Imágenes de páginas
PDF
EPUB

jurisdictionem obtinens (cujus intererit) causam omnem per processus, am aliasque vias & modos adversus eum expediet, ejusque in non compa

rendo contumaciam primo suspensionis, eandem vero continuatam excommunicationis

pena

ulciscetur. Sin autem debitè comparens legitimo juris processui se submiserit, tunc, ubi causæ maturitas Sententiam postularit, si fortè delicti meritum vel deprivationem, vel depositionem à sacris ordinibus ex decreto juris exigat; nullam ejusmodi sententiam per quamlibet personam pronunciari volumus præterquam per Episcopum, adhibitis ipsius Cancellario, & Decano (si commodè id fieri potest) & aliquod Præbendariis, si prope Ecclesiam Cathedralem dicta Curia teneatur, vel Archidiacono (inodò ejus facultas detur) aliisque duobus ad minus gravibus Ministris, ac eisdem Concionatoribus, per Episcopum advocandis, quando Curiam aliis in locis haberi contigerit.

123. Actus judiciales non nisi publica, & authentica manu

expediendi. Nullus Cancellarius, Commissarius, Archidiaconus, Officialis, aut alius quilibet Ecclesiasticam jurisdictionem exercens, actum aliquod judiciale expediet, sive Cententiosæ, sive voluntariæ Jurisdictionis, nisi adhibito Ordinario ejusdem Curiæ Registrario, vel ejus legitimo deputato; aut si is vel ii nolint aut nequeant interesse, tùm aliis personis authenticis, quæ eadem acta conscribant aut expediant, sub poena suspensionis ipso facto subeundæ.

124. Curiarum sigilla, unica. Nullus Cancellarius, Commissarius, Archidiaconus, Officialis, aut alios quilibet jurisdictione utens Ecclesiastica, plura quàm unum duntaxat sigillum citra Episcopi consensum habebit, pro omnibus, quæcunque in ipsius Officium inciderint, sigillandis. Quod quidem sigillum custodietur semper aut penes ipsum, aut penes illius substitutum legitimum ejus vice jus dicentem, nec non infra ipsius jurisdictionem, vel saltem in urbe aut oppido ejusdem Comitatus principali commorantem. Hoc sigillum titulum ejus Jurisdictionis continebit, quam quisque prædictorum Judicum, aut deputatorum exercet.

125. Curiarum sedes opportuno.. Omnes Cancellarii, Commissarii, Archidiaconi, Officiales, cæterique Judices Ecclesiastici Curias suas (de mandato vel consensu Episcopi Dioecesani) in' talibus locis instituent, qui ad eos, quos in eisdem comparere oportet, excipiendos idonei, & ad laborem itineris minuendum maxiinè commodi videbuntur. Similiter etiam Curias suas intra horas competentes inchoabunt, ac dissolvent, ita ut quisque (quantum fieri potest) maturè & tempestivè domun suam possit repetere.

126. Curiæ inferiores testamenta originalia ad Episcoporum

Archiva jubentur transmittere. Cum Decani, Archidiaconi, Præbendarii, Rectores, Vicarii, aliique Ecclesiastica jurisdictione fungentes, omnium infra suas respective jurisdictiones defunctorum testamenta probandi immunitatem sibi véndicent, neque tamen cognitos ullos aut certos habeant Registrarios, vel locum publicum Registrorum suorum tutæ custodiæ deputatum : unde sæpius evenerit, testamenta, jura, & legata quamplurima per dictorum Judicum mortem, aut mutationem perire ac intercidere, in maximum subditorum præjudicium ac dispendiun : statuimus. & ordinamus, ut singuli peculiarem ejusmodi jurisdictionem possidentes ac exercentes semel quotannis referant in publicum Archivum Episcopi Diæcesani vel Decani & Capituli, infra cujus ditionem peculiares illæ jurisdictiones extiterint, omnia testamenta originalia per ipsos infra peculiares suas jurisdictiones respectivè eo anno probata : vel verum salteni eorundem exemplar per dictum Judicem pecnliarem ejusque Notarium examinatum subscriptum, & consignatum. Quòd siquis Judicum prædictoruin in eo deliquerit, is per Episcopum Dioecesanum, vel Decauum & Capitulum, ad quos illa Jurisdictio respectivè pertinebit, omni peculiaris jurisdictionis exercitiu eousque privabitur, quoad hac nostram Constitutionem debitè adımpleverit.

De Judicibus Ecclesiasticis.

127. Judicum Ecclesiasticorum qualitas. NULLUS in posterum ad Officium Cancellarii, Commissarii, aut Officialis, admittetur, ad jurisdictionem quamlibet Ecclesiasticam exercendam, nisi qui vicesimum sextum ad ininus ætatis suæ annum compleverit, & qui'in Jure Civili & Canonico eruditus existat, sitque ad minimum Magister Artiuin, aut in Jure Baccalaureus, ac in praxi & causis forensibus laudabiliter exercitatus, necnon rectè affectus, & religioni studiosè deditus, de cujus vita & moribus nullus sinister sermo audiatur: ac insuper nisi priusquam talis cujusque Officii functionem, aut exercitiam adeat, in supremam Regis authoritatem in causis Ecclesiasticis coram Episcopo, vel publicè in Curia juraverit; ac religionis Articulos in Synodo, Anno 1562, communiter conclusos subscriptione sua comprobaverit; & etiam juratus receperit se integre & ex æquo (pro captu suo) jus redditurum, absque omni intuitu vel gratiæ, vel mercedis; quorum utique juramentorum, ac subscriptionis per Registrarium tum præsentem acium conscribetur. Haud secus omnes Cancellarii, Commissarii, Officiales, Registrarii, aliique quotquot jurisdictionis, sive ministerii Ecclesiastici locum aliquem in præsenti possident, aut exercent, citra festum Navitatis proximè ventorum, coram Archiepiscopo, aut Episcopo, vel etiam in aperta Curia sub quo, & in qua muneribus suis funguntur, eadem juramenta subire, & (prout superiùs dictum est) subscribere tenebuntur. Quòd si facere recusaverint, à munerum suorum executionc eousque suspendentur, quoad juramenta præmissa, & subscriptionem, ut suprà, præstiterint,

