Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses, in auras, Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Est locus æterná septus caligine noctis, “Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Interea longo flectens curvamine cælos Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ; Hic turris posita est Titanidos ardua Famo Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Osse. Mille fores aditusque patent, totidémque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hîc varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum coeli petit adua culmen. Ipsa quidem summá sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride sérvator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli : Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo, servati scilicet Angli Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua. meosque Britannos, Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram'. Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis. Adhuc madentes rore squalebant genæ, Et sicca nondum lumina effudi pius, Wintoniensis Præsulis. Cladisque vera nuntia) Populosque Neptuno satos, Te generis humani decus, Quæ nomen Anguillæ tenet. Ebulliebat fervida, Nec vota Naso in Ibida Graiusque vates parciu Sponsamque Neobolen suam, Et imprecor neci necem, Audisse tales videor attonitus sonos Leni, sub aurâ, flamine : Bilemque et irritas minas, Subitoque ad iras percita ? Mors atra Noctis filia, Vastove nata sub Chao : Messes ubique colligit; In lucem et auras evocat; Themidos Jovisque filiæ ; At justa raptat impios furvi luctuosa Tartari, Sedesque subterraneas. Hanc ut vocantem lætus audivi, cito Fædum reliqui carcerem, Ad astra sublimis feror : Auriga currus ignei. Sarraca tarda frigore, aut Non ensis Orion tuus. Longéque sub pedibus deam Frænis dracones aureis. Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novam, Donec nitentes ad fores Stratum smaragdis atrium. Oriundus humano patre Sat est in eternum frui. Naturam non pati senium. Heu quám perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Oedipodioniam volvit sub pectore noctem ! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Concilium fati perituris alligat horis. Ergòne marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et se fassa senem malé certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squallorque situsque Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem ? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aul Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine coeli? Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nati Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi Dissultabis apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella. At Pater omnipotens fundatis fortius astris Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rotà prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine coelos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat Nec fovet effatas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amica Luce potens eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formosis ab Indis |