Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic]
[graphic]

HISTORIA VITE ET MORTIS.

ADITUS.

De vita brevi et arte longa, vetus est cantilena et querela. Videtur igitur esse tanquam ex congruo, ut nos, qui pro viribus incumbimus ad artes perficiendas, etiam de vita hominum producenda cogitationem suscipiamus, favente et Veritatis et Vita Authore. Etsi enim vita mortalium non aliud sit quam cumulus et accessio peccatorum et ærumnarum, quique ad æternitatem aspirant is leve sit lucrum vita; tamen non despicienda est, etiam nobis Christianis, operum charitatis continuatio. Quinetiam discipulus amatus cæteris superstes fuit; et complures ex patribus, præsertim monachis sanctis et eremitis, longævi fuerunt'; ut isti benedictioni (toties in lege veteri repetita) minus detractum videatur post ævum Servatoris, quam reliquis benedictionibus terrenis. Verum ut hoc pro maximo bono habeatur, proclive est. De modis assequendi, ardua inquisitio; eoque magis, quod sit et opinionibus falsis et præconiis vanis depravata. Nam et quæ a turba medicorum de Humore Radicali et Calore Naturali dici solent, sunt seductoria; et laudes immodica Medicinarum Chymicarum primo inflant hominum spes, deinde destituunt.

Atque de morte quæ sequitur ex suffocatione, putrefactione, et variis morbis, non instituitur præsens inquisitio; pertinet enim ad Historiam Medicinalem; sed de ea tantum morte quæ fit per resolutionem ac atrophiam senilem. Attamen de ultimo passu mortis, atque de ipsa extinctione vitæ, quæ tot modis et exterius et interius fieri potest (qui tamen habent quasi atriolum commune, antequam ad articulum mortis ventum sit), inquirere, affine quiddam præsenti inquisitioni esse censemus; sed illud postremo loco ponemus.

Fuerint in the original, J. S.

« AnteriorContinuar »