Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Te confugimus primariam partem ecclesiastici corporis, orantes ut quicquid consilii avaritia ceperit adversus aut immunitates nostras aut communè literarum et literatorem commodum, id omne dexterrimâ tuâ in obeundis rebus prudentiâ dissipetur. Deus Opti. Max. tua beneficia, quæ nos solvendo non sumus, in suas tabulas accepti transferat.

Ad Franciscum Bacon, Cancellarium.

De Bibliop. Lond. 29 Jan. 1620.

ILLUSTRISSIME DOMINE.-Tu quidem semper Patronus noster es, etiam tacentibus nobis, quantò magis cum rogamus, idque pro Libris de quibus nusquam rectiùs quam apud Te agitur. Accepimus enim Londinenses Librarios omnia transmarina scripta ad monopolium revocare moliri, neque ratione habita chartæ nostræ a Serenissimo Principe Henrico 8° indultæ, neque Studiosorum Sacculi, qui etiam nunc mæretet in gemiscit. Ecquid permittis Domine? Curasti tu quidem Instauratione tua, quo minus exteris Libris indigeremus, sed tamen comparatio et in honorem tuum cedet, nostrumque emolumentum. Quare unicè obsecramus, ut qui tot subsidia attuleris ad progressum doctrinæ, hâc etiam in parte nobis opituleris. Aspicis multitudinem Librorum indies gliscentem, præsertim in Theologia, cujus Libri si alii aliis (tanquam montes olim) imponerentur, veri simile est, eos illuc quo cognitio ipsa pertingit ascensuros. Quod si et numerus Scriptorum intumescat, et pretium, quæ abyssus crumenæ tantos sumptus æquabit! Jam vero

miserum est, pecuniam retardare illam, cui natura spiritum dederit, feracem gloriæ, et coeleste ingenium. quasi ad metalla damnari. Qui augent precia Librorum, prosunt vendentibus libros non ementibus, hoc est cessatoribus non studiosis. Hæc tu omnium optimè vides, quare causam nostram nosque ipsos Tibi, Teque Deo Opti. Maxi. intimis precibus commendamus.

Gratulatio ad F. Leigh.

Capitalem Justitiarium Angl. (Camden). 6 Feb. 1620.

HONORATISSIME DOMINE,—Eama promotionis tuæ gratissimè appulit ad nos omnes haud ita certe studiis chartisque obvolutos, quin aures nostræ tibi pateant. Imò prorsus censemus permultum interesse alacritatis publicæ, ut bonorum præmia citissimè promulgentur, quo suavius virtutibus, tuo exemplo compensatis, unum omnes incumbamus. Quare tam verè quam libenter gratulamur tibi, nec minus etiam Reipublicæ, quam hunc pleno gradu ingrediens beneficiis tuis percurres. Nos etiam haud minimam favoris tui partem speramus, orantes ut immunitates nostræ a serenissimis Regibus concessæ ab Augustissimo Jacobo actæ tuâ operâ conserventur; eadem manus et tuum tibi largitus est honorem, et privilegia nostra confirmavit; in quâ dextrâ et fide conjuncti, in cæteris haud divellamur. Quod si oppidani nostri (more suo) Musarum jura et diplomata arrodant; tuus amor et authoritas istos sorices nobis abigat. Demosthenes Atheniensis doluit se victum opificum antelucanâ industriâ, nostræ etiam Athenæ artesque obscuris opificum arti

bus superari dolebunt. Sed tua humanitas hæc nobis expediet. Deus fortunet tibi hunc honorem, et faxit, ut tibi gloriæ sit, omnibus saluti.

Gratulatio ad Cranfield, Thesaurar.

8 Oct. 1621.

ILLUSTRISSIME DOMINE,-Concede ut Honoribus nuperis, tanquam partubus Virtutum tuarum, Alma Mater accurrens gratuletur. Solent enim Studiosorum suffragia enixus gloriæ sollicitudine in futurum plenos haud parum levare; præsertim quum ipsi non solum rectum de bene-merentibus judicium haussise ab antiquis, sed et ad posteros transmissuri 'videantur. Quare post principis manum honoribus refertam, non est quod nostram quoque, cum amoris symbolo festinantem, recuses. Sic apud Veterum aras, post ingentes Hecatombas, exiguam thuris micam adoleri legimus. Tu Domine vicisti; tuere nos ita ut fortunæ nostræ, intra ambitum amplexusque felicitatis tuæ receptæ, communi colore foveantur. Et cum ob perspicacitatem singularem, jam olim Regi notam atque signatam, dignissimè præficiaris Fisco, etiam Academiam in Thesauris habe: justissime potes sub hoc Principe, in quo doctrinæ fructus atque usus mirificè relucet: certè, si quantum eruditio Regis profuerit Reipublicæ, tantum favoris nobis impertias, abundè succurres

Magnificentiæ tuæ addictissimis, Procancellario, et Reliquo Senatui Academiæ Cantabrigiensis.

