Imágenes de páginas
PDF
EPUB

qui prædictis qualitatibus non sit præditus, is per Archiepiscopum, assidente sibi hac in parte uno alio Episcopo, ab ordinatione Ministrorum & Diaconorum per integrum biennium suspendatur, ac eam præterea pœnam incurrat, quæ de jure in ejusmodi Episcopos, qui ad ordines Ecclesiasticos sine titulo aliquem promovebunt, statuitur.

I

Ad hæc, nequis Episcopus aliquem in Beneficium (uti vocat) instituat, nisi qui prædictis conditionibus ornatus fuerit.

Quòd si Curia de Arcubus aut Audientiæ per viam duplicis querelæ, seu alio quovis modo contra Episcopum hac in parte agat, quia homines minimè idoneos ac habiles admittere renuit; tunc licebit Archiepiscopo, vel auctoritate propria, vel gratia speciali ab Regia Majestate impetrata, ejusmodi processus amputare, quò laudabilis Episcopi industria debitum ea ratione fortiatur effectum.

Denique, ut quolibet anno ad festum S. Michaelis Archangeli, vel intra sex hebdomadas idem festum subsequentes, unusquisque Episcopus numerum, nomina, gradus & qualitates eorum omnium quos in sacros ordines, vel in aliqua Beneficia eodem anno precedente promoverit, ad Archiepiscopum transmittat.

De moderanda solennis Pænitentiæ commutatione.

NE qua fiat posthac solennis Pœnitentiæ commutatio, nisi rarioribus gravioribúsque de causis, atque adeò cum ipsi Episcopo constiterit, eam esse ad Reum reconciliandum & reformandum saniorem & tutiorem rationem.

Deinde, quòd mulcta illa pecuniaria vel in relevamen pauperum ejusdem Parœciæ, vel in alios pios usus erogetur, idque Ecclesiæ solenniter & fideliter approbetur & innotescat.

Quòd si verô crimen fuerit notorium ac publicum, Reus ipse vel in propria sua persona publicè in Ecclesia pœnitentiam suam minimè fictam profitendo, læsæ Ecclesiæ satisfaciet, vel Ecclesiæ minister in præsentia ipsius Rei, palam è suggestu, ejus submissionem, & pœnitentiæ suæ coram Ordinario suo peractionem, atque etiam in veræ suæ resipiscentiæ testimonium quantam pecuniarum summam in usus supradictos erogandum reddiderit, denunciabit.

De moderandis quibusdam indulgentiis, pro celebratione Matrimonii absque trinundina denunciatione, quam Bannos vocant Matrimoniales.

QUANDOQUIDEM honestæ, claræ ac illustris conditionis homines, sive urgente aliqua necessitate, sive aliis non contemnendis rationibus, Matrimonium aliquando celebrandi causas habere possunt, facultate sibi de Bannis matrimonialibus aut non omniuò, aut semel iterumve denunciandis indulta, sine aliquo gravi scandalo seu detrimento; Idcirco ad evitanda generaliter quæ hac in parte notantur incommoda, visum est caveri ne ullæ facultates sive indulgentiæ de celebrando absque Bannis. Matrimonio concedantur, nisi idonea cautio priùs sub hisce conditionibus ineatur; nimirum, Primò, quod nullum postea constabit impedimentum Præcontractus, Consanguinitatis, Affinitatis, vel ullius alterius legitimæ causæ cujuscunque ratione, Secundò, quòd eb tempore quo ejusmodi facultas sive indulgentia concedetur, nulla controversia, lis seu querela mota est, vel dependet coram aliquo Judice Ecclesiastico aut Civilii, de ejuscemodi legitimo impedimento Matrimonii inter hujusmodi personas contrahendi aut contracti. Ac tertio, quòd ad Nuptiarum solennizationem non accedent, nisi assensu & expresso concensu Parentum sive tutorum priùs impetrato. Et ulteriùs, quod Matrimonii celebratio publicè ac tempestivè in facie Ecclesiæ fiet. Cujus quidem cautionis formula seu exemplar in scriptis concipietur, ac unicuique Episcopo in sua cujusque Diœcesi imitanda proponetur.

Provisò semper, quôd quicunque contra hanc ordinationem deliquerit, ab executione officii per sex integros menses suspendetur.

De quibusdam circa Excommunicationem excessibus coercendis sive reformandis.

