Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo ;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo;
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus;
In me triste nihil, fedissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,
Si modò perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

120

PSALM CXIV.

Ισραήλ ότε παίδες, ότ' αγλαά φύλ' 'Ιακώβου
Αιγύπτιον λίπε δήμoν, απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δή τότε μούνον έην όσιον γένος υιες Ιούδα
Έν δε θεός λαοίσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Είδε και εντροπάδην φύγαδ' ερρώησε θάλασσα,
Κύματι ειλυμένη ροθίω, ο δ' άρ' έστυφελίχθη
Ιρος Ιορδάνης ποτί άργυροειδέα πηγήν"
'Εκ δ' όρεα σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω εν αλωή
Βαιότεραι δ' άμα πάσαι ανασκίρτησαν ερίπναι,

G

VOL. III.

Οία παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες.
Τίπτε σύγ, αινα θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ερρώησας
Κύματι ειλυμένη ροθίω και τι δ' άρ' έστυφελίχθης
Ιρος Ιορδάνη ποτί άργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτόρεα σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέεσθε,
"Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω εν αλωή;
Βαιότεραι τι δ' άρ' ύμμες ανασκιρτήσατερίπναι,
Οία παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι αρνες;
Σείεο γαία τρέουσα θεον μεγάλ' εκτυπέοντα,
Γαία Θεόν τρείουσύπατον σέβας Ισσακίδαο,
"Ος τε και εκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' αέναον πέτρης από δακρυοέσσης.

Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter

reos forte captum inscitus damnaτerat, την επί θανάτω πορευόμενος, her subito misit.

"Ω άνα, εί ολέσης με τον έννομον, ουδέ τιν' ανδρών
Δεινον όλως δράσαντα, σοφώτατον ίσθι κάφηνον
Ρηιδίως αφέλoιο, το δ' ύστερον αύθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμον οδύρη,
Toιόνδ' εκ πόλιος περιώνυμον άλκαρ ολέσσας.

In effigiei ejus sculptorem.

'Αμαθεί γεγράφθαι χειρί τήνδε μέν εικόνα
Φαίης τάχ' άν, προς είδος αυτοφυές βλέπων.
Τον δ' εκτυπωτών ούκ έπιγιόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

[ocr errors]

Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe! morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,

20

30

Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

40

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum

studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad. quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus : ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi

Risplende il Manso Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est,

multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides ; tibi, Manse, choro notissime Phæbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divům prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

[ocr errors]

20

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliùs et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,

uæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto, Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos

30
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem
Torquati decus et nomen celebrabitur ingens,

50

40

« AnteriorContinuar »