128. Qualitas Deputandorum. Nullus Cancellarius, Commissarius, Archidiaconus, Officialis, aut alius quicunque Ecclesiastica jurisdictione præditus, aliquem ad Curiam sui absentis loco tenendam quovis tempore deputabit, nisi qui gravis Minister fuerit, idemque graduatus; vel pro Concionatore publico legitimè receptus, ac prope ejusmodi Consistoria Beneficiatus; vel qui in Legibus Baccalaureus, aut in Artibus Magister ad minimum extiterit, ac in jure Civili & Canonico scientiam habuerit competentem, & de veræ religionis studio, sobrioque ac honesto vile cultu fuerit commendatus; sub pena suspensionis ab executione officiorum pro singulis delictis spatio trium mensium toties quoties. Deputatus verò qui prædictarum qualitatum expers, audebit tamen Judicis vices in Curiis tenendis (ut suprà) usurpare, simili prorsus censuræ (modo & formâ præmissis) subjacebit.

De Procuratoribus.

129. Procuratores, nisi de partis mandato authentico, causas

attingere prohibiti. NULLUS deinceps in aliqua causa Procurabit, nisi ab ipso litigante apud acta Curiæ fuerit constitutus, vel in ipso litis ingressu illius vero & sufficienti procuratorio fulciatur. Sufficiens vocamus, quod authentico aliquo sigillo munitur, approbatione item, aut saltem ratihabitione constituentis eôdem accedente. Ejusmodi verò procuratoria omnia quamprimum confici volumus, & à Procuratoribus exhiberi, ac in publicis ejusdem Curiæ scriniis per Registrarium salva custodiri. Qui ex Registrariis vel Procuratoribus secus in istorum aliquo fecerit, bimestri suspensione ab exercitio Officii sui, absque omne spe relaxationis, aut restitutionis, ferietur.

130. Procuratores, sine Advocati alicujus consilio, causas

retinere prohibiti. Ad minuendas & consopiendas lites, ac litigantium querelas tollendas, quæ Procuratorum incuriâ ac negligentiâ, vel etiam inscitiâ multoties causâ cadunt; necnon ad incrementum bonarum literarum, jurisque Civilis & Canonici propagationem : juxta laudabiles consuetudines in Curiis Archiepiscopi Cantuarien sis hactenus observatas, statuimus & ordinamus, ut nullus Procurator ibidem exercens absque Advocati alicujus consilio quamlibet causam suscipiat, ac per duos dies juridicos retineat, sub pæna suspension is annuæ ab officii sui

[ocr errors]

executione; nec Judici potestas erit, absque expresso Archiepiscopi mandato & authoritate, hujus pænæ gratiain ullatenus faciendı.

131. Procuratores, inconsulto Advocato, in causa concludere

prohibiti. Non admittet aliquis Judex in Curiis Archiepiscopi prædictis libelfum, aut aliam quamlibet materiam, sine consilio & subscriptione alicujus Advocati ad exercendum ibidem admissi : neque verò Procuratoribus licebit, in causa concludere, nisi de notitia Advocati in eâdem causa adhibiti, & salariati. Siquis vero Procurator contrà fecerit, aut fieri procuraverit ; vel etiam Advocatum quocunque prætextu suo fraudaverit stipendio aut salario, vel in Advocato consulendo, quid in causa fieri expediat, negligentior fuerit; eidem suspensionem semestrem à muneris sui executioné, sine spe veniæ interim consequendæ, decernimus.

132. Procuratorium in causis testamentariis juramentum

prohibitum Cum in testamentorum probationibus, administrationumque bonorum ab intestato decedentium petitionibus, juramentum per

Procuratores Curiaram in animam constituentis præstitun mulis patere incommodis sit perspectum ; cautuin deinceps esse volumus, ut quilibet Executor, vel bonorum defuncti administrationem petens, Judicem in hac parte Ordinarium, vel ejus Surrogatum personaliter adeat, & juramentum usitatum per se & non per Procuratorem aliquem præstet. Si tamen vel valetudinis, vel ætatis incommodo, vel alia causa legitima impeditus in propria persona Judicem adire nequeat; permittimus, ut (fide super impedimenti veritate per excusatorem fide dignum priùs facta) Judex gravi alicui viro Ecclesiastico partis habitationi vicino Commissionem concedat, per quem juramentuni usitatum dictò Executori vel Administrationem petenti, vice sua ministrandi eidem viro Ecclesiastico potestatem trailat, ennique roget, it quid in præmissis fecerit, per nuncium fidelem se posteà certiorem reddat. Proviso semper, quòd nullus Judex, vel Registrarius, pro ejusmodi Commissione scribenda, concipienda, aut sigillanda, ultra summam sex solidorum &

« AnteriorContinuar »