Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fully recognised, in 1605 as in 1620. In the Parasceve and in the admonition prefixed to the Historia Ventorum (monendi sunt homines, &c.), the impossibility of carrying the work on without such a collection of natural history, though more fully and anxiously insisted upon, is not more distinctly understood. The presumption however which fixes the date of the preceding Cogitatio does not necessarily hold with regard to this, because it may no doubt have been added afterwards; and the word partitionem at the end of the paragraph in page 189 may seem to imply that it was meant for the Partitiones Scien. tiarum, and therefore written after the plan of the Instauratio Magna had been laid out in its ultimate form.

The miscellaneous character of these meditations makes the loss of the rest of less consequence. It is easy to strike into the argument of each, and to refer it to its proper place in Bacon's philosophy. It may be convenient however, as they are for the most part without explanatory titles, to give here a list of the several pieces, with a note of the subjects to which they refer.

FIRST FRAGMENT

1. (Cog. 3.) Of the limits and end of Knowledge : the same

argument which is handled in the first chapter of Valerius Terminus, and the opening of the Advancement of

Learning. (The beginning wanting.) 2. (Cog. 4.) Of the Use of Knowledge. 3. (Cog. 5.) The fable of Metis. 4. (Cog. 6.) The fable of the Sister of the Giants. 5. (Cog. 7.) The fable of Cælum. 6. (Cog. 8.) The fable of Proteus. 7. (Cog. 9.) Of the error in supposing a difference in point of

eternity and mutability between things celestial and things

sublunary. 8. (Cog. 10.) Of Natural History considered as the groundwork

of Natural Philosophy. (Imperfect at the end.)

SECOND FRAGMENT. 1. (Cog. 8.) That general consent affords no presumption of truth in matters intellectual,

2. (Cog. 9.) Of the error of supposing that conversancy with

particulars is below the dignity of the human mind. 3. (Cog. 10.) The exposition of the fable of Midas. (Not in

cluded in the De Sapientiâ Veterum.)

THIRD FRAGMENT. 1. Of wisdom in the business of life. (The beginning wanting.) 2. That the quantum of matter is always the same. 3. Of the sympathy between bodies with sense and bodies without. 4. Of apparent rest, and solidity and fluidity.

The notes to these pieces, and the explanatory remarks within brackets, are mine.

J. S.

COGITATIONES DE SCIENTIA HUMANA.

THE FIRST FRAGMENT.'

.... a Deo defectionem homini insinuavit.' Quod vero ad terminos sobrietatis attinet, eos demum legitimos et veros esse censemus, qui sensus aditum ad divina prohibeant; ut jam dictum est. Si enim per alas sensus male conglutinatas ad Dei naturam, vias, voluntatem, regimen, et reliqua mysteria, tanquam ex propinquo audacius conspicienda, superbo volatu efferamur, præcipitium certum nos manet. Atque hoc est quod per fallaciam philosophiæ et gloriæ oppressionem cavere jubemur. Quicquid vero non est Deus, sed pars Universi aut Creatura, hujus certe contemplatio et scientia obscuritate sæpius et difficultate removetur, sed nullo edicto separatur. Certe Scriptura, post vicissitudines rerum et temporum commemoratas, ad extremum subjungit: Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationibus eorum; ut tamen non inveniat homo quod operatus est Deus ab initio usque ad finem : ubi satis aperte significat, tradi certe mundum hominum contemplationibus et controversiis, et infinitas et abditas Naturæ operationes posse erui; opus autem quod operatus est Deus ab initio usque ad finem, id est legem Naturæ summariam, quæ instar puncti verticalis Pyramidis est, in quo omnia coeunt in unum ; hoc inquam, non aliud quicquam, ab Intellectu humano seponi. Nam ut idem Author affirmat, Lucerna Dei est spiraculum hominis quo quæque interiora pervestigat; et rursus ait, Gloriam Dei esse rem celare, gloriam Regis autem rem investigare ; non aliter ac si Divina Natura innocenti ac benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur, ac animam humanam sibi

" Additional MSS. Brit. Mus. 4258. fo. 219.

