Imágenes de páginas
PDF
EPUB

50

Alcinoi Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos;

Ditior Hesperio flavet arena Tago;
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis :
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat !

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos ;

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono;
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis ;

Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos : “ Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni ;

Semper abhinc duro, nate, labore vaca.” Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies ; Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos. - Talia contingant somnia sæpe mihi !

60

ELEGIA QUARTA.

Anno ætatis 18.
AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD

MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES PAS-
TORIS MUNERE FUNGENTEM.

CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum ?

I, pete Teutonicos læve per æquor agros;

IO

20

Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiûm,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes;
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

30

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum ;

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo ; Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum

Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui :

50 “ Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

60 Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti ;

Crimina diminui quæ patuere solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces; Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor ;

70 Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces.

80

90

Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum concessit Thracia Martem ;

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva ;

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit, io! terris, et jam non ultima Virgo

Creditur ad superas justa volâsse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria, dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix;
Piscosæque ipsum Gergessæ civis I ësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossá metus.
Sic etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.

[merged small][ocr errors]

Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus ;

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris;
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.”

120

ELEGIA QUINTA.

Anno ætatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulcè virescit humus. Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest ? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet ?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pirenen somnia nocte ferunt;

10 Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.

« AnteriorContinuar »