Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Τίπτ, όρεα, σκαρθμοίσιν άπειρέσια κλονέεσθε,
“Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερω εν αλωή ;
Βαιότεραι τι δ' άρ' ύμμες ανασκιρτήσατ' ερίπναι,
Oια παραι σύριγγι φίλη υπό μητέρι άρνες ;
Σείεο, γαια, τρέουσα θεόν μεγάλ' εκτυπέοντα,
Γαία, θεόν τρείουσ' ύπατον σέβας Ισσακίδαο,
"Ος τε και εκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' αέναον πέτρες από δακρυοέσσης.

Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum

et insontem inter reos forte captum inscius dammaverat, την επί θανάτω πορευόμενος, hac subito misit.

Ω ένα, εί ολέσης με τον έννομον, ουδέ τιν' ανδρών και
Δεινόν όλως δράσαντα, σοφώτατον, ίσθι, κάρην ον
Ρηϊδίως αφέλoιο, το δ' ύστερον αύθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' άρ' έπειτα τεόν προς θυμόν οδύρη,
Toιόνδ' εκ πόλιος περιώνυμον άλκαρ ολέσσας.

In effigiei ejus sculptorem.

'Αμαθει γεγράφθαι χειρί τήνδε μέν εικόνα
Φαίης τάχ' άν, πρός είδος αυτοφυές βλέπων.
Τον δ' εκτυπωτών ουκ επιγνόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,

о

20

Diebus hisce qui suuin linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famil,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phæbe! morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati. - 30
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans ;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

30

40

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum liter

arum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus : ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi

Risplende il Manso ... Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est,

multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides ; tibi, Manse, choro notissime Phæbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus

honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit ; ille tuum dici se gaudet alumnum, 10
Dum canit Assyrios divům prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici ;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo ; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam 20
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam

Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes Alumine cygnos 30
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione .
Brumalem patitur longâ sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phobo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex ! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, 50 Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas. At non sponte domum tamen idem et regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo, Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;

60

Tantum, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem et miti lustrârit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub fiore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem,
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges !
Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ;
Astanti sat erit si dicam “ Sim tibi curæ”;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi molliter urnâ :

90 Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri Fronde comas; at ego securâ pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »