Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mum ministrasse suffragium, dum justè à principibus adquisita in eorum jure persistere sancimus indivulsa, æquum est et maximè, ut rebus Ecclesiarum Dei adhibeatur à nobis providentia opportuna: adeo, quæcumque rerum Ecclesiis Dei à principibus justè conces sa sunt vel fuerint, vel cujuscumque alterius persona quolibet titulo illis non injustè collata sunt vel extiterint, ita in eorum jure persistere firma jubemus, ut evelli quocumque casu vel tempore nullatenus possint; opportunum est enim, ut sicut fidelia hominum servitia non existere censuimus ingrata, ita Ecclesiis collata, quæ propriè sunt pauperum alimenta, eorum jure pro mercede offerentum, maneant inconvulsa.

CONCILIUM TARRACONENSE.

CANON XII.

Ut si Episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant, et nullus exinde aliquid auferat.

Sicubi defunctus fuerit Episcopus intestatus, post depositionem ejus à presbyteris et diaconibus de rebus ipsius breve fideliter conscribatur à minimo usque ad maximum, id est, de utensilibus vel omni supellectile, ita tamen ut si quis exinde vel præsumpsisse vel occultè fuerit tulisse convictus, secundùm furti tenorem restituat universa.

CONCILIUM ILERDENSE.

CANON XVI.

Si Sacerdos moritur, quid de rebus Ecclesiæ observetur.

: ut defuncto antistite vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cujuslibet ordinis, officii gradusve sit, quidquam de domo auferre præsumat, vel de utilitate quæ instrumenti domus esse noscitur, id est, mobili vel immobili rei ecclesiastica conetur invadere, nihil furto, nihil vi, nihil dolo supprimens, auferens atque abscondens; sed is cui domus commissa est, subjunctis sibi cum consilio cleri uno vel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus Pontificis substituendi debeat conservare, vel his qui in domo inveniuntur clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus antistes suscepta ea, prout decessor suus ordinavit vel huic Deus imperaverit, uti cum his debeat quos cognoverit disciplinæ et caritati decessoris sui fideliter paruisse. Quòd si quisquam post hæc cujuslibet ordinis, ut superiùs dictum est, clericus, quacumque occasione de domo Ecclesiæ vel de omni facultate quidpiam probatus fuerit abstulisse, vel forsitan dolo aliquo suppresisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, et vix quoque peregrina ei communio animæ concedatur; quia durum est ut hi quos constat in servitio Domini cum primæ sedis antistite desudasse, illorum, qui suarum rerum incubatores vel utilitatibus servientes atque vacantes fuisse noscuntur, despectibus aliquatenus crucientur.

CONCILIUM VALLETANUM.

CANON II.

Ut defuncto Episcopo, de rebus ipsius vel Ecclesiæ nullus quidquam præsumat.

Hoc etiam placuit, ut Episcopo ab hoc sæculo, jubente Domino, arcessito, clerici ab omni omnino supellectili vel quacumque in domo Ecclesiæ vel Episcopi, in libris, in speciebus, utensilibus, vasculis, frugibus, gregibus, animalibus vel omni omnino re rapaces manus abstineant, et nihil latronum more diripiant; qui si nec canonum auctoritate cohibiti fuerint, omnia quæ pervaserint, metropolitani vel omnium comprovincialium sacerdotum districtione coacti, in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antistiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac justa constitutione depereat. Quod ut confidentiùs justitia manente servetur, secundùm Regiensis synodi constituta, Episcopo à corpore recedente, vicinior illi accedat Episcopus, qui ex more exequiis celebratis statim Ecclesiæ ipsius curam districtissimè gerat, ne quid ante ordinationem futuri Pontificis inhiantium clericorum subversioni vel direptioni jam liceat, ita ut de repertis omnibus inspectior censitio descriptioque fidelissima, si fieri potest, intra octavas defuncti sub diligentia præsentis Episcopi peragatur: dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinatio vel descriptio deferatur, ut ejus electione talis persona ordinanda domus ecclesiastica procuretur, quæ valeat consueta clericis stipendia dispensare, et creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in Episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus reddere rationem; ut sub hac salubri constitutione

clerici, stipendiis suis omnino contenti, labores non diripiant Episcopi decedentis, et ad vacuam Ecclesiæ domum futurus Pontifex non sine dolore succedat, sed magis de prædecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere et aliis ministrare.

CONCILIUM TOLETANUM XII.

[ocr errors]

CANON VI.

De concessa toletano Pontifici generalis synodi potestate, ut Episcopi alterius provinciæ cum conniventia principum in urbe regia ordinentur.

Illud quoque collatione mutuò decernendum nobis occurrit, quòd in quibusdam civitatibus, decedentibus Episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur, et officiorum divinorum offensio, et ecclesiasticarum rerum nocitura perditio. Nam dum longè latèque diffuso tractu terrarum commeantium impeditur celeritas nuntiorum, quò aut non queat regiis auditibus decedentis præsulis transitus innotesci, aut de successore morientis Episcopi libera principis electio præstolari, nascitur sæpe et nostro ordini de relatione talium difficultas, et regiæ potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis Pontificibus sustinet, injuriosa necessitas. Unde placuit omnibus Pontificibus Hispaniæ atque Galliæ, ut salvo privilegio uniuscujusque provinciæ, licitum maneat deinceps toletano Pontifici, quoscumque regalis potestas elegerit, et jam dicti toletani Episcopi judicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis, in præcedentium sedium præficere præsules, et decedentibus Episcopis eligere successores; ita tamen, ut quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suæ tempus infra trium mensium spatium pro

prii metropolitani præsentiam visurus accedat, qualiter ejus auctoritate vel disciplinâ instructus, condignè susceptæ sedis gubernacula teneat. Quòd si per desidiam aut neglectu quolibet constituti temporis metas excesserit, quibus metropolitani sui nequeat obtutibus præsentari, excommunicatum se per omnia noverit, exceptò si regiâ jussione impeditum se esse probaverit. Hanc quoque definitionis formulam, sicut de Episcopis, ita et de cæteris Ecclesiarum rectoribus placuit observandam.

CONCILIUM BRACARENSE II.

CANON I.

De electione Episcopi.

Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit Episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide, et in spirituali vita edoctus est.

CANON VIII.

De non constituendo Episcopo successore.

Episcopum non liceat ante finem vitæ alium in loco suo constituere successorem: si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et judicatu Episcoporum, qui post exitum præcessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint.

« AnteriorContinuar »