Imágenes de páginas
PDF
EPUB

riae substitui potest B + C pro A. Dictum factum. Videamus in Iambii senarii schemate simplici, cuius omnes licentiae hinc resolubiles

-10-10-10 -10 -10

Tardior ut paullo grauiorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in iura paterna recepit

Commodus & patiens: non ut de sede secunda

Cederet & quarta socialiter.....

adde & sexta, nisi fiat scazon, sed tunc non cedit quinta. Ergo iam

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

fiat paulatim substitutio duarum breuium pro una longa, & omnes nascentur licentiae. Primo pedes pares pro posteriore syllaba longa admittunt unde tribrachys. Impares deinde pro prima longa, unde anapaestus, pro secunda longa, unde dactylus prima longa, prima breui & hic tribrachys. Anapaestus & dactylus non sunt pedum parium, quia eorum non est spondeus, docente Hephaestione de metris. Possibilis etiam proceleusmaticus, sed obstat usus. Ostendi eadem ratione possunt licentiae in trochaico genere, & dari inde ratio, cur usu veniat in nonnullis hexametris ab initio ponere anapaestum, & si qua sunt alia. Multum talia iuuant ad puerilia etiam tractanda cum ratione, & adsuefaciendos sensim cereos flecti animos ad seria.

§ CI. Si syllabae longae & breves ita misceantur, ut voluptas aurium producatur, inest orationi NUMERUS.

Definitionem realem, quam nominalem afferre visum est satius de re, cuius ipsa existentia saepe vocata in dubium. Nunc constituitur iudex experientia. Pertinet numerus ad gustus, § 92, quis de iis disputaret? Aliorum, quorum omnium instar Cicero, satis ex nostra parte pugnat experientia, adeo, ut ex ipsius & reliqui Grammaticorum gregis iudicio, neutiquam in sola tonicarum syllabarum varia dispositione quaeratur, sed in longitudine etiam & breuitate syllabarum tono destitutarum, quarum diuersitas non distincte quidem exprimitur a non scandente, confuse tamen animis obuersatur, adeoque ad iudicium aurium sufficientem mate

riam suppeditat. Si enim de tonicis tantum earumque positu penderet numerus, quare, quaeso, damnaretur ea periodi clausula: Petrum videatur, laudaretur: esse videatur? Idem tonus, non eadem vero quantitas poetica. In graecis res apertissima, si enim sumas accentus eorum signa toni, oculi ipsi poetas inspicientem docebunt, ne minimum quidem ordinis aut mensurae adhibitum in disponendis tonicis syllabis, quamuis multi in obseruandis quantitatibus sint satis accurati. Conf. Iac. Carpouii meditatio de linguae perfectione, § 243, 244 (1).

§ CII. Numerus voluptatem auribus creat, § 101, ergo est poeticus, § 95.

§ CIII. Numerus per omnes orationis syllabas ordinatas voluptatem aurium promouens est METRUM, per aliquas tantum & sine certo quidem ordine sibi succedentes syllabas eandem determinans, est RYTHMUS. Quum ergo plura in metro, quam rythmo faciant ad voluptatem aurium, maior ex illo, quam ex hoc redundat, adeoque metrum est poeticum, § 95.

§ CIV. CARMEN est oratio superpos, siue ligata, ergo ad perfectionem poematis facit esse carmen, § 103, 11.

§ CV. Non omne carmen poema, carmen metro absoluitur, § 104, in qua ergo oratione metrum, ea carmen, iam quum metrum esse possit in oratione, in qua nullae repraesentationes sensitiuae, nullus ordo lucidus, nulla puritas, concinnitas &c. esse etiam potest carmen, cui ista desunt, non esse potest poema per § § antecedentes & § 9, ergo quoddam carmen non est poema.

(1) Meditatio philosophico critica de perfectione linguae, methodo scientifica adornata, auctore JACOBO CARPOVIO, Gymnasii Illustris Vinariensis Rectore. Ne abbiamo innanzi una ristampa: Venetiis, MDCCXLVII, apud Jo. Baptistam Recurti. Vi sono aggiunte due dissertazioni: De variis linguarum perfectionibus e De recta linguarum discendarum ratione di G. CHR. HALLBAVERO.

Hinc iure tam sedulo inter carminificem & poetam distinguunt, & cuculli illi piperis & assae, qui cuduntur quotidie, carmina salutantur, nunquam poemata, plurima quia pars tam augusto rubesceret titulo, charta si erubesceret, aut parentum impudentia foetus ipsas non inquinaret.

§ CVI. Paronomasiae finales, quae rythmi nunc vocantur contra usum genuinum, § 103, litterarum lusus in acrostichis, figurarum expressiones, e. g. crucis, piri, coni &c. &c. huius furfuris plura, aut apparentes sunt perfectiones, aut determinantur per iudicium aurium certi populi particulare; similiter quae lyricum, epicum, dramaticum cum subdiuisis generibus singularia habent, conuenire quidem debent cum essentialibus perfectionibus, sed demonstrari non possunt, nisi ex specierum quarumuis definitionibus determinatioribus. Cantus & actio siue recitatio pathetica modi itidem, quum mirifice tamen faciant ad finem poematis, tanti etiam aestumati sunt veteribus, suis cancellis inclusi, quos si erumpunt, ut nostra nunc theatra excedunt, impediunt potius quam promouent ex poemate oriundam delectationem. Talia dicta saepius non dicenda sunt iterum.

