Imágenes de páginas
PDF
EPUB

190

195

200

Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente :
“ Fama, siles ? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?''

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis :
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.'
Nec mora : jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes :
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura, spargit;
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, necnon facta horrida dictu,
Auctoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolum: capti pænas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

210

215

220

225

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.!

Anxo ÆTATIS 17.
ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina

Dextra tubam gestat Temesmo ex ære sonoram Temese is a city on the coast of the Tyrrhene sea, famous for its brass.-T. WARTOX

a Nicholas Felton, bishop of Ely, died October 5, 1626, not many days after bishop Andrewes, before celebrated : he had been also master of Pembroke-hall, as well as bishop Andrewes; and bishop of Bristol : he was nominated to the see of Litchfield, but was translated to that of Ely in 1618–19. He is said to have been a pious, learned, and judicious man.—Topp.

15

25

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta caro justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis ;
Cum centilinguis Fama, pro ! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,

10 Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet."
Tunc inquietem pectus ira protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At, ecce ! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos
Leni, sub

aura,

flamine:
“ Cæcos furores pone; pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa, coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat :
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filliæ;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas."
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror;

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Ely, so called from its abundance of eels.— T. Warton.

Archilochus, who killed Lycambes by the severity of his iambics. Lycambos bad espoused his daughter Neobule to Archilochus, and afterwards gave her to another. T. WARTON.

80

85

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Vates ut olim raptus ad coelum senes,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amanitates illius loci ? Mihi

Sat est in æternum frui.

10

NATURAM NON PATI SENIUM.
HEU, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebris immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem!
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis!

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et, se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque, situsque,
Sidera vexabunt ? An et insatiabile Tempus
Esuriet coelum, rapictque in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas ;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon

15

20

* This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's college, who having laid aside the levities of poetry for the gravity and solidity of prose, imposed the boyish task on Milton, now about nineteen years old. T. WARTON.

28

80

[ocr errors]

40

15

Deturbata sacro cecidit de limine cæli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mayors.
· Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens

in pascua coli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes :
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani tubicen, nec vasta mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed, neque, Terra, tibi sacli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phæbe, tuusque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;

Ingentique rogo flagrabit machina mundi. , Hyacinth the favourite boy of Phæbus, Adonis of Venus: both, like Narcissus, converted into flowers.-T. Warton.

This poem is replete with fanciful and ingenious allusions : it has also a vigour of expression, a dignity of sentiment, and elevation of thought, rarely found in very young writers.-T. WARTON.

50

[ocr errors]

60

65

10

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES INTELLEXIT.s

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ;
Tuque, O, noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis, otiosa Æternitas,
Monumenta seryans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos, atque ephemeridas deum;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ *
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci :

15
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus

augur

vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclitumque Osiridem;
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,

Talem reliquit Isidis cultoribus. 2 I find this poem inserted at full length, as a specimen of unintelligible metaphysics, in a scarce little book of universal burlesque, much in the manner of Tom Brown, seemingly published about the year 1715, and entitled “ An Essay towards the Theory of the intelligible world intuitively considered."-T. WARTOX.

a Haud ille Palladis gemellus innubæ, &c. “This aboriginal man, the twin-brother of the virgin Pallas, does not remain in the brain of Jupiter where he was generated; but, although partaking of man's common nature, still exists somewhere by himself, in a case of singleness and abstraction, and in a determinate place. Whether among the stars," &C.-T. WARTON. Tiresias of Thebes.-T. WARTON.

c Plöiones nepos. Mercury.-T. WARTON.

d Non hunc sacerdos novit Assyrius. Sanchoniathon, the eldest of the profane historians.-T. WARTON.

e Trino gloriosus nomine,

Ter magnus Hermes. Hermes Trismegistus, an Egyptian philosopher, who lived soon after Moses, as Mr.

25

« AnteriorContinuar »