Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]

Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros.
Hic tempestates medio ciet aëre diras;
Illic unanimes odium struit inter amicos;
Armat et invictas in mutua viscera gentes,
Regnaque oliviferâ vertit florentia pace;
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cærulcæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibusque et festâ pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ
Emat tabifico monstrosus ab ore Typhæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis ;
Atque “ Pererrato solum hoc lacrymabile mundo

[ocr errors][merged small][merged small]

50

Inveni” dixit; “gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis :
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ
Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini ;
Dextra veneficiis infamis Hetruria ; nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem :
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur ; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro), fremitusque canentům
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum :
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in uudis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,

[ocr errors][merged small]

80

Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes) ;
At vix compositos somnus claudebat ocellos
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentûm,
Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis ;
Barba sinus promissa tegit ; cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis ; pendetque cucullus
Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu

90
Solvit in has fallax ora execrantia voces :
“Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age ! surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli;
Turgentes animos et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoonteâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Signaque Aventino ponet fulgentia colle ;
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses ;
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude :
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ canisque verendos :
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sæyus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.”
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.

130

140

Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces;
Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur,
Et Timor ; exanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuòque leves per muta silentia Manes
Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat.

150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:
“Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo.
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,

160 Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago; Et quotquot fidei caluere cupidine veræ Consilii socios adhibete, operisque ministros." Finierat: rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Area, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros.

« AnteriorContinuar »