Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON I.

Ut conciliorum statuta et Præsulum Romanorum decreta custodiantur.

Post damnationem hæresis arianæ et fidei sanctæ eatholicæ expositionem, hoc sanctum præcepit conciJium: ut quia in nonnullis vel hæresis vel gentilitatis necessitate per Hispaniarum ecclesias canonicus prætermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi et disciplinæ optio negaretur, dumque o• mnis excessus hæresis foveretur patrocinio, ut abundantiam mali temperet districtio disciplinæ, pace Ecclesiæ Christi misericordia reparata, omne quod priscorum canonum auctoritas prohibet, sit, resurgente disciplina, inhibitum, et agatur omne quod præcepit fieri; maneant in suo vigore conciliorum omnium coustituta, simul et synodicæ sanctorum Præsulum romamorum epistolæ, nullus deinceps ad promerendos honores ecclesiasticos contra vetita canonum aspiret indignus; nihil ex hoc fiat, quod sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt debere non fieri; et qui præsumpserit, severitate priorum canonum distringatur.

CoNCILIUM CÆSARAUGUSTANUM III.

Ut defuncto Principe superstes Regina statim et vestem sæcularem deponat, et in caenobio virginum mancipetur permansura.

.. Licèt plenissimè in concilio Toletano de principum relictis institutum fuisset, ut nulli licitum esset superstitem reginam in conjugio ducere, aut sordidis eontactibus maculare, neque sequuturis regibus nec cuilibet hominum esset permissum, tamen nostri ordinis causa est, ut crebrissimè ad hoc aciem mentis nostræ condirigamus, quæ animæ intuemur exhibere profectum. Unde quia præteritis temporibus multas scimus atque cognovimus principum relictas post eorum vocationem, pro apice regni, quem regendo in cunctis tenuerunt, nullam reverentiam honoris eis adhiberi à populis, sed passim unicuique probatum est diversas assumentes occasiones, non solùm latenter in earum contrarietate insidias moliuntur, verùm etiam, quod veritati contrarium est, procaciter verba contumeliosa in conventu multorum eas afficiunt, et quod omni religione abominandum atque horrendum est, de his detrahere non sinunt, quas in caterva populi cernunt commorare; proinde, paterna pietate commoti, atque condigna circa tantum culmen providentes, per hujus decreti nostri paginam, non solùm quæ in prædicto concilio exarata sunt de conjuge principum custodiri perenniter atque firma stabilitate decernimus permanere, sed etiam ea quæ sunt conspicua honestati necessaria modò annectere procuramus: ut servatis in omnibus sanctionibus canonum totius Toletani concilii, quæ de principum relictis promulgatæ atque definitæ esse noscuntur, deinceps relicta principis superiorem sententiam illibato animo pudicè servans, statim, arcessito ab hoc sæculo principe, vestem sæcularem deponat, et alacri curiositate religionis habitum assumat. Quam etiam et confestim in coenobio virginum mancipandam esse censemus, ut ab omni turbine mundi remota, nequaquam cuilibet locus attribuatur, per quod aut contumeliam tantæ potestati ingeratur, aut subdita plebi hæsisse patescat quorum antè dudum noscitur dömina fuisse; sed infra claustra monasterii jugi sedulitate persistens, atque sanctimonialem vitam peragens, de regno temporali opitulatione divina ad regnüm æternitátis mereatur pervenire. o

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON I.

Ut conciliorum statuta et Præsulum Romanorum decreta custodiantur.

Post damnationem hæresis arianæ et fidei sanctæ eatholicæ expositionem, hoc sanctum præcepit conciJium: ut quia in nonnullis vel hæresis vel gentilitatis necessitate per Hispaniarum ecclesias canonicus prætermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi et disciplinæ optio negaretur, dumque o• mnis excessus hæresis foveretur patrocinio, ut abundantiam mali temperet districtio disciplinæ, pace Ecclesiæ Christi misericordia reparata, omne quod priscorum canonum auctoritas prohibet, sit, resurgente disciplina, inhibitum, et agatur omne quod præcepit fieri; maneant in suo vigore conciliorum omnium coustituta, simul et synodicæ sanctorum Præsulum romamorum epistolæ, nullus deinceps ad promerendos h0mores ecclesiasticos contra vetita canonum aspiret indignus; nihil ex hoc fiat, quod sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt debere non fieri; et qui præsumpserit, severitate priorum canonum distringatur.

