Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PREFACE

TO THE

APHORISMI ET CONSILIA.

THE fragment which follows stands in Gruter's volume (in which it first appeared) immediately before the Sententiæ XII. ; but there is evidently no connexion between the two, and I conclude that this was the later written from its nearer resemblance to the Novum Organum in those passages which occur in all three, and can be compared.

When it was written is another question, and one on which I can offer no opinion. A memorandum in the Commentarius Solutus, 26. July, 1608,-“ The finishing of the Aphorisms, Clavis Interpretationis, and then setting forth of the book,”

- refers no doubt to some paper of the kind; some early rudiment of the Novum Organum; but it is impossible to say whether the Aphorisms alluded to are these or not. The note at the end, reliqua non erant perfecta, implying that the paper had been laid by in its unfinished state, makes the memorandum particularly applicable to them. The notes to this are Mr. Ellis's.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Homo, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de ordine naturæ opere vel mente observaverit; nec amplius novit aut potest."

Manus hominis nuda, quantumvis robusta et constans, ad opera pauca et facile sequentia sufficit: eadem ope instrumentorum, multa et reluctantia vincit. Similis est et mentis ratio.

Instrumenta manus, motum aut cient aut regunt: et instrumenta mentis, intellectui aut suggerunt aut cavent.? · Super datam materiæ basim naturam quamvis imponere, intra terminos possibiles , intentio est humanæ potentiæ. Similiter dati effectus in quovis subjecto causas nosse, intentio est humana scientiæ: quæ intentiones in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione instar medii est."

Qui causam alicujus naturæ, veluti albedinis aut caloris, in certis tantum subjectis novit, ejus scientia imperfecta est. Et qui effectum super certam tantum materiam ex iis quæ sunt susceptibiles inducere potest, ejus potentia pariter est imperfecta.

Qui causas naturæ alicujus in aliquibus subjectis tantum novit, is efficientem aut materiatam causam novit, quæ causæ fluxæ sunt, et nihil aliud quam vehicula, et causæ formam deferentes. Qui autem unitatem naturæ in materiis dissimillimis comprehendit, is formas rerum novit.

Qui efficientes et materiatas causas novit, is jampridem inventa componit aut dividit, aut transfert aut producit; etiam ad

I Nov, Org. i. 1.

. . Ib. i. 2. 3 So in the original. Possibilis is the reading in other places where the expression occurs, and probably the true reading here. — J. S.

* Ib. ii. 1. and i. 3.
5 Ib. ii. 3. to which correspond also the next four aphorisms,

nova inventa in materia aliquatenus simili et præparata pertingit: terminos rerum altius fixos non movet.

Qui formas novit, is quæ adhuc facta non sunt, qualia nec naturæ vicissitudines nec experimentales industriæ unquam in actum produxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegit et educit.

Eadem est veritatis et potestatis via et perfectio: hæc ipsa, ut formæ rerum inveniantur: ex quarum notitia sequitur contemplatio vera et operatio libera.

Formarum inventio simplex est et unica, quæ procedit per naturarum exclusionem sive rejectionem. Omnes enim naturæ, quæ aut data natura præsente absunt, aut data natura absente adsunt, ex forma non sunt; atque post rejectionem aut negationem completam, manet forma et affirmatio. Exempli gratia, si caloris formam inquiras, et aquam calentem invenias nec lucidam, rejice lumen: si aërem tenuem invenias, nec calidum, rejice tenuitatem. Hoc breve dictu est; sed longo circuitu ad hoc pervenitur.'

Prolatio verborum contemplativa aut operativa re non differunt. Cum enim hoc dicis, Lumen non est ex forma caloris; idem est ac si dicas, In calore producendo non necesse est ut etiam lumen producas.?

Reliqua non erant perfecta.

Neque hæc numine nostro eunt. Tu, Pater, conversus ad opera quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde : homo autem conversus ad opera quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus. Itaque si in operibus tuis sudabimus, facies nos gratulationis tuæ et sabbati tui participes. Supplices rogamus ut hæc mens nobis constet; atque ut per manus nostras familia humana novis eleemosynis tuis dotetur. Hæc æterno amori tuo commendamus, per Jesum nostrum, Christum tuum, nobiscum Deum.3

? Ib. ii. 17.

| Nov. Org. ii. 16.
* Compare the prayer with which the Distributio Operis concludes.

PHYSIOLOGICAL AND MEDICAL

REMAINS.

« AnteriorContinuar »