Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Prodidit astantem mota pharetra Deum; Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli, Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;

Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares;
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et "Miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit
"Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phœbum, cessit et ille mihi;
Et, quoties meminit Penëidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ ;
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem."
Dixit, et, aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.

At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

20

30

40

Et mihi de puero non metus ullus erat.

50

Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

VOL. I.

T

Splendida per medias itque reditque vias; Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat.

Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis agor;
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam ;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis ;
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi mille locis pectus inerme ferit.
Protinùs insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat
Ablata est, oculis non reditura meis;

Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem.

60

70

Findor; et hæc remanet, sequitur pars altera votum ;
Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

Sic dolet amissum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos;
Talis et abreptum solem respexit ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coràm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

80

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces !
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit ;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris ;
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in Superis tu mihi summus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme, furores ;
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:
Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,
Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque ætas prava magistra fuit;
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu;
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

90

100

[EPIGRAMMATA.]

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malâ cum pietate scelus?
Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis ;

Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,
Liquit lördanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

SICCINE tentâsti cælo donâsse läcobum,
Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fœdos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos;
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,
Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Iäcobus ignem,
Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et "Nec inultus" ait "temnes mea sacra, Britanne;
Supplicium spretâ religione dabis ;

Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter."
O quàm funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

ΤΟ

10

IN EANDEM.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnârat, Tænarioque sinu,
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,
Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit qui lurida creditur arma
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD LEONORAM ROME CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus (sic credite, gentes)
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?
Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli,
Per tua secretò guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.
Quòd, si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quanto feliciùs ævo
Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ!
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde quietem,
Flexanimo cantu restituisse sibi.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados,

ΙΟ

ΤΟ

« AnteriorContinuar »