Titi Livii Patavini. Historiarum ab urbe condita libri quinque priores: Ad optimas editiones castigati

Portada
excudebant Hilliard et Metcalf, 1810 - 293 páginas
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 274 - Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt (locos tenuere Libui) considunt. " Post hos Salluvii prope antiquam gentem Laevos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem.
Página 3 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
Página 79 - ... invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit.
Página 4 - Troiam amisso quaerebant, 3 venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primum egressi sunt locum Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est : gens universa Veneti 4 appellati.
Página 39 - Estisne vos legati oratoresque, missi a populo Collarino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate ? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio.
Página 10 - Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat...
Página 280 - ... sedentes viros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae se ferebat, simillimos Diis.
Página 182 - Algidum jussit : sedemus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti, nec cementes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites : sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis.
Página 133 - Cui rei capitalis dies dicta sit, et de quo futurum ' prope diem judicium, eum indemnatum indicta cansa non ' debere violari.' ' Tribunus supplicium' negat ' sumptu' rum se de indemnato ; servaturum tamen in vinculis esse ' ad judicii diem, ut qui hominem necaverit, de eo supplicii < sumendi copia populo Romano fiat.
Página 43 - Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo traditum ceteri servaverant Reges) viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue omnibus -datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omuis penes primores civitatis esset.

Información bibliográfica