Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phæbæos decoraffe viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ sociali fædere menfæ,
Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque fatur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti lat erit fi dicam fim tibi curæ;
Ille meos artus liyenti morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Phaphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiescam.
Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,

Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti hæc aliqua mundi de parte yidebo
(Quantum fata sinunt) & tota mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus
Et fimulæthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITA

::.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Hyrsis e Damon ejufdem viciniæ Paftores,

eadem. studia sequuti à pueritiâ amici eyant, ut qui plurimum. Thyrsis animi caufd profe£tus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit

. Domum poftea reversus, & rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub perfonâ hîc intetligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenió do&trinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

EPITAPHIUM

DA MO N I S.

H Η

[Hylan, Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin &

Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus affiduis exercuit antra qucrelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi furgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo fumma djes tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Mufæ Thusca retinebat in urbe.

ALE

[ocr errors]

Aft ubi mens expleta domum, pecorisque reli&ti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon;
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtuş
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris?
At non illc, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumquc procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota fecundo Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, fociúmque habuiffe canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon,

At

« AnteriorContinuar »