Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licèt sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non levitèr corda petenda mihi.
Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias, Auctáque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor ? an et radios hinc quoque Phoebus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hoesit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus flammáque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacitè querebụndus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitor pars altera votum,

Raptáque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.

Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui ;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infelicitèr arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor

teneri cùm sis deus ales amoris Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minùs igne potens : Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser et suavitèr omnis amans : Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studióque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donèc Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[ocr errors]

EPIGRAMMATUM LIBER.

I.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapásque Britannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.

IN EANDEM.

ICCINE tentâsti coelo donasse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce. precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fødos in cælum pelle cucullos

Et quot habet brutos Roma profana deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede inihi, coeli vix bene scandet iter.

III.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ, Movit et horrificum cornua dena minax.

“ Et nec inultus” ait “ temnes mea sacra Britanne,

Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter."
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbáque ponderibus vix caritura suis ! Nam

prope Tartareo sublimè rotatus ab igni Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

IV..

IN EANDEM.

Quem modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarióque sinu, Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra, Et cupit ad superos

evehere

usque

deos.

[ocr errors][merged small]

IAPETIONIdem laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.

Angelus unicuique suus sic credite gentes

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi si glorio major.

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coeli

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda.

Sensìm immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctáque fusus

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM.

Altera Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens.

* Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the Lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world. Warton.

Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret ! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras ægro spirans sub corde quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claráque Parthenopes fana Acheloiados Littoreámque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amoenâ Tibridis undâ

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque deos.

IX.

IN SALMASH HUNDREDAM.*
Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X.

IN SALMASIUM.
GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta !
Vestrûm misertus ille Salmasius, Eques

* This Epigram is in Milton's Defensio against Salmasius.

+ This is in the Defensio secunda. It is introduced with the following ridicule on Morus, the subject of the next Epigram, for having predicted the wonders to be worked by Salmasius's new edition, or rather reply. “Tu igitur ut pisciculus ille anteambulo, præcurris balænam Salmasium.”

« AnteriorContinuar »