat, sibique benevolentiam illorum conciliat?.

Posthæc Antigonus per internuncium cum Apollonide equitum præfecto quodam apud Eumenem agens, ingentibus promissis, ut proditorem se exhiberet, in pugna ad hostes transeundo, effecit. Castra tum habebat Eumenes in Orcyniis Cappadociæ, equestri prælio accommodatis. Antigonus igitur cum toto exercitu illuc profectus, superiores camporum tractus quibus montes imminent occupavit. Habebat tum Antigonus supra decem millia peditum (quorum plerique Macedones erant, fortitudine admirabiles) et duo millia equitum, cum elephantis triginta: Eumenes vero non minus viginti millibus peditum, et quinque millibus equitum. Prælium hinc acerrimum committitur: et propter subitum Apollonidis cum equitatu a sociis secessum, Antigonus vincit; octo circiter millibus adversariorum occisis. Impedimentis quoque omnibus potitur. Proditori vero non dedit facultatem Eumenes, ut ex fuga

n Justin.

P Diodor. lib. 18. cap. 40.

• Plutarch. in Eumene.

Plutarch. in Eumene.

« AnteriorContinuar »