Imágenes de páginas
PDF
EPUB

60

70

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heröides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem ; Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon;
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus;
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria virginibus debetur prima Britannis;

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formâque auroque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc genuinis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mônia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

80

90

ELEGIA SECUNDA.

inno wtatis 17.

IN OBITUM PR.ECONIS ACADEMICI CANTABRIGIEASIS.

10

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phoebo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris;
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi seva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ?

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lacrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegcia tristes,

Personet et totis nania mæsta scholis.

20

ELEGIA TERTIA.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRESULIS WINTONIENSIS.

10

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo:
Protinus en subiit funesta cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres

Dira sepulchrali Mors metuenda face,
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,

Intempestivis ossa cremata rogis;
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ?
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ;
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur, avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ?

20

30

40

Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ?” Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter.
Nec mora; membra cavo posui refovenda cubili;

Condiderant oculos noxque soporque meos,
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro;

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent;
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles

Vestitu nituit multicolore solum ;
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos;

Ditior Hesperio flavet arena Tago;
Serpit odoriseras per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis :
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse doinus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat!

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos;

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono;
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis ;

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos :

50

60

Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni ;

Semper abhinc duro, nate, labore vaca." Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies; Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos.

Talia contingant somnia sæpe mihi!

ELEGIA QUARTA.

Anno utitis 18.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS

HAMBURGÆ AGENTES PASTORIS MUNERE

FUNGENTEM.

10

CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum

1, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt aliâ parte carere mei !

20

« AnteriorContinuar »