Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quid juvat humana tingere cæde manus? Nobiléque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideámque animam sede fugásse suâ ?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos nóxque soporque meos :
Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutina cùm juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dúmque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque saluta

Hósque aliquis placido misit ab ore sonos; “ Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEG. IV.-Anno Ætatis 18.

Ad Thomam JUNIUM præceptorem suum, apud mer

catores Anglicos Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem." Curre per immensum subito mea litera pontum,

I, pete Teutonicus læve per æquor agros ;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleámque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe

puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, Cimbrica

quem

fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiùm

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriósque hausi latices, Clióque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes ; Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. * Th as Young, pastor of the church of English merchants at Hamburgh, was Milton's private preceptor, before he was sent to Saint Paul's school.

Vade igitur, cursúque Eurum præverte sonorum, Quàm sit

opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa mo

Verba verecundo sis memor loqui : [destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omnia parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxámque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia

parva

Deos. Jámque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor. Nam

vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum' In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuámque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat ; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuóque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit Io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volâsse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inópsque solo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de coelo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertásque Arabum salebras, dum regis Achabı

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Tësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intenténtque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Déque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditúrque hinnitus

equorum

ad bella ruentům, Et strepitus ferri, murmuráque alta virům. Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala ; Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V.-Anno Ætatis 20.

In adventum veris.
In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos ;

liber eo;

Induitúrque brevem Tellus reparata juventam,

Jámque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, interúmque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitáque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in arduo coeli,
Pérque vagas

nubes

corpore Pérque umbras, pérque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora deùm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylva simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris Io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jámque Lycaonius, plaustrum cæleste Boötes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cùm primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ
Phoebe, tuâ, celeres

quæ
retineret

equos. Læta suas repetit silvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere,” Phoebus ait, “thalamos, Aurora, seniles,

« AnteriorContinuar »