Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

20

Induiturque brevem Tellus reparata juventum,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest ? »
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines; Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,
Perque vagas
nubes corpore

liber

eo;
Perque umbras, perque antra feror, penetralia yatum,

;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat.
Veris, io ! rediere vices; celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.
Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas.
Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis :
Jamque Lycaonius, plaustrum coeleste, Boötes

Non longa sequitur fessus ut ante via;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Di timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phæbe, tua, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit silvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;

[merged small][merged small][ocr errors]

m Ingeniumque mihi munere veris adest? See v. 23. There is a notion that Milton could write verses only in the spring or summer, which perhaps is countenanced by these passages: but what poetical mind does not feel an expansion or invigoration at the return of the spring;-at that renovation of the face of nature, with which every mind is in some degree affected 2-T WARTOX.

50

35

60

65

Et, tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
« Desere,” Phoebus ait, "thalamos, Aurora, seniles;

Quid juvat effoeto procubuisse toro ?
Te manet Æolides" viridi venator in herba ;

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet."
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocyus urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos;
Et cupit, et digna est : quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis !
Ecce ! coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana deo.
Aspice, Phæbe; tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quod, si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor)
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes.
Ah, quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
“Cur te," inquit, “cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha ?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phæbe, mea melius captabis in umbra;

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi somnus in herba;

Huc ades, et gremio lumina pone meo :
Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura

per humentes corpora fusa rosas :
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo:

70

75

80

85

90

* Te manet Æolides, &c. Cephalus, with whom Aurora fell in love as she saw him hunting on Mount Hymettus. And Cephalus is "the Attic boy," with whom Aurora was accustomed to hunt, « Il Pens." v. 124.-T. WARTON.

A

[ocr errors]

100

105

110

115

Cum tu, Phæbe, tuo sapientius uteris igni ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo."
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt:
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces :
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo:
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem raparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe! per urbes;

Littus, Io Hymen ! et cava saxa sonant.
Cultior ille venit, tunicaque

venit, tunicaque decentior apta,
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens, ad ameni gaudia veris,

Virgineos auf cincta puella sinus :
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum;
Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat:
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa deos:
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro;
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque deus, semideusque caper :
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos, exspatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan;

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri;

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Di quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet :
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea, Di, precor, ite domo.
Te referant miseris, te, Jupiter, aurea terris

Sæcla; quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age, Phæbe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.
. More wisely than when you lent your chariot to Phaeton, and when I was consumed
"by the excess of your heat.” He alludes to the speech or complaint of Tellus, in the
story of Phaeton. See “Metam.” ii. 272.-T. WARTON.

120

123

130

135

ELEG. VI.

5

10

15

Ad CAROLUM DEODatum ruri commorantem, qui cum Idibus Decemb. scripsisset,

et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter
lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare
se posse affirmabat, hoc habuit responsum :-
Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu, distento, forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa Camoenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque;

Crede mihi, vix hoc carmine scire queas :
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas hilaremque Decembrem,

Festaque cælifugam quæ coluere deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos !!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat:
Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus, Euce!

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Tëia Musa modis?
Pindaricosque inilat numeros Teumesius Euan,,

Et redolet sumtum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens lyricen Romanus Iaccho,

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse deos.

20

25

80

85

p Haustaque per lepidos Gallica musta focos. Deodate had sent Milton a copy of verses, in which he described thc festivities of Christmas.-T. WARTON.

9 Teumesius Euan, Teumesus is a mountain of Boeotia, the district in which Thebes was situated; and its inhabitants were called Teumesii. Milton here puzzles his readers with minute and unnecessary learning. The meaning of the line is this :-“The Theban god Bacchus inspires the numbers of his congenial Pindar, the Theban poet.”—T. WARTOX.

,-.

53

60

Nunc
quoque

Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat, arguta mollitur icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,"

Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puelleres oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove coelum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane;
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus :
Qualis, veste nitens sacra, et lustralibus undis,

65
Surgis ad infensos, augur, iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulum,"
Et vada fæmineis insidiosa sonis;

* Nunc quoque Thressa tibi, &c. The Thracian harp. Orpheus was of Thrace.-T. WARTON.

Auditurque chelys suspensa tapetia circum, &c. Mr. Warton has observed, that here is a reference to the mode of furnishing halls or state-apartments with tapestry, which had not ceased in Milton's time. Compare “Comus," v. 324.-TODD.

i At qui bella refert, &c. Ovid, Anacreon, Pindar, and Horace indulged in convivial festivity; and this also is an indulgence which must be allowed to the professed writer of elegies and odes : but the epic poet, who has a more serious and important task, must live sparingly, according to the dictates of Pythagoras. Milton's panegyrics on temperance both in eating and drinking, resulting from his own practice, are frequent.-T. WARTON.

u Et per monstrificam Perseio Phæbador aulam. Circo was the daughter of the Sun, and, as some say, of Hecate.-T. WARTON,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »