Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses, Irritus ille labor, ta callidus utere fraude, Quælibet hæretices disponere retia fas est; Jámque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeá, canisque verendos ; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglio fidos Propositi, factique mone, quisquámne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casúque stupentes Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis." Dixit et, adscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras Moestaque adhuc nigri deplorans funera niti Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis; Cùm somnos pepulit stellata janitor auæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens. Est locus æterná septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque billinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter comenta jacent præruptáque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortus semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror, Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, telluset sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt; Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi, prudens Natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapœ, scelerata propago, Et, quotquot fidei caluere cupidine vero, Consilii socios adhibete, operisque ministros." Finierat, rigidi cupidé parueri gemelli.
Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit ætherea dominus qui fulgurat arce, Vanaque perverso ridet conamina turbo, Atque sui causam populi volet ipse tueri.
Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famo Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Osso. Mille fores aditusque patent, totidémque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit adua culmen. Ipsa quidem summá sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvenca Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli : Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo, servati scilicet Angli Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente: Fama siles? an te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et novo sceptigero cædes meditata Iacobo ? Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis, Et satis ante fugax stridentis induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres, prævertere nubes, Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas solito de more per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit, Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis òpus, nec non facta horrida dictu, Autheresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effoetique senes pariter tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus pater, et credulibus obstitit ausis Papicolum; capti pœnas raptantur ad acres; At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.
Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis.
ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis, Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (pro semper mali Cladisque vera nuntia) Spargit per urbes divitis Britanniæ, Populosque Neptuno satos, Cessisse morti, et fereris sororibus Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc in quietum pectus irâ protinus Ebulliebat fervidâ,
Tumulis potentem sæpe devolvens deam :
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,
Graiusque vates parciu
Turpem Lycambis execratus est dolum, Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves, Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos Leni, sub aurâ, flamine:
Cæcos furores prone, pone vitream Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina, Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser, Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao: Ast illa cœlo missa stellato, Dei Messes ubique colligit; Animasque mole carneâ reconditas In lucem et auras evocat; Ut cum fugaces excitant Hora diem Themidos Jovisque filiæ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris : At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari, Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito Foedum reliqui carcerem, Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cœlum senex Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi scorpionis brachia, Non ensis Orion tuus. Prætervolvavi fulgidi solis globum, Longéque sub pedibus deam Vidi triformem, dum coërcebat suos Frænis dracones aureis.
Erraticorum, siderum per ordines, Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novam,
Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallynam, et
Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effare queat
Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci? mihi
Sat est in eternum frui.
HEU quám perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Concilium fati perituris alligat horis.
Ergòne marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et se fassa senem malé certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squallorque situsque Sidera vexabunt? an et insatiabile Tempus Esuriet Cœlum, rapietque in viscera patrem ? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cœli? Tu quoque Phoebe tui casus imitabere nati Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi Dissultabis apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella. At Pater omnipotens fundatis fortius astris Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine cœlos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phœbus juvenile coruscat Nec fovet effœtas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amicá Luce potens eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formosis ab Indis
« AnteriorContinuar » |