Protinus ille alium socio petit inde volatu. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusei, Musis operata juventus, [mon Hic Charis, atque Lepos ; et Thuscus tu quoque DaAntiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam, Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multúm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, cathalique, et cerea vincla cicutæ, Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratio Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos,tua gramina, succos, [cinthi, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hya Quasque habet ista palus herbas, artesque medentom. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ. Has inter Phonix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube phaArma corusca faces, et spicula tincta pyropo; [retræ Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impigar, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec nie fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò. tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrâ, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu cæli post jura recepta Dexter ades, placidusque fave quicunque.vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Coelicolæ norint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpures pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso. JAN. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMLA BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabit ut cum aliis nostris in bibliotheca reponeret, Ode. STROPHE I. Gemelle cultu simplici gaudens liber, Ausonias nunc per umbras, vireta lusit ANTISTROTHE. Quis te parve liber, quis te fratribun STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo STROPHE III. Nam te Roüsius sui Voluit reponi, quibus et ipse præsidet ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, [longè Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt sarà |