Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aut superstitem reginam post decedentis principis mortem sibi in connubio copulet, aut adulterina pollutione contaminet, sive sit rex sive quislibet hominum qui hujus nostræ sanctionis sententiam violare præsumpserit, sit ab omni christianorum communione seclusus, et sulphureis cum diabolo contradatur ignibus exurendus. Quicumque igitur hujus institutionis nostræ præsumpserit convellere vel abradere sanctionem, sit nomen ejus abrasum et deletum de libro vitæ, ut tartareas judicii pœnas excipiat qui hæc decreta honestatis devoverit violanda.

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON X.

Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat.

Pro consulto castitatis, quod maximè hortamento concilii proficere debet, annuente gloriosissimo domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduæ quibus placuerit tenere castitatem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur: quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere: si quis verò propositum castitatis viduæ vel virginis impedierit, à sancta communione et à liminibus Ecclesiæ habeatur extraneus.

CONCILIUM TOLETANUM IV.

CANON LXXV.

De commonitione plebis ne in principes delinquatur: de electione principum: de commonitione principum qualiter judicent: atque de execratione Suintilanis, et conjugis ac prolis ejus: similiter et de Geilane germano ejus, ac rebus eorum.

Quapropter nos ipsi sacerdotes omnem ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut hæc tremenda et toties reiterata sententia nullum ex nobis præsenti atque æterno condemnet judicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum nostrum Sisenandum regem custodientes, ac sincerâ illi devotione famulantes, non solùm divinæ pietatis clementiam in nobis provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur. Te quoque præsentem regem futurosque ætatum sequentium principes, humilitate qua debemus deposcimus, ut moderati et mites erga subjectos existentes cum justitia et pietate populos à Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem qui vos constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate cordis cum studio bonæ actionis, nec quisquam vestrum solus in causis capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium culpa patescat, servata vobis inoffensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quàm indulgentiâ polleatis; ut dum omnia hæc auctore Deo pio à vobis moderamine conservantur, et reges in populis, et populi in regibus, et Deus in utrisque lætetur. Sanè, de futuris regibus hanc sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis con

tra reverentiam legum superba dominatione et fastu regio in flagitiis et facinore, sive cupiditate, crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis sententiâ à Christo domino condemnetur, et habeat à Deo separationem atque judicium, propter quod præsumpserit prava agere et in perniciem regnum con

vertere.

De Suintilane verò, qui scelera propria metuens se ipsum regno privavit et potestatis fascibus exuit, id cum gentis consultu decrevimus: Ut neque eumdem vel uxorem ejus, propter mala quæ commiserunt, neque filios eorum unitati nostræ unquam consociemus, nec eos ad honores à quibus ob iniquitatem dejecti sunt aliquando promoveamus, quique etiam, sicut fastigio regni habentur extranei, ita et à possessione rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni, præter in id quod pietate piissimi principis nostri fuerint consequuti. Non aliter et Geilanem, memorati Suintilanis et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis fœdere stabilis extitit, nec fidem gloriosissimo Domino nostro pollicitam conservavit, hunc igitur cum conjuge sua, sicut et antefatos, à societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus, in quibus per iniquitatem creverant, reduces fieri, præter in id quod consequuti fuerint pietate clementissimi principis nostri, cujus gratia, et bonos donorum præmiis ditat, et malos à beneficentia sua non separat.

[ocr errors]

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON XIII.

Ut clerici, qui sæculares judices appetunt, excom

municentur.

Diuturna indisciplinatio et licentiæ inolita præsumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici conclericos suos, relicto pontifice suo, ad judicia publica pertrahant proinde statuimus hoc de cætero non præsumi; sed si quis hoc præsumpserit facere, et causam perdat, et à communione efficiatur

extraneus.

CANON XIX.

Ut Ecclesia cum rebus ejus ad Episcopi ordinationem pertineat.

Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas ædificaverint postulant consecrari, ut dotem quam ei ecclesiæ contulerint censeant ad Episcopi ordinationem non pertinere, quod factum, et in præterito displicet et in futurum prohibetur; sed omnia secundùm constitutionem antiquam ad Episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

CONCILIUM TOLETANUM IV.

CANON XXXIII.

Ne de facultatibus ecclesiarum, excepta tertia oblationum, Episcopus aliquid auferat.

Avaritia, radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet, multis enim fidelium in amorem Christi et Martyrum in parochiis Episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes hæc auferunt atque in usus suos convertunt: inde est quòd cultores sacrorum deficiunt dum stipendia sua perdunt; inde labentium basilicarum ruinæ non reparantur, quia avaritiâ sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est à præsenti concilio, Episcopos ita dioceses suas regere, ut nihil ex earum jure præsumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quàm de tributis ac frugibus tertiam consequantur: quòd si amplius quidpiam ab eis præsumptum extiterit, per concilium restauretur, appellantibus aut ipsis conditoribus, aut certè propinquis eorum si jam illi à sæculo decesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt nullam potestatem habere, sed juxta canonum constituta, sicut Ecclesiam ita et dotem ejus ad ordinationem Episcopi pertinere.

CONCILIUM TOLETANUM VI.

CANON XV.

De collatis rebus Ecclesiis ut in earum jure perdurent.

Quia his qui principibus dignè deserviunt, atque deferentibus fidele illis obsequium constat nos opti

« AnteriorContinuar »