Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sapiamus, nec ultra sobrium, sed Veritatem in Charitate colamus.

COGITATIO 5ta. Narrant poetæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, &c. [Here follows the exposition of the fable Metis sive Con

silium, for which see De Sapientiâ Veterum, $ xxx.]

COGITATIO 6ta.

Finxere poetæ Gigantes e terrâ procreatos, &c. [Here follows the exposition of the fable Soror Gigantum

sive Fama; for which see De Sap. Vet. s x.]

COGITATIO 7ma.

Finxere poetæ Cælum antiquissimum, &c. [Here follows the exposition of the fable Cælum sive ori.

gines; for which see De Sap. Vet. § xii.]

COGITATIO 8*. Narrant poetæ Proteum, &c. [Here follows the exposition of the fable Proteus sid.

Materia ; for which see De Sap. Vet. § xiii.]

COGITATIO Gʻ.

De dissimilitudine cælestium et sublunarium quoad æternitatem et mutabilitatem, quod non sit verificata.

[See Cogitationes de Rerum Natura, fx., p. 32. of this volume. These five Cogitationes agree exactly with the copies elsewhere given, with the exception of a very few verbal variations, which I have mentioned in the notes. With regard to the last it is to be observed that, though it follows the 8th Cogitatio without any break, the words Cogitatio g^. are not written at the head of it, as in all the preceding ; but Coy. 10. is inserted in the margin ; from which I infer that it was not numbered in the original, and that the number 10 was inserted afterwards by the transcriber in reference to the Cogitationes de Rerum Naturâ where it stands tenth and last. That it formed part of the present series however, and belonged to this place, may be inferred from the fact that it is immediately followed by]

COGITATIO 10%.

Fundamenta solida Philosophiæ Naturalis purioris, in Naturali Historia jaciuntur; eaque copiosa et accurata. Aliunde petita philosophia natat et ventosa est et agitatur et se confundit; nec ad utilitates humanas et partem activam ducit' aut pertingit. Atque ut distinctius loquamur, Historia Naturalis aut non satis investigata aut non satis inspecta duo vitia et veluti morbos aut corruptiones Theoriarum peperit. In altero homines ad Sophistæ potius, in altero ad Poetæ partes accedunt. Qui enim ex vulgaribus observationibus theoriæ principiis concinnatis, reliqua in ingenii discursu et argumentatione ponit, is quamcunque existimationem aut fortunam Inventa sua sortiantur, tamen revera ex veterum Sophistarum more et disciplina philosophatur. Qui autem ex portione Naturæ diligenter et exquisite indagata et observata tumidus et phantasiæ plenus alia omnia ad ejus exemplum et similitudinem fieri fingit et somniat, is inter Poetas sane est conscribendus. Itaque prudens et acutum erat illud Heracliti dictum cum quereretur homines Philosophiam in mundis propriis non in mundo majore quærere. Naturalem enim Historiam leviter attingunt, atque in meditationibus suis in immensum expatiantur; neque hæc prudenter dividunt. Atque hujus rei exemplum, præsertim morbi illius prioris, in Philosophis Scholasticis se prodit; qui cum ingenii acumine et robore pollerent, et otio abundarent; historiæ autem aut naturæ aut temporum parvam partem nossent; nec omnino variam doctrinam hausissent; sed meditationes suas intra veluti cellas paucorum authorum, præcipue Aristotelis (qui dictaturain apud eos gerebat), quemadmodum personas intra cellas monasteriorum et collegiorum clausissent; ferocitatem autem et confidentiam eam quæ illos qui pauca norunt sequi solet (ut animalia in tenebris educata) acquisivissent; ex materiæ quantitate non magna, ingenii vero agitatione infinita, telas eas doctrinæ confecerunt, quæ (ut illæ etiam aranearum) tenuitate fili et texture subtilitate sunt admirabiles, sed substantia et virtute fere inutiles. Longe autem magis mirandum est Aristotelem, tantum virum, et tanti Regis opi