? He has been speaking, probably, of the nature of the temptation which led to the fall of man ; viz. the promise that he should be as God, knowing good and evil.

collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate elegerit. Itaque Deum Fidei, mundum sensus et scientiæ humanæ, vera objecta esse ponimus. Quod vero ad artificium illud attinet, ut ex ignoratione causarum major sit manus divinæ recognitio et veneratio; hoc nil aliud est quam Deo per mendacium gratificari velle, quo ille prorsus nostro non eget. Etiam et illæ cogitationes parum piæ sunt, si quis Dei vicem timeat, ne religio detrimentum accipiat. Nam hæc rationem animalem et fidei inopiam sapiunt, et religionem tacite quodammodo imposturæ insimulant [ac] si periculum ei ab inquisitione veritatis subsit. Neque metuat quisquam ut Sensui Fides magis ex diametro opponi possit quam per ea quæ nunc, virtute afflatus divini, creduntur; mundi creationem ex nihilo; Dei incarnationem ; carnis resurrectionem. Atque nobis certe perfectissimum est, Naturalem Philosophiam, post verbum Dei, certissimam superstitionis medicinam, eandem (quod mirum videri possit) probatissimum fidei alimentum esse; quantoque altius penetret, tanto fortius animos hominum religione perfundere. Nam in limine philosophiæ, in causis proximis moram faciendo, fortasse animus nonnihil deprimitur, et sensui obnoxius efficitur. Sed postquam ascensus factus est, et catena causarum ex opere divino fabrefacta in conspectum venit, erigitur proculdubio aniinus, et ad religionem præparatur. Itaque existimamus Scientiam de Natura tanquam fidissimam Religioni ancillam præsto esse, cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque erravit qui dixit Erratis nescientes scripturas et potestatem Dei ; informationem de Voluntate, tanquam Fidei instrumentum, et meditationem de Potestate, tanquam ejusdem adminiculum, conjungens. Veruntamen (quod verum rebus humanis præsidium est) ad preces confugimus, et Deum supplices rogamus ne ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis aut noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur; sed potius ut ab intellectu a phantasiis et vanitate puro et repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito ac prorsus dedititio, Fidei dentur quæ Fidei sunt.

COGITATIO 4ta. Atque cum de terminis et finibus Philosophiæ jam dictum sit, res postulare videtur ut de usu ejus aliquid addamus. Omnis enim scientia usu prudenter terminatur; atque usui nomen finis vel præcipue competit: in quo altius rem repetere visum est, ut fortius quod tantum hominum intersit mentibus eorum incutiamus. In Divina Natura radius trinus per omnia splendet, et in operibus et in attributis. Essentia et Creatio Materiæ ad Patrem; Essentia et Creatio Formæ ad Filium; duratio et conservatio Essentiæ ad Spiritum Sanctum refertur. Neque enim ait Scriptura Dixit Deus, fiat Cælum et Terra, sed Creavit Deus Cælum et Terram. De operibus autem sex dierum, no nait Scriptura Creavit Deus Lucem et quæ sequuntur; sed Dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux; et per omnia Creationem præcedit Verbum. Similiter, Potentia Patri, Sapientia Filio, Charitas Spiritui Sancto attribuitur; ut et peccata iisdem attributis respondeant; cum peccata ex infirmitate contra Patrem; peccata ex ignorantia contra Filium ; peccata ex malitia contra Spiritum Sanctum esse dicantur. Etiam origines defectionis eodem spectant. Nam ex appetitu potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ homines; sed Charitatis non est excessus; neque inducit charitas tentationem, neque Spiritus aut homo per eam unquam in periculum venit. Qui enim ex plenitudine charitatis sibi exitium et anathema imprecati sunt, ut Paulus et Moses, utcunque in extasi spiritus eo progressi, tamen offensionem apud Deum incurrisse non reperiuntur. Itaque Deus proponitur hominibus ad imitationem, secundum Charitatem, non secundum Potentiam aut Sapientiam. Scriptum enim est, Diligite inimicos vestrus ut sitis filii Patris vestri qui in Cælis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Angelus autem dixit in se, Ascendam et ero similis Altissimo : non dixit Deo, sed Altissimo. Similiter Homo, postquam tentationem hausisset, efferebatur, et concupivit ut similis esset Deo; non simpliciter, sed in hoc ut sciret Bonum et Malum. Neuter ad similitudinem charitatis divine se excitabat; sed Angelo ministerii Dominatio, Creaturæ dominanti Scientia, desiderio fuit. Atque hæc in præsenti adducimus, ut homines tantis oraculis moniti scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad lucrum, aut ad gloriam, aut hujusmodi inferiora. Atque hic rursus, ut prius, Deum precamur ut deposito scientiæ veneno, a serpentis veneno jam a principio infuso, quo animus humanus tumet, nec altum

« AnteriorContinuar »