Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON XIII.

Ut clerici, qui sæculares judices appetunt, excom

municentur.

Diuturna indisciplinatio et licentiæ inolita præsumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici conclericos suos, relicto pontifice suo, ad ju– dicia publica pertrahant: proinde statuimus hoc de cætero non præsumi; sed si quis hoc præsumpserit facere, et causam perdat, et à communione efficiatur

extraneus.

CANON XIX.

Ut Ecclesia cum rebus ejus ad Episcopi ordinationem pertineat.

Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas ædificaverint postulant consecrari, ut dotem quam ei ecclesiæ contulerint, censeant ad Episcopi ordinationem non pertinere, quod factum, et in præterito displicet et in futurum prohibetur; sed omnia secundùm constitutionem antiquam ad Episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

CONCILIUM TOLETANUM IV.

CANON XXXIII.

Ne de facultatibus ecclesiarum, excepta tertia obla tionum, Episcopus aliquid auferat.

Avaritia, radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet, multi enim fidelium in amorem Christi et Martyrum in parochiis Episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes hæc auferunt atque in usus suos convertunt: inde est quòd cultores sacrorum deficiunt dum stipendia sua perdunt; inde labentium basilicarum ruinæ non reparantur, quia avaritiâ sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est à præsenti concilio, Episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure præsumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur: quòd si amplius quidpiam ab eis præsumptum extiterit, per concilinm restauretur, appellantibus aut ipsis conditoribus, aut certè propinquis eorum si jam illi à sæculo decesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt nullam potestatem habere, sed juxta canonum constituta, sicut Ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem Episcopi pertinere.

CONCILIUM TOLETANUM VI.

CANON. XV.

De collatis rebus Ecclesiis ut in earum jure perdurent. Quia his qui principibus dignè deserviunt, atque deferentibus fidele illis obsequium constat nos opti

mum ministrasse suffragium, dum justè à principibus adquisita in eorum jure persistere sancimus indivulsa, ææquum est et maximè, ut rebus Ecclesiarum Dei adhibeatur à nobis providentia opportuna: adeo, quæcumque rerum Ecclesiis Dei à principibus justè concessa sunt vel fuerint, vel cujuscumque alterius personæ quolibet titulo illis non injustè collata sunt vel extiterint, ita in eorum jure persistere firma jubemus, ut evelli quocumque casu vel tempore nullatenus possint; opportunum est enim, ut sicut fidelia hominum servitia non existere censuimus ingrata, ita Ecclesiis collata, quæ propriè sunt pauperum alimenta, eorum jure pro mercede offerentum maneant inconvulsa.

CONCILIUM TARRACONENSE.

CANON XII.

Ut si Episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant, et nullus exinde aliquid

auferat.

Sicubi defunctus fuerit Episcopus intestatus, post depositionem ejus à presbyteris et diaconibus de rebus ipsius breve fideliter conscribatur à minimo usque ad maximum, id est, de utensilibus vel omni supellectile, ita tamen ut si quis exinde vel præsumpsisse vel occultè fuerit tulisse convictus, secundùm furti tenorem restituat universa.

CONCILIUM ILERDENSE.

CANON XVI.

Si Sacerdos moritur, quid de rebus Ecclesiæ ob

servetur.

: ut defuncto antistite vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cujuslibet ordinis, officii gradusve sit, quidquam de domo auferre præsumat, vel de utilitate quæ instrumenti domus esse noscitur, id est, mobili vel immobili rei ecclesiasticæ conetur invadere, nihil furto, nihil vi, nihil dolo supprimens, auferens atque abscondens; sed is cui domus commissa est, subjunctis sibi cum consilio cleri uno vel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus. Pontificis substituendi debeat conservare, vel his qui in domo inveniuntur clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus antistes suscepta ea, prout decessor suus ordinavit vel huic Deus imperaverit, uti cum his debeat quos cognoverit disciplinæ et charitati decessoris sui fideliter paruisse. Quòd si quisquam post hæc cujuslibet ordinis, ut superiùs dictum est, clericus, quacumque occasione de domo Ecclesiæ vel de omni facultate quidpiam probatus fuerit abstulisse, vel forsitan dolo aliquo suppresisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, et vix quoque peregrina ei communio animæ concedatur; quia durum est ut hi quos constat in servitio Domini cum primæ sedis antistite desudasse, illorum, qui suarum rerum incubatores vel utilitatibus servientes atque vacantes fuisse noscuntur, despectibus aliquatenus crucientur,

CONCILIUM VALLET ANUM.

CANON II.

Ut defuncto Episcopo, de rebus ipsius vel Ecclesiæ nullus quidquam præsumat.

Hoc etiam placuit, ut Episcopo ab hoc sæculo, jubente Domino, arcessito, clerici ab omni omnino supellectile vel quacumque in domo Ecclesiæ vel Episcopi, in libris, in speciebus, utensilibus, vasculis, frugibus, gregibus, animalibus vel omni omnino re rapaces manus abstineant, et nibil latronum more diripiant; qui si nec canonum auctoritate cohibiti fuerint, omnia quæ pervaserint, metropolitani vel omnium comprovincialium sacerdotum districtione coacti, in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antistiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac justa constitutione depereat. Quod ut confidentiùs justitia manente servetur, secundùm Regiensis synodi constituta, Episcopo à corpore recedente, vicinior illi accedat Episcopus, qui ex more exequiis celebratis, statim Ecclesiæ ipsius curam districtissimè gerat, ne quid ante ordinationem futuri Pontificis inhiantium clericorum subversioni vel direptioni jam liceat, ita ut de repertis omnibus inspectior censitio descriptioque fidelissima, si fieri potest, intra octavas defuncti sub diligentia præsentis Episcopi peragatur: dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinatio vel descriptio deferatur, ut ejus electione talis persona ordinanda domus ecclesiastica procuretur, quæ valeat consueta clericis stipendia dispensare, et creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in Episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus reddere rationem: ut sub hac salubri constitutione

« AnteriorContinuar »