[blocks in formation]

bus innixum, et in tanta rerum et historiæ varietate verstum, quique ipse tain accuratam de Animalibus historiam conscripserit, atque insuper experimentis cujusvis generis cogitationem impertierit, (quod ex libris ejus Problematum et Parvis Naturalibus manifestum est), quique etiam sensui justas partes tribucrit; tamen Philosophiam suam de Natura a Rebus omnino abstraxisse?, et exp rientiæ desertorem maximum fui-se, atque ea tantis laboribus peperisse quæ Dialecticæ potius (utcunque homines distinguant et arg tentur 3) quam Physicæ aut Metaphysicæ sint accommodata. Verum ille incenio incitato et imperioso, atque per omnia ipse sibi author (cum antiquitatem despiceret, experientiam autem in servilem modum ad opinionum suarum fidem traheret et quasi captivam circumduceret), meritoque sane galeam Plutonis (obscuritatem scilicet quandam artificiosaım) induens, cum tantas turbas concivisset; denique Dialecticam suam, utpote artem ab eo (ut ipse licentius nec tamen vere gloriatur) oriundam, interponens, et res verbis mancipans, varietatem doctrinæ et scientiæ suze usu ambitioso et callido corrupit. Nos vero, licet propter facultatis nostræ tenuitatem statuam Philosophiæ efformare aut erigere non possimus, saltem basin ei paremus, atque Historiæ Naturalis usum et dignitatem hominibus præcipue commendemus. Neque enim inventio prima Philosophiæ tantum ab ea pendet, sed etiam omnis inventorum amplificatio et correctio. Ut enim aquæ non altius ascendunt quam ex quo descenderunt, ita doctrina et informatio ab aliquo authore veluti cisterna quadam derivata non facile supra ejusdem authoris inventa scandit aut insurgit. Ipsi rerum fontes petendi sunt. Quamobrem si qua nobis fides est aut judicium in his rebus, quas certe summa cum cura et maximis et indefessis animi laboribus tractamus, id ante omnia consulimus et monemus, ut Historia Naturalis diligens et seria et fida procuretur et comparetur. Atque habemus sane Historiam Naturalem, mole amplain, genere variam, diligentia etiam curiosam ; veruntamen si quis ex ea ipsa fabulas et antiquitatis mentionem et philologiam et opiniones et similia excerpat ac seponat, que convivalibus potius sermonibus et virorum doctorum noctibus quam institutioni Philosophie sunt accommodata, ad nil magni res recidet. Neque novum est invenire diligentiam simul in rebus supervacuis curiosam et in magis necessariis imparem. Atque hoc I enim in MS. ? abstraxisset in MS.

* arguentur in MS.

[ocr errors]

minime mirum videri debet, Naturalem Historiam quæ in manibus habetur non eam esse quam nos animo et cogitatione metimur et concipimus, cum hoc plerunque fiat , ut quod fine id fere natura et genere differat. Naturalis autem Historiæ inquisitio ab aliquibus suscepta est ut jucunda et grata peregrinatio, quæ et cognitione et commemoratione delectet. Aliis doctrinæ variæ et lectionis multiplicis fama est quæsita. Nobis autem longe aliud propositum est. Eam enim Naturalem Historiam quærimus ex qua causæ naturales potissimum informari possint, et Philosophia condi, sensui fida, et operibus testata. Itaque magna cura et judicii severitas adhibenda est ut hujusmodi Historia ? sit fide certa, observatione definita non vaga, complexu rerum lata et copiosa. Atque ut clarius et melius intelligatur quid tandem desideremus 3 et velimus, non alia magis ratione illud declarari posse judicamus quam si Partitionem Naturalis Historiæ subjungamus fini ipsi nostro consentaneam.