33

Ad Lanc. Andrewes* Episc.

(From the British Museum, MS. Sloane, No. 118.)

SANCTISSIME PATER,-Statim a solatio aspectus tui, ego auctior jam gaudio atque distentior, Cantabrigiam redii. Quid enim manerem? Habui viaticum favoris tui, quod longiori multc itineri sufficeret. Nunc obrutus Academicis negotiis, ægrè hoc tempus illis succido non quin pectus meum plenum tui sit, atque effusissimum in omnia officia, quæ præstet, mea parvitas; sed ut faciliùs ignoscas occupato calamo, qui etiam ferians nihil tua perfectione dignum procudere possit. Utcunque tua lenitas non ita interpretabitur mea hæc scribendi intervalla, ac si juvenili potius impetu correptus, quam adductus maturo consilio, primas dedissem literas, ideoque præfervida illa desideria silentio suo sepulta nunc languescere, ut halitus tenuiores solent, qui primo caloris suasu excitati atque expergefacti, ubi sursum processerint paulò, frigefacti demum relabuntur. Hoc quidem illis accidere amat, qui celeritatem affectuum raptim sequentes, ad omnem eorum auram vacillant. Ego, non nisi meditatò, obrepsi ad favorem tuum; perfectionibus tuis, meis desideriis probè cognitis, excussis perpensisque. Cum enim vim cogitationum in vitam meam omnem con

It was during the same visit of King James the First to Cambridge that Herbert became acquainted both with Lord Bacon and Dr. Andrews, Bishop of Winchester. Andrews and he had a debate on predestination and sanctity of life. A short time afterwards Herbert sent the bishop some aphorisms in a long letter written in Greek. The bishop was so delighted with it that he put it into his bosom, from whence he, often drew it to show to learned scholars or foreigners, but always returned it to the same place, and kept it near his heart to the last day of his life.-See WALTON'S "Lives."

vertissem, et ex altera parte acuissem me aspectu virtutum tuarum; huc, illuc commeando, eò deveni animo, ut nunquam cessandum mihi ducerem, nunquam fatiscendum, donec lacteam aliquam viam ad candorem mentis tuæ ducentem aut reperissem aut fecissem. Neque quòd ignotior eram, retundebatur unquam impetus ; quippe, qui sic colligebam; si tam abjectus sim, ut laboribus meis plurimis atque assiduâ observantiâ, ramenta quæpiam ex tanta Humanitatis massa, quæ apud te visitur, abscindere non possim, absque molestâ aliorum ac frigidâ commendatione, si huc reciderit omnis studiorum spes fructusque :

Cur ego laborem notus esse tam pravè?
Cum stare gratis cum silentio possim.

Quod tamen hæc omnia succedant ex voto, quod reclusæ sint fores, receptusque sim in aliquem apud H. T. locum, magis id adeo factum esse mansuetudine tuâ incomparabili, quam meis meritis ullis, semper lubentissimèque agnoscam: imò precabor enixè, me tum privari tam communi hâc luce, quam tuâ, cum id agnoscere unquam desinam. Quanquam, cum gravibus duobus muneribus fungar apud meos, Rhetoris in hunc annum, et in plures Oratoris, permitte, pater, hoc impetrem, ut cedam aliquantisper expectationi hominum rariùsque paulò fodiam in Vintoniensi agro, dum Rhetorici satagam: quamvis enim sexcenta hujusmodi prædiola tuâ gratiâ permutare nolim; majus tamen piaculum reor, deesse publico muneri, quam privato, latiusque manare injustitiæ peccatum, quam negligentiæ. Illic constringor debito: hic etiam teneor, sed laxioribus vinculis. quæque amor sæpe

« AnteriorContinuar »