Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CONCILIUM SARDICENSE.

CANON IV.

De Episcopo adjudicato.

Osius Episcopus dixit: Quòd si aliquis Episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se habere bonam causam, et iterum judicium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur, vel ab his qui examinarunt vel etiam ab aliis Episcopis qui in provincia proxima morantur, romano Episcopo; et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit talem causam ut ea non replicentur quæ acta sunt, quæ decreverit romanus Episcopus confirmata erunt: si ergo hoc omnibus placet, statuatur. Synodus respondit: Placet.

CANON V.

De Episcopis à synodo depositis.

Gaudentius Episcopus dixit: Addendum est, si placet, huic sententiæ, quam plenam sanctitate protulistis, ut quum aliquis Episcopus depositus fuerit eorum Episcoporum judicio qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Romana, alter Episcopus in eadem cathedra, post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio romani Episcopi determinata.

CANON VII.

De Episcopis accusatis.

Osius Episcopus dixit: Et hoc placuit, ut si Episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati Episcopi regionis illius, et de gradu suo dejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur et confugerit ad beatissimum Ecclesiæ Romanæ Episcopum, et voluerit audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere Episcopis dignetur romanus Episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, et ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit Episcopum Romanum ut è latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid æstimet: et si decreverit mittendos esse qui præsentes cum Episcopis judicent ut etiam habeant auctoritatem personæ illius à quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio; si verò crediderit sufficere Episcopos provinciales ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.

[ocr errors]

CANON I.

Episcopum non debere ad aliam civitatem se transferre.

Osius Episcopus dixit: Non minùs mala consuetudo quam pernitiosa corruptela funditùs eradicanda est, ne cui liceat Episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentant, quum nullus in hac re inventus sit Episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret; unde apparet avaritiæ eos ardore inflammari, et

ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si ergo omnibus placet ut hujusmodi pernicies austeriùs vindicetur, nec laicam communionem habeat qui talis est. Universi dixerunt: Placet, etiam si talis aliquis extiterit temerarius, ut forsitan excusationem afferat quòd populi litteras acceperit, quum manifestum sit præmio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent potuisse corrumpi, ut clamarent in Ecclesia ut ipsum petere viderentur Episcopum : omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam communionem in fine talis accipiat; quòd si vobis omnibus placet, statuite. Universi dixerunt: Placet.

CONCILIUM CARTHAGINENSE III.

CANON XXXVIII.

Ut non liceat fieri translationes Episcoporum.

Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes vel translationes Episcoporum: nam Crisconius, Villaregiensis Episcopus, plebe sua derelictâ, Tubuniensem invasit Ecclesiam, et usque in hodie commonitus secundùm quod statutum fuerat, relinquere eamdem quam invaserat plebem contempsit. Adversus istum quæ pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam: quoniam necessitate ipsâ cogente, liberum nobis sit rectorem provinciæ secundùm statuta gloriosissimorum principum adversùs illum adire, ut qui miti admonitioni Sanctitatis vestræ adquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius EpiScopus dixit: Servata forma disciplinæ non æstimabi

b

tur appetitus si à vestra charitate modestè conventus recedere detrectaverit, quum fuerit suo contemptu et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus Episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis Episcopis dictum est: Justum est; placet.

CONCILIUM BRACARENSE II.

CANON VI.

De non mutanda parochia.

Episcopum à propria parochia non liceat transire in aliam, neque sua sponte introire, neque invitatus, neque ab Episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo à Deo est ordinatus, et in ea quam sortivit Ecclesiâ secundum antiquorum canonum constitutum.

DOCUMENTO SEGUNDO.

Sesion de Cortes (de Cadiz) del dia 26 de enero de 1812.

Por el ministerio de Gracia y Justicia se presentó y leyó un oficio del Sr. D. Nicolás María de Sierra, dirigido á los señores Secretarios de las Cortes, al cual acompañaba una carta del ministro Caballero á dicho señor Sierra, mandándole examinar la Coleccion española de Cánones, y quitar en su impresion todo lo que no fuese conveniente al sistema de su tiempo; y la contestacion del señor Sierra resistiéndose á aquella orden.

Orden (citada) del marqués Caballero al señor Sierra para suprimir en la impresion de la Coleccion de Cánones todo lo que pueda ser opuesto á las regalías de S. M.

"Desde el año de 96 resolvió S. M. dar á la real Biblioteca el encargo y licencias de imprimir la Coleccion de Cánones de la Iglesia de España, y desde este tiempo no se ha cesado de procurar saliese con la correccion posible, cotejándola con cuantos Códices se conocen en nuestra península; y para complemento de todo, habiendo yo sabido que este precioso trabajo se habia hecho por el sabio y erudito ex-jesuita Andrés Burriel, y que se hallaba en poder de D. Carlos Serna y Santander, que estaba en Bruselas, lo hice presente al Rey, y de su real orden, aun estando ya enagenado á un estrangero, se ha podido conseguir, y con ello el todos que vean que nuestra Iglesia de España ha conservado la mas pura disciplina desde la mas remota antigüedad entre los mismos árabes, y aun entre las mismas tinieblas que esparció la coleccion de Graciano, que tenemos entre manos, y que con esta luz se descubrirán mas los defectos que ya los sábios han manifestado. Pero aunque todas estas ventajas son tan incontestables, he propuesto al Rey ser necesario que no se pase á la impresion sin que primero se examine si esta obra contiene alguna cosa que pueda perjudicar á las regalías de la soberanía, pues como las vicisitudes de los tiempos son tan varias, y las turbaciones, violencias ó debilidades de los imperios suelen proporcionar escenas que conviene mas sepultarlas en un perpétuo olvido que no esponerlas á la crítica de la multitud ignorante, ha resuelto S. M. que V. S., como instruido perfectamente en la ciencia canónica y como fiscal suyo, vaya examinando con esta idea los Concilios

« AnteriorContinuar »