Imágenes de páginas
PDF
EPUB

20

Delius ipse venit (video Penëide lauro

Implicitos crines), Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo ;
Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum ;

Et mihi fana patent interiora Deûm ; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvâ, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris, io! rediere vices ; celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
“ Hac," ait, “hac certè caruisti nocte puellâ,

Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos.” Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas, Et, tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.

40 50

ho

• Desere,” Phæbus ait, “thalamos, Aurora, seniles ;

Quid juvat effoto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herbâ ;

Surge ; tuos ignes altus Hymettus habet.”'
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos.
Et cupit, et digna est; quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis ?
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe; tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces ;
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ ;

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera (muneribus sæpe coemptus amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes.
Ah ! quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, “ Cur te,” inquit, “cursu languentem, Phæbe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ? Quid tibi cum Tethy ? quid cum Tartesside lymphâ ?

Dia quid immundo perluis ora salo?

80 90

Frigora, Phæbe, meâ melius captabis in umbrâ :

Huc ades; ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quàque jaces circum mulcebit lenè susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaëtonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phæbe, tuo sapientiùs uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo.”
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis, Triste micant ferro tela corusca novo.

100 Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes ;

Littus io Hymen et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ ;

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad ameni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella sinus. Votum est cuique suum ; votum est tamen omnibus

unum, Ut sibi quem cupiat det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor, • Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

ITO I 20

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,

Sem caperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan ;

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant, miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla ! quid ad nimbos, aspera tela, redis ? Tu saltem lentè rapidos age, Phæbe, jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant : Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo !

130

140

ELEGIA SEXTA.

AD CAROLUM DIODATUM, RURI COMMORANTEM ;

Qui, cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postu

lâsset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus haud satis felicem operam Musis dare se posse

affirmabat, hoc habuit responsum.
MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,

Quâ tu distento fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque ;

20

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cælifugam quæ coluere Deum,

10 Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestâsse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euæ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum ; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

30

40

« AnteriorContinuar »