Imágenes de páginas
PDF
EPUB

clerici, stipendiis suis omnino contenti, labores non diripiant Episcopi decedentis, et ad vacuam Ecclesiæ domum futurus Pontifex non sine dolore succedat, sed magis de prædecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere et aliis ministrare.

CONCILIUM TOLETANUM XII.

CANON VI.

De concessa toletano Pontifici generalis synodi potestate, ut Episcopi alterius provinciæ cum conniventia principum in urbe regia ordinentur.

Illud quoque collatione mutuò decernendum nobis ocurrit, quòd in quibusdam civitatibus, decedentibus Episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur, et officiorum divinorum offensio, et ecclesiasticarum rerum nocitura perditio. Nam dum longè latèque diffuso tractu terrarum commeantium impeditur celeritas nuntiorum, quò aut non queat regiis auditibus decedentis præsulis transitus innotesci, aut de successore morientis Episcopi libera principis electio præstolari, nascitur sæpe et nostro ordini de relatione talium difficultas, et regiæ potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis Pontificibus sustinet, injuriosa necessitas. Unde placuit omnibus Pontificibus Hispaniæ atque Galliæ, ut salvo privilegio uniuscujusque provinciæ, licitum maneat deinceps toletano Pontifici, quoscumque regalis potestas elegerit, et jam dicti toletani Episcopi judicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis, in præcedentium sedium præficere præsules, et decedentibus Episcopis eligere successores; ita tamen, ut quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suæ tempus infra trium mensium spatium pro

prii metropolitani præsentiam visurus accedat, qualiter ejus auctoritate vel disciplinâ instructus, condignè susceptæ sedis gubernacula teneat. Quòd si per desidiam aut neglectu quolibet constituti temporis metas excesserit, quibus metropolitani sui nequeat obtutibus præsentari, excommunicatum se per omnia noverit, exceptò si regiâ jussione impeditum se esse probaverit. Hanc quoque definitionis formulam, sicut de Episcopis, ita et de cæteris Ecclesiarum rectoribus placuit observandam.

CONCILIUM BRACARENSE II.

CANON I.

De electione Episcopi.

Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit Episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide, et in spirituali vita edoctus est.

[merged small][merged small][ocr errors]

Episcopum non liceat ante finem vitæ alium in loco suo constituere successorem: si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et judicatu Episcoporum, qui post exitum præcessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint.

EPISTOLA SIRICII PAPÆ

AD EUMERIUM, TARRACONENSEM EPISCOPUM, DE ARIANIS CATHOLICIS NON REBAPTIZANDIS.

Siricius Eumerio, Tarraconensi Episcopo, salutem.

Directam ad decessorem nostrum sanctæ recordationis Damasum fraternitatis tuæ relationem, me jam in sede ipsius constituto, quia sic Dominus ordinavit, inveni, quam quum in conventu fratrum sollicitiùs legeremus, tanta invenimus, quæ reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honore, facto, ut oportebat, meæ provectionis prius indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuæ responsum competens non negamus: quia pro officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non tacere est libertas, quibus major cunctis christianæ religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quin immo hæc portat in nobis beatus Petrus Apostolus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suæ proteget et tuetur hæredes.

[ocr errors]

Explicuimus ut arbitror, frater carissime, universa quæ digesta sunt in querelam, et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia, quantum opinor, res

ponsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuæ animum ad servandos canones, et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut hæc, quæ ad tua consulta rescripsimus, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solùm eorum qui in tua sunt diœcesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses ac Bæticos, Lusitanos atque Gallæcos, vel eos qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, ut hæc quæ á nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum profectione mittantur. Et quamquam statuta Sedis apostolicæ vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum, utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuæ admodum poterit esse gloriosum, si ea, quæ ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuæ sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur, quatenus et quæ à nobis non inconsultè, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Datum tertio idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.

EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ

AD DECENTIUM EPISCOPUM.

Innocentius Decentio, Episcopo Eugubino, salutem.

Si instituta ecclesiastica, ut sunt à beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque,

non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit hoc æstimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, qui, dum nesciunt traditiones antiquas humana præsumptione corruptas, putant sibi aut Ecclesiæ non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod à principe apostolorum Petro Romanæ Ecclesiæ traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superinduci aut introduci aliquid, quod auctoritatein non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, præsertim quum sit manifestum in omnem Italiam, Galliam, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes? Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, à qua eos principium accepisse non dubium est, ne dùm peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Sæpe dilectionem tuam ad urbem venisse, ad nobiscum in Ecclesia convenisse non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis vel in cæteris agendis arcanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiæ tuæ vel reformationem, si præcessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses. Quibus idcirco respondemus, non quòd te aliqua ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui à Romanæ Ecclesiæ institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus, qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiæ quan Romanæ existimant consuetudinem esse servandam.

« AnteriorContinuar »