Protinus ille alium socio petit inde volatu. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusei, Musis operata juventus, [mon Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque DaAntiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscella, cathalique, et cerea vincla cicuta, Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hodos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratio Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos,tua gramina, succos, [cinthi, Helleborumque, humilésque crocos, foliúmque hya Quasque habet ista palus herbas, artesque medentam. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ. Has inter Phoenix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube phaArma corusca faces, et spicula tincta pyropo; [retræ Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impigar, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrâ, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divòsque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu cœli post jura recepta JAN. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMLE BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabit ut cum aliis nostris in bibliotheca reponeret, Ode. STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Munditiéque nitens non operosâ, Juvenilis olim, Sedula tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit Insons populi, barbitóque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et hummum vix tetigit pede; ANTISTROPHE. Quis te parve liber, quis te fratribun Subduxit reliquis dolo? Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidem, thyasusque sacer STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo Unguibus imminentes Figat Apolineâ pharetrâ Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo Quin tu, libelle, nuncii licet malâ Fide, vel oscitantiâ Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneât specus, Seu que te latebra, forsan unde vili Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget posse profundam Nam te Rousius sui STROPHE III. Optat peculi, numeròque justo Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Clarus Erectheides O pulenta dei per templa parentis Ergo tu visere lucos ANTISTROPHE. Musarum ibis amœnos, Diamque Phoebi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit Delo posthabitâ, Bifidòque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Authorum, Graiæ simul et Latinæ EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Et tutela dabit solers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset ; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet [longè Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt carà |