Imágenes de páginas
PDF
EPUB

3. How Queen Philippa saved the Burghers of

Calais.

[Translated from the Chronicles of Froissart.]

In the year 1347, King Edward III., of England, after the battle of Crécy, had forced the city of Calais, by a long and painful siege, to ask for conditions of surrender. The story begins when the terms of the conqueror are first made known to the citizens, in the market square.

Ad sonum campanæ omnes convenêre, viri atque mulieres, valde cupientes aliquid novi R. 6 audire, ut fit* eis qui famem tamdiu tolerârunt, ut nihil possint ampliùs. Quibus congressis, et in magnum atrium congregatis, viris R. 1 atque mulieribus, Johannes quidam Viennensis, quàm humanissimè 82 poterat, significavit omnia verba jam ante narrata: "Res" inquit "non aliter se habere potest; et necesse est ut quàm brevissimè consulatis atque respondeatis." Quo audito, cœpêre omnes tam vehementer plorare ac flere, ut nemo, quamvis ferreus, non simul mæreret. Et per spatium horæ, nec respondére nec loqui poterant; quin ipse Johannes Viennensis tantâ misericordiâ commotus est, ut abundè lacrimaret.

Paullo post, oppidanus gravis surrexit, ditissimus totius urbis cui nomen Eustachio Sancti Petri et coram 49 omnibus sic locutus est: "Miserum, cives mei, atque nefandum foret, si tantus populus fame sive aliter periret, aliquâ viâ salutis apparente; et magnum ejus meritum erit, qui talem calamitatem defendet. Immo, tantam habeo spem gratiæ veniæque, apud Deum Dominum nostrum, si pro hoc

*As usually happens.

populo moriar, ut velim primus omnium R.6 mori; et libenter me tradam, cum merâ tunicâ, nudo capite, laqueo circa collum dato, misericordiæ R. 14 Regis Anglicani.”

Hæc ubi dixit, cuncti circumvenêre plorantes : complures, viri mulieresque, ei R. 10 se projecêre ad pedes; maximèque flebile erat illic stare, illa audire, attendere, videre.

R. 14

Deinde alter fortis oppidanus, dives et ipse admodum, cui duæ filiæ pulcherrimæ, ipse quoque óbtulit se comitem; tum tertius, homo locuples supellectile heredioque, R. 20 addidit se comitem propinquis ; fraterque ejus, quartus; deinde quintus; tum sextus. Hi omnes nudati, cum meris tunicis braccisque, et laqueis circum colla datis, ut a rege edictum erat, egressi sunt, portantes claves castelli et urbis : quisque manu tenuit aliquid clavium.

Rex fortè tum in conclavi sedebat, magnâ cum frequentiâ comitum, baronum, equitum.* Certior factus oppidanos appropinquare,85 cum præscripto apparatu, exiit in spatium ante castellum, omni cœtu nobilium comitante, magnâque insuper turbâ cupientium oppidanos videre. † Regina quoque

Regem, dominum suum, secuta est.

Tum Gualterus quidam, qui oppidanos eò duxerat, cum multis aliis, accessit ad Regem, dixitque : "Rex domine noster, ecce obsides oppidanorum, utì jussisti." Rex paulisper sese continuit, sæviter eos intuens nam omnes oppidanos magnopere óderat, propter immensa damna stragesque, jam ante ab eis in se factą.

* Observe that these are the modern titles, counts, barons, and knights.
† Of those eager to see the burghers.

Et sex oppidani, in genua coram rege procumbentes, junctis manibus, ita locuti sunt: "Domine noster, Rex clementissime, ecce nos hîc præsentes, nobilissimi natu 98 omnium civium, magni mercatores : huc attulimus, tradimusque tibi, claves urbis et castelli; sic vestiti uti vides, voluntati tuæ prorsus dediti, ut reliquos oppidanos servemus, tanta tamque dura jamdiu passos.69 Placeat ergo tibi misereri nostri, R. 8 pro virtute nobilitateque tuâ."

Neque verò quisquam aderat—princeps, eques, aut miles qui præ misericordiâ lacrimis abstinere poterat; diuque omnes loqui nequiverunt. Nec mirum quidem; multum enim habet in se miserationis, homines videre tam prostratos, in tantum periculum lapsos.

Rex interea conspexit, admodum iratus; nam adeò durus erat, tantâque iracundiâ commotus, ut loqui non posset. Quum primùm loqui poterat, imperavit ut statim securi ferirentur.* Tum omnes principes equitesque qui aderant, instanter, magno cum fletu, obsecrârunt ut rex casum eorum miseraretur; sed noluit quidquam morari.

Deinde Gualterus, de quo suprà dictum est, ita loquitur: "O Rex clementissime, cóhibe iracundiam tuam. Est tibi fama ac laus summæ mansuetudinis atque nobilitatis: noli 99 igitur facinus patrare, quo laus tua obscuretur, aut quod quis tibi ut scelus objiciat. Nisi hominum R. & horum eris miseritus, 8 omnes nimiam tuam sævitiam incusabunt, qui tam crudeliter viros fortes interfeceris, ultrò sese offerentes misericordiæ tuæ, ut alios tutarentur."

R.

*That they should be instantly beheaded.

Ad hoc dictum Rex, dentibus frendens, "Gualtere," inquit, "cave me frænâris: ita esse oportet, et nequâquam aliter: carnifex statim adesto: isti oppidani tot militum meorum occiderunt, ut eis quoque profectò sit moriendum." 96

Tunc generosa Regina Angliæ humiliter, demisso vultu, flensque tam luctuosè ut vix se sustinere posset, in genua sese prosternens ante Regem dominum suum, ita locuta est: "Domine mi benigne, ex eo tempore quum mare transivi, magno (ut ipse scis) cum periculo meo, nihil umquam a te poposci vel postulavi: hoc ergo humillimè oro, et pro meâ parte deposco solum et unicum munus tum pio filio sanctæ Mariæ, tum pro tuo in me amore - ut horum sex hominum te misereat."

Rex paulisper reticuit, contemplans formosam uxorem, in genibus tam miseriter flentem: tandem aliquantulùm mitigatus - noluit enim irasci mulieri R. 11 tam teneræ tamque humili-respondit: "At malim, mulier, te úbivis esse terrarum quam hîc: adeò instanter me hoc rogas, ut recusare non ausim: et, quamvis invitus, ecce, tibi istos libero: tu eis R. 10 facito quodcumque voles."

Generosa Regina respondit: "Domine mi, maximas gratias ago."

Tum Regina surrexit: sex oppidanos resurgere jussit: laqueisque de collis detractis, in conclave eos gaudenter duxit: deinde, quum vestiti essent, paravit amplissimam cœnam, eosque securos de tecto dimisit: unde discessêre alius aliò, habitaturi in urbibus Picardiæ.* J. H. A.

*Picardie, the northern part of France.

MEDIEVAL HYMNS.

1. Dies Iraæ.

[Written by Thomas of Celano a Franciscan monk of the Thirteenth Century. The entire hymn consists of eighteen stanzas.]

Dies iræ, dies illa

Solvet sæclum in favillâ :

Teste David cum Sibyllâ.

Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta strictè discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum,
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Quum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo quum sedebit,
Quidquid latet apparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Quum vix justus sit securus?

Rex tremendæ majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis!

« AnteriorContinuar »