§ CVII. Quum metrum ideas sensuales producat, § 103, 102, eae vero extensiue clarissimae adeoque maxime magisque poeticae, quam minus clarae, § 17, metri leges accuratissime obseruari admodum poeticum, coll. § 29.

Legitimum debemus sonum digitis & aure callere Plautini numeri nimium patienter, ne dicam stulte laudantur, & quamquam nostra praesertim aetate

Non quiuis videt immodulata poemata iudex,
Et data Romanis venia est indigna poetis,
Idcircone vager, scribamus licenter, an omnes
Visuros peccata putem mea?

§ CVIII. IMITARI si de persona dicatur, imitatur aliquid, qui illi simile producit? Hinc effectus similis alteri IMITAMEN eius dici potest, siue ex intentione, siue alia ex caussa talis factus sit.

§ CIX. Poema, si imitamen dicatur naturae aut actionum, effectus esse iubetur similis a natura productis, § 107. Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.

§ CX. Repraesentationes a natura, i. e. intrinseco mutationum in uniuerso principio, & inde pendentibus actionibus producendae immediate nunquam distinctae & intellectuales, sed sensitiuae, extensiue tamen clarissimae, § 24, 16, tales & poeticae, § 9, 17, ergo natura (liceat de phoenomeno substantiato cum actionibus inde pendentibus loqui tanquam de substantia) & poeta producunt similia, § 26. Hinc poema est imitamen naturae et actionum inde pendentium, § 108.

§ CXI. Si quis poema per orationem ligatam (carmen § 104) imitamen actionum vel naturae definiret, duas notas habet praecipuas per se inuicem non determinatas, determinandas ambas ex nostra, § 104, 109, ergo consentientes videmur ad essentiam poematis accessisse forsan propius.

Vid. Aristoteles de arte poetica c. I. Vossius de artis poeticae natura & constitutione c. 4. § 1 (1). Celeb. IOH. CHRIST. GOTTSCHEDIUS in arte critica poetica, p. 82, 118(2).

§ CXII. VIUIDUM dicimus, in quo plura varia, seu simultanea fuerint seu successiua, appercipere datur.

Conferatur definitio cum usu loquendi, ubi diuersissimis coloribus illitam picturam, ein lebhafftes Gemählde, eam orationem,

(1) Ved. n. al IX.

(2) II Versuch einer kritischen Dichtkunst für die Deutschen del GOTTSCHED è qui citato sulla prima edizione di Lipsia, 1729: la seconda è del 1737.

quae plura varia appercipienda offert, tam in sono, quam signatis, einen lebhafften Vortrag, consuetudinem, in qua somni nullus metus ob varias actiones sibi continuo succedentes, einen lebhafften Umgang nuncupamus.

§ CXIII. Si quis cum Vener. ARNOLDO, in dem Versuch einer systematischen Einleitung zur teutschen Poesie (1), poema definiret per orationem quae cum observatione tonorum (metro), rem quam fieri potest, uiuidissime repraesentet & omni conceptibili vi in animum lectoris ad eum certo modo commouendum se insinuet, notas has constituit: 1) metrum, 2) repraesentationes, quae esse possunt, uiuidissimas, 3) ad commotionem lectoris tendentem actionem in animum eius. Prior determinatur ex nostra, § 104; 2) sunt extensiue clarae, coll. § 3 & 16 tertia fluit ex nostra per § 25, 26, 27.

§ CXIV. Definitio poeseos Ven. WALCHII in Lexico Philos. (2) quod sit species eloquentiae, qua auxilio ingenii (hoc solum non facit poetam) cogitationes primarias (themata) variis ingeniosis & lepidis cogitationibus, aut imaginibus, aut repraesentationibus vestimus, siue soluta, siue ligata fiat oratione, nimis lata, & quae linguam affectuum vocat, nimis angusta videtur, quae tamen poesi iure tribuuntur ex nostra itidem determinabilia.

§ CXV. Philosophia poetica est per § 9 scientia ad perfectionem dirigens orationem sensitiuam. Quum vero in loquendo repraesentationes eas habeamus, quas communicamus,

(1) DAN. HEINR. ARNOLD, Versuch einer systematischen Einleitung zur deutschen Poesie überhaupt, Königsberg, 1732. Una seconda ediz, col titolo: Versuch einer nach demonstrativischen Lehrart entworfnen Anleitung zur Poesie der Deutschen, fu pubblicata ivi, 1741.

(2) Il Lessico filosofico di Joн. Ge. Walch (1695-1775) fu pubblicato per la prima volta a Lipsia nel 1728, e più volte ristampato.

« AnteriorContinuar »