CONCILIUM CÆSARAUGUSTANUM III.

Ut defuncto Principe superstes Regina statim et vestem sæcularem deponat, et in cænobio virginum mancipetur permansura.

Licèt plenissimè in concilio Toletano de principum relictis institutum fuisset, ut nulli licitumi esset superstitem reginam in conjugio ducere, aut sordidis

eontactibus maculare, neque sequuturis regibus nec cuilibet hominum esset permissum, tamen nostri ordinis causa est, ut crebrissimè ad hoc aciem mentis nostræ condirigamus, quæ animæ intuemur exhibere profectum. Unde quia præteritis temporibus multas scimus atque cognovimus principum relictas post eorum vocationem, pro apice regni, quem regendo in cunctis tenuerunt, nullam reverentiam honoris eis adhiberi à populis, sed passim unicuique probatum est diversas assumentes occasiones, non solùm latenter in earum contrarietate insidias moliuntur, verùm etiam, quod veritati contrarium est, procaciter verba contumeliosa in conventu multorum eas afficiunt, et quod omni religione abominandum atque horrendum est, de his detrahere non sinunt, quas in caterva populi cernunt commorare; proinde, paterna pietate commoti, atque condigna circa tantum culmen providentes, per hujus decreti nostri paginam, non solùm quæ in prædicto concilio exarata sunt de conjuge principum custodiri perenniter atque firma stabilitate decernimus permanere, sed etiam ea quæ sunt conspicua honestati necessaria modò annectere procuramus: ut servatis in omnibus sanctionibus canonum totius Toletani concilii, quæ de principum relictis promulgatæ atque definitæ esse noscuntur, deinceps relicta principis superiorem sententiam illibato animo pudicè servans, statim, arcessito ab hoc sæculo principe, vestem sæcularem deponat, et alacri curiositate religionis habitum assumat. Quam etiam et confestim in coenobio virginum mancipandam esse censemus, ut ab omni turbine mundi remota, nequaquam cuilibet locus attribuatur, per quod aut contumeliam tantæ potestati ingeratur, aut subdita plebi hæsisse patescat quorum antè dudum noscitur dómina fuisse; sed infra claustra monasterii jugi sedulitate persistens, atque sanctimonialem vitamT peragens, de regno temporali opitulatione divina ad regnüm æternitátis mereatur pervenire. '-)

Quicumque igitur superiores constitutiones, quae salubri consilio à nobis definitae esse noscuntur, violaverit vel execrari quacumque factione pertentaverit aut permiserit, noverit se excommunicationis percepturum sententiam, atque etiam exilii damnationis diuturno tempore incurrere jacturam.....

CONCILIUM ToLETANUM XIII.

CANON V.

Ne defuncto principe relictam ejus conjugem, aut in conjugio sibi quisque, aut in adulterio audeat copulare.

Execrabile facinus et assuetae admodum iniquitatis est opus, defunctis regibus superstitis ejus conjugis regale torum appetere, et horrendis pollutiomum maculis sordidare. Quis enim christianorum aequanimiter ferat defuncti regis conjugem alieno postmodum connubio uti, aut sequuturi principis libidimi subjugari, ut quae fuit domina gentis sit in postmodum prostibulum foeditatis, et quae toris extitit regalibus honoris regii sublimitati conjuncta, stupriseorum vel conjugiis, quibus pridem dominata est, abdicetur ut reproba? Quid ergo si moriuntur principes? Numquid inhonorandas reliquunt sui corporis partes? Aut quia ad gaudia coelestia christiani transeunt reges, propterea ad contumeliam in saeculo eorum devocandae sunt conjuges? Nusquam ergoinhonorum esse oportet quod honorandum convenit opportunè haberi. Nulli ergo licebit superstitem regimam sibi in conjugio ducere; non sordidis contractibus maculare; non hoc sequuturis regibus licitum; non cuiquam hominum licebit esse permissum. Quod si facere tale aliquid quisquam praesumpserit, quo

« AnteriorContinuar »