Imágenes de páginas
PDF
EPUB

JOANNI MILTONI

LONDINENSI :

Juveni patrid, virtutibus eximio ; Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda ; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferent; cujus opera ad plausus hortantur, sed venusate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoriâ totus orbis; in intellectu sapientia ; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia ; harmonicos cælestium sphærarum sonitus astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ autorum lectione :

Exquirenti, restauranti, percurrenti

At cur nitor in arduum ? Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ at amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus * Patririus Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

* Vastitate, edit. 1645. † Carlo Dati: one of Milton's literary friends at Florence.

Vide Epitaph. Damon.

ELEGIARUM

LIBER.

ELEG. 1.-AD CAROLUM DEODATUM."

Tandem, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multum crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostrî, tàmque fidele caput,
Quódque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Méque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrásque negantia molles,

Quàm malè Phæbicolis convenit ille locus! Nec duri libet usque minas perferre Magistri

Cæteráque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortémve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

* Charles Deodate was one of Milton's most intimate friends. He was an excellent scholar, and practised physic in Cheshire. He was educated with our author at Saint Paul's school in London;

and thence was sent to Trinity College, Oxford, where he was entered in the year 1621, at thirteen years of age. He was a fellow-collegian there with Alexander Gill, another of Milton's intimate friends, who was successively Usher and Master of Saint Paul's school. He died in 1638. Warton.

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi primo Maro. Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres.

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro ; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque riescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectâsse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque

lucus habet vicinâ consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hîc blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ;
Colláque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulósque capillos,

fallax retia tendit Amor; Pellacésque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem, Cedite Achæmeniæ turrità fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniámque Ninon Vos iam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.

Aurea quæ

Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Túque urbs Dardaniis Londinum structa color

Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua monia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot colo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypror
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mônia quàm subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iteruin raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II.-Anno Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Esonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deå.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

* The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University-Beadles, and Master of Arts of St. John's college, Cambridge. He signed a testamentary codicil, Sep. 23, 1626, proved the eighth day of November following. From Register Testam. Cantabr. Warton.

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia mesta Scholis.

ELEG. III.-Anno ÆTATIS 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.

Moestus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hære bántque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; (turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali Mors metuenda face ; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis :
E memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

“ Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quòdque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas;

* Lancelot Andrews, Bishop of Winchester, had been origi nally Master of Pembroke Hall in Cambridge ; but long before Milton's time. He died at Winchester-House in Southwark. Sept. 21, 1626.

Warton.

« AnteriorContinuar »