QUIA Excommunicationis usus in Ecclesia perpetuæ legis vigorem jam obtinuit, atque in omni jurisdictione Ecclesiastica exercenda hucusque retinetur, ideò absque grandi mutatione totius ejusce jurisdictionis & plurimarum hujus Regni legum, innovari vel alterari nequit. Nihilominus, ut Excommunicatio (quæ auctoritatis ac disciplinæ Ecclesiasticæ quasi nervus quidam ac vinculum habendum est) ad

pristinum suum usum, decus & dignitatem reducatur: cautum est, ut quotiescunque Censura ista in immediatam pœnam cujusvis notoriæ Hæreseos, Schismatis, Symoniæ, Perjurii, Usuræ, Incestus, Adulterii, seu gravioris alicujus criminis venerit infligenda, sententia ipsa vel per Archiepiscopum, Episcopum, Decanum, Archdiaconum, vel Præbendarium, modò sacris ordinibus & Ecclesiastica jurisdictione præditus fueri) in propria persona pronunciabitur, unà cum ejusmodi frequentia & assistentia, quæ ad majorem rei authoritatem conciliandam conducere videbitur.

Denique quòd unusquisque Vicarius Generalis, Officialis seu Commissarius, qui ordines Ecclesiasticos non susceperit, eruditum aliquem Presbyterum sibi accerset & associabit, qui sufficienti auctoritate vel ab ipso Episcopo in jurisdictione sua, vel ab Archidiacono (Presbytero existente) in jurisdictione sua munitus, idque ex præscripto ipsius Judicis tunc præsentis, Excommunicationis sententiam pro contumacia denunciabit.

Volumus etiam, ut sicut constitutum est ejusmodi Excommunicationem per Ministrum Ecclesiæ denunciari: Ita ipse Judex de absolutione ipsius Rei post satisfactionem suam peractam, eundem Ministrum certiorum faciet; qui eandem absolutionem populo publicè denunciabit: Ac interim quòd bene licebit dicto Ministro Reum a sacris arcere & repellere tanquam in Ecclesiam minimè recipiendum, donec ejusmodi Certificatorium ab ipso Judice exhibuerit.

De Beneficiorum pluralitate cohibenda.

QUOD nemini in posterum facultas sive indulgentia concedetur de pluribus beneficiis simul retinendis, nisi hujusmodi tantùm, qui pro eruditione sua & maximè digni, & ad officium suum pleniùs præstandum maximè habiles & idonei censebuntur: nimirùm, ut is qui hujusmodi facultate fruiturus est, sit ad minimum Artium Magister, & publicus ac idoneus verbi Divini Concionator: Ita tamen, ut idonea etiam, cautione obstrictus teneatur, de personali sua residentia in singulis beneficiis per bonam anni cujusque partem facienda, & quod ejusmodi Beneficia triginta milliarium spatio ad summum non distent ab invicem. Denique, quod idoneum Curatum habeat, qui plebem ejus Parœciæ in qua non residebit, instituat ac informet, modò facultates ejusdem Be

neficii talem commodè sustinere posse Archiepiscopo vel ejus Diœceseos Episcopo videbuntur.

De feodis quæ officiariis Ecclesiasticis & eorum ministris debentur.

CAUTUM insuper volumus, quod neque alia neque majora feoda ab Episcopo, Ordinario, Archdiacono, vel eorum ministris deinceps ulla de causa percipiantur, quam ea quæ ineunte hoc regnum Regia nunc Majestate percipi solebant. Quòdque tabula quædam singulorum hujusmodi feodorum summas continens, in quolibet consistorio ante festum S. Johannis Baptistæ proximè venturum figatur, cujus exemplar manu ipsius Ordinarii subsignatum intra tempus prædictum ad Archiepiscopum transmittetur.

Provisò semper, quòd neque Archiepiscopo, neque Episcopo, vel directè vel indirectè, aliquam pecuniarum summam pro admittendis ad sacros ordines hominibus accipere licebit, idque sub pœna Juris.

De inquisitione per Episcopos ineunda.

QUAMPRIMUM commodè fieri poterit, vel ad summum intra unius anni spatium post hujus Synodi finem, quisque Episcopus de singulorum Ministrorum qui in sua diocesi degunt conditione, moribus, ac eruditione diligenter inquirat: per quos etiam & quo tempore ad sacros ordines admissi, quodque vitæ genus sectati sint priusquam in ministerium sunt cooptati, ac de hisce omnibus ipsum Archiepiscopum intra dictum tempus debitè certiorem faciet.

Episcopi in sua quisque Diocesi de omnium Rectoriarum, Vicariarum, ac cæterorum Ecclesiasticorum Beneficiorum suæ Dioceseos valore annuo, juxta censum libri illius qui primitiarum dicitur, si modò ibidem censeantur: aliter verò, juxta communem eorum æstimationem : quot item Appropriationes, cujus veri valoris annui, & qui sint earum Proprietarii; Necnon de Curatorum salariis annuis diligentem facient inquisitionem, Ac de hisce similiter omnibus intra tempus anteà præscriptum, dictum Archiepiscopum certiorem reddent.

CELEBRATIO

COENE DOMINI

IN

FUNEBRIBUS,

Si Amici & Vicini defuncti Communicare velint,

&c.

Anno 2. Eliz. Regin. 1560.

LONDINI,

Apud Reginaldum Wolfium, 1560.

« AnteriorContinuar »