Historia (Naturalis“,] vel Naturæ liberæ et tamen ordinatæ, [vel Na]turæ errantis sive expatiantis, vel Naturæ Carte] subactæ et constrictæ, facinora narrat. Alia enim est Naturæ dispensatio et actio cum sponte fluit; alia cum materiæ defectibus et excessibus et pravitatibus et insolentiis urgetur; alia denique cum arte et ministerio humano premitur. Itaque prima narratio est ea cui Naturalis Historiæ Communis appellatio tribuitur; cujusmodi est Aristotelis, Plinii, Dioscoridis, Gesneri, Agricolæ, reliquorum. Secunda, Historia Mirabilium nuncupatur, aut simili titulo gaudet; quam etiam Aristoteles ipse non contempsit, alii autem ita tractarunt ut eorum vanitatis et levitatis nota in rem ipsam incurrat. Tertia est Historia Mechanica sive Artium ; cui nemo incubuit aut operam constantem et justam impendit; sed alii alias artes, neque tamen multi multas, scripto aliquo fortasse [tractarunt] eoque ipso obscuro et ignobili, et [quod] apud plerosque lectores sordescit. Atque earum partium prima rursus in quatuor partes recte dividitur; Historiam Cælestium ; Historiam Meteororum ; Historiam Terræ et Maris; et Historiam Specierum. Historiam Cælestium simplicem esse cupimus; suspensa omnino vi et potestate Theoriarum; quæque solummodo phænomena ipsa

I habemus in MS.
2 historiæ in MS.

3 desyderemus in MS. • The spaces between the brackets are left blank in the manuscript. The words which I have inserted are supplied by conjecture.

sincera, nempe astrorum numerum, magnitudinem, situs, facies, motus, complectatur; non omissa rerum vulgatissimarum mentione, eaque exacta; addita etiam observatione colorum, scintillationum, positionum, et similium, licet ad cursus astrorum descriptionem nil faciant. Non enim calculos meditamur, sed Philosophiam; eam quæ scilicet de superiorum non motu tantum, sed substantia quoque et potestate, intellectum humanum informare possit. Historia vero Meteororum (ut et ipsa) ex imperfecte mistis est. Postquam Aristoteles principia rei dedisset (licet diverso ab Historia modo) nulla quæ mentione digna est continuatio sequuta est, quæ tamen huic parti vel maxime a ... ? res sit ex naturalibus maxime instabi[lis et] quæ regionibus et temporibus plurimum (vari]etur. Si quid autem in Historia Civili et annalibus temporum, de meteoris, aliquibus cometis, terræ motibus, tempestatibus, et hujusmodi, sparsim inseritur, illud sæpius ejusmodi est ut potius calamitatis et ominis rei quam naturæ et modi meminerit. Certe inter Meteororum Historiam dignissima commemoratio fuisset de Cometis, utilissiina de Ventis. Nec ea spernenda esset quæ est de pluviis prodigiosis vel de rebus quæ ex alto decidunt, si fides constaret. At Historia Terre et Maris ad pauca extenditur, licet ea quæ ad sphæram et partium terræ cum partibus cæli configurationem pertinent recipiantur. Neque enim termini Imperiorum, urbes, et similia, quæ Cosmographiam implent, Naturalis Historiæ sunt; cum vicissitudines manifestas patiantur et hominem plane spirent. Terræ figura, maris interpositio et occupatio, minerarum moles, solum ipsum non feracitate [sed] substantia distinctum, fluvii, la[cus, si]nus, litora, paludes, æstus maris, gurgites et Euripi, aquæ calidæ et varie ... infectas 3 igne exundantes, et reliqua id genus, hujusmodi narrationi debentur: res sane vulgatæ, sed consequentiæ earum non vulgatæ. Nam maria inter Tropicos, et magna utrimque a Tropicis distantia, pervia non esse; duas insulas veteris et novi orbis versus Boream latas, versus Au[strum angustas] efformari; Africam et inferiorem Americam peninsulas esse ; Mediterraneum mare sinuum, Caspium [l]acuum, maximum conspici; et similia; si per se accipias occurrunt, sed tamen Philosophia consuluntur et ad multa in

1 Aristotelis in MS. 2 debetur, cum ?

The top of the d being worn off, it would look like a. • So in MS.

The blank may be filled with per rimas.

« AnteriorContinuar »