Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et revocent quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Trruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superùm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus;
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges :
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,

70 Spárat arcu pertes et 9.a Jozen, A:

azan videre si noči seiten Esse pitas ta.ti csere siczid aga

80 Periferim canim is caresti serire reger,

Fastaque sacratis særnia pacta Boris:
Mag: mgie Dei, et stagran:em paupere tecto

Jei suprema suo cum patre regna colit : Steriparingue poium, modulantesque athere turmas,

Et in eisos adi sua fara Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus ilia;

lia sub auroram lux mihi prima tulit.
Te qurque pressa manent patriis meditata cicutis ;

Tu mihi, cui reciter, judicis instar eris.

90

ELEGIA SEPTIMA.

Anno ætatis undevigesimo.

SONDCM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sa pe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen, Amor.
46 Tu puer imbelles” dixi " transfige columbas ;

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos;

fiac sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros."

IO Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior), et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem;
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;

30

Prodidit astantem mota pharetra Deum ; Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares;

Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et “ Miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit;

“Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi ;
Et, quoties meminit Penëidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ ;

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem.”
Dixit, et, aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

VOL. I.

40

50

60

[ocr errors]

Splendida per medias itque reditque vias; Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat.

Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis agor; Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam fortè aliis supereminuisse notabam;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis ;
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi! mille locis pectus inerme ferit.
Protinùs insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat

Ablata est, oculis non reditura meis ;
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor; et hæc remanet, sequitur pars altera votum ;

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos ;
Talis et abreptum solem respexit ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

80

[ocr errors]

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces !
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris ;

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in Superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores ;

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100 Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævå, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa mea.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit ;
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinùs, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu; Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[EPIGRAMMATA.]

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.
Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor ? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis;

« AnteriorContinuar »