Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eos vanitate aulica et palatina secreti impatientes esse, nec debito silentio ea cohibere. Ac si forte verbis abstineant, tamen aliis indiciis ea prodere, quæ postea in calamos ingeniorum malignorum incidant; qui maxime sub inclinatione temporis ad turbas et rerum tumorem (tanquam vento flante) invidiosis et famosis libellis ea spargunt in vulgus.

[Here the manuscript stops before the bottom of the page; and the other page is left blank.]

COGITATIONES DE SCIENTIA HUMANA.

THE THIRD FRAGMENT.

... hominum actiones æquæ et indifferentes, et propterea vel optime [mo]rato liberæ sunt. Rebus autem agendis et usui singula, et interdum quæ minima videntur, aut prosunt aut officiunt. Adeo ut verba, vultus, oculi, gestus, joci, sermo quotidianus, ad rem faciant, et nil fere imperio et decreto vacet. Etiam virtutis formæ magis simplices et inter se consentientes sunt. Prudentia autem Civilis innumeras formas, easque maxime inter se contrarias, quæ rebus, personis, temporibus, conveniant, desiderat. Adeo ut mirum minime sit si fabula Protei ad viros prudentes transferatur; qui ab occasionibus constricti in omnes formas se vertunt, donec liberi ad naturas suas redeant. Atque sane admirabilis est species viri vere politici, in quo nil absonum, nil neglectum, nil stupidum, nil impotens, reperire liceat; sed qui sibi, cæteris, rebus, temporibus, debita tribuens, et negotiorum principia, media, clausulas, periodos, distinguens, singula cum delectu faciat. Perfectissimus autem animi status, si sanitas affectuum accedat et boni fines. Qui autem ex philosophiæ disciplina civilibus rebus abstinent, aut in iisdem [se] versantes tam multa devitant ut actionum magnitudinem destruant; ii omnino similes sunt iis qui ut valetudinem conservent corporibus suis vix utuntur, et maximam temporis partem eorum curæ impendunt. Itaque ista, non frui ut non cupias, non cupere ut non metuas, quidam animi angustia sunt; et major est virtus quæ se sustinet quam quæ se cohibet.

| Additional MSS. 4258. fo. 223. This fragment begins at the top of a page, without anything to show how much is missing. It is evidently the conclusion of a Cogitatio de Prudentió civili; and appears to commence in the middle of a discuse sion concerning the difticulty of civil as compared with moral wisdom.

De Quunto Materiæ certo et quod' mutatio fiat absque interitu.

See Cogitationes de Rerum Naturâ, $v. This is not numbered; and the word Cogitatio has been written in the margin by the transcriber, as if it had not been in the original.]

COGITATIO 7a. De Consensu Corporum quæ sensu prædita sunt, et quæ sensu

carent. [See Cogitationes de Rerum Naturâ, s vii.]

COGITATIO 6a. De Quiete apparente et consistentia et fluore. [See Cogitationes de Rerum Naturâ, S vi.

The concluding sentence of this Cogitatio is not found in Gruter's copy. In this transcript it closes a paragraph and comes to the bottom of the leaf; making it doubtful whether the original ended here or not. It is to be observed that the numbers of the last two Cogitationes are out of order, and coincide with those in Gruter. It may be therefore that they were not in the original, but inserted by way of reference.]

que in MS.

VALERIUS TERMINU S.

« AnteriorContinuar »