Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PART II.

THE LATIN POEMS.

Separate Title-page in Edition of 1645 :-"Joannis Miltoni Londinensis Poemata. Quorum pleraque intra annum ætatis vigesimum conscripsit. Nunc primum edita. Londini, Typis R. R. Prostant ad Insignia Principis, in Cometerio D. Pauli, apud Humphredum Moseley. 1645."

Separate Title-page in Edition of 1673:— -Same as above, word for word, as far as to " Londini," inclusively; after which the rest runs thus: "Excudebat W. R. anno 1673."

LATIN POEMS.

[DE AUCTORE TESTIMONIA.]

Hæc quæ sequuntur de Authore testimonia, tametsi ipse intelligebat non tam de se quam supra se esse dicta, eo quod præclaro ingenio viri, nec non amici, ita fere solent laudare ut omnia suis potius virtutibus quam veritati congruentia nimis cupide affingant, noluit tamen horum egregiam in se voluntatem non esse notam, cum alii præsertim ut id faceret magnopere suaderent. Dum enim nimiæ laudis invidiam totis ab se viribus amolitur, sibique quod plus æquo est non attributum esse mavult, judicium interim hominum cordatorum atque illustrium quin summo sibi honori ducat negare non potest.

JOANNES BAPTISTA MANSUS, MARCHIO VILLENSIS, NEAPOLITANUS, AD JOANNEM MILTONIUM AN

GLUM.

Ut mens, forma, decor, facies, mos, si pietas sic,
Non Anglus, verùm herclè Angelus ipse, fores.

AD JOANNEM MILTONEM ANGLUM, TRIPLICI POESEOS LAUREA CORONANDUM, GRÆCÂ NIMIRUM, LATINÂ, ATQUE HETRUSCÂ, EPIGRAMMA JOANNIS

SALSILLI ROMANI.

Cede, Meles; cedat depressâ Mincius urnâ;
Sebetus Tassum desinat usque loqui;

At Thamesis victor cunctis ferat altior undas;
Nam per te, Milto, par tribus unus erit.

LATIN POEMS.

[DE AUCTORE TESTIMONIA.]

Hæc quæ sequuntur de Authore testimonia, tametsi ipse intelligebat non tam de se quam supra se esse dicta, eo quod præclaro ingenio viri, nec non amici, ita fere solent laudare ut omnia suis potius virtutibus quam veritati congruentia nimis cupide affingant, noluit tamen horum egregiam in se voluntatem non esse notam, cum alii præsertim ut id faceret magnopere suaderent. Dum enim nimiæ laudis invidiam totis ab se viribus amolitur, sibique quod plus æquo est non attributum esse mavult, judicium interim hominum cordatorum atque illustrium quin summo sibi honori ducat negare non potest.

JOANNES BAPTISTA MANSUS, MARCHIO VILLENSIS, NEAPOLITANUS, AD JOANNEM MILTONIUM AN

GLUM.

Ut mens, forma, decor, facies, mos, si pietas sic,
Non Anglus, verùm herclè Angelus ipse, fores.

AD JOANNEM MILTONEM ANGLUM, TRIPLICI POESEOS LAUREÂ CORONANDUM, GRÆCÂ NIMIRUM, LATINA, ATQUE HETRUSCÂ, EPIGRAMMA JOANNIS

SALSILLI ROMANI.

Cede, Meles; cedat depressâ Mincius urnâ;
Sebetus Tassum desinat usque loqui;

At Thamesis victor cunctis ferat altior undas;
Nam per te, Milto, par tribus unus erit.

« AnteriorContinuar »