Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhu
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulchro ? Mille ovium insanus morti dedit, inclytum
Et Menelaum unâ mecum se occidere clamans. Tu quum pro vitulâ statuis dulcem Aulide natam Ante aras, spargisque molâ caput, improbe, salsâ, Rectum animi servas? Quorsum? Insanus quid enim Ajax
Fecit, quum stravit ferro pecus? abstinuit vim Uxore, et gnato, mala multa precatus Atridis. Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulyssem.. Verum ego, ut hærentes adverso littore naves Eriperem, prudens placavi sanguine divos. Nempe tuo, furiose? Meo, sed non furiosus. Qui species alias veris, scelerisque tumultu Permistas capiet, commotus habebitur: atque Stultitiane erret, nihilum distabit, an irâ. Ajax immeritos dum occidit, desipit, agnos? Quum prudens scelus ob titulos admittis inanes, Stas animo? et purum est vitio tibi quum tumi- dum est cor?
Si quis lecticâ nitidam gestare amet agnam, Huic vestem ut natæ, paret ancillas, paret aurum: Pusam aut pusillam appellet: fortique marito [jus Destinet uxorem: interdicto huic omne adimat Prætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis natam pro mutâ devovet agnâ, Integer est animi? ne dixeris: ergo, ubi prava Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. Nunc age luxuriam, et Nomentanum arripe me- Vincet enim stultos ratio insanire nepotes. [cum; Hic simul accepit patrimonî mille talenta, Edicit piscator utì, pomarius, auceps, Unguentarius, ac Tusci turba impia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum Manè domum veniant. Quid tum? Venêre frequentes.
Verba facit leno, Quicquid mihi, quicquid et horum Cuique domi est, id crede tuum: et vel nunc pete,
Accipe quid contrà juvenis responderit aquus: In nive Lucanâ dormis ocreatus, ut aprum Cœnem ego; tu pisces hyberno ex æquore verris : Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer: Sume tibi decies: tibi tantundem: tibi triplex, Unde uxor media curret de nocte vocata. Filius Æsopi detractam ex aure Metellæ, (Scilicet ut decies solidûm exsorberet) aceto Diluit insignem baccam: qui sanior ac si Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam? Quinti progenies Arrî, par nobile fratrum, (16)
(16) Par nobile fratrum. I apprehend these characters
Nequitiâ et nugis, pravorum et amore gemellum, Luscinius soliti impenso prandere coëmptas.
Quorsum abeant sani? cretá an carbone notandi? Edificare (17) casas, plostello adjungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa, Si quem delectet barbatum: amentia verset. Si pueriliùs his, ratio esse evincet amare : Nec quicquam differre, utrùmne in pulvere trimus Quale prius ludas opus, an meretricis amore Sollicitus plores: Quæro, faciasne quod olim Mutatus Polemo: ponas insignia morbi, Fasciolas, cubital focalia; potus ut ille
to be referable to the same prototypes as Edgar and Edmund in King Lear: luscinia, the nightingales, refer to the bird contiguous to Edgar and Edmund, which is drawn. in fig. 12: they are nightingales as being in the moon; and creta an carbone, are terms peculiarly referable to Edgar and Edmund, because Edgar's prototype is composed of lights, and that of Edmund, (which is also Magnano's prototype, who is therefore called a collier in Hudibras) of dark shadows.
(17) Edificare casas, &c. The various actions attributed to the two characters here drawn, are to be referred the first to the prototype of Crowdero in Hudibras, or of King Lear in the play of that name, (contiguous to which may be traced the various objects mentioned) and the second to the handsome juvenile lover-like figure, which was the prototype of Fortinbras in Hamlet drawn in fig. 52.
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas. Postquam est impransi correptus voce magistri, Porrigis irato puero quum poma, recusat.
Sume, catelle; negat: si non des, optat. Amator Exclusus qui distat? agit ubi secum, eat an non, Quò rediturus erat non arcessitus: et hæret
Invisis foribus. Nec nunc, quum me vocet ultro, Accedam? an potiùs mediter finire dolores? Exclusit, revocat: redeam? non, si obsecret. Ecce Servus non paulò sapientior: O here, quæ res Nec modum habet, neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore hæc sunt mula; bellum, Pax rursum. Hæc si quis, tempestatis propè ritu Mobilia, et cæca fluitantia sorte, laboret Reddere certa sibi; nihilo plus explicet, ac si Insanire paret certâ ratione modoque. Quid? quum Picenis excerpens semina pomis, Guades si cameram percústi fortè, penes te es? Quid? quum balba seris annoso verba palato, Edificante casas qui sanior? adde cruorem Stultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo (in- quam)
Hellade percussâ, Marius quum præcipitat se, Cerritus fuit? an commotæ crimine mentis Absolves hominem, et sceleris damnabis eundem, Ex more imponens cognata vocabula rebus? Libertinus erat qui circum compita siccus
Lautis manè senex manibus currebat: et unum (Quoddam magnum addens) unum me sûrpite
Dis etenim facile est, orabat: sanus utrisque Auribus atque oculis, mentem, nisi litigiosus Exciperet dominus, quum venderet; Hoc quoq; vul- Chrysippus ponit fœcundâ in gente Menenî. [gus Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores. (Mater ait pueri menses jam quinque cubantis); Frigida si puerum quartana reliquerit, illo Manè die, quo tu indicis jejunia, nudus In Tyberi stabit, casus medicusve levaret Ægrum ex præcipiti, mater delira necabit In gelidâ fixum ripâ, febrimque reducet. Quone malo mentem concussa? timore deorum. Hæc mihi Stertinius, sapientum octavus, amico Arma dedit, posthac ne compellarer inultus. Dixerit insanum qui me, totidem audiet; atque Respicere ignoto discet pendentia tergo. (18)
DAM. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris :
Quá me stultitia (quoniam non est genus unum) Insanire putas? ego nam videor mihi sanus;
(18) An expression similar to this (viz. caudam trahat) was used in the early part of the satire. They both seem to involve a reference to lunacy, by an allusion to the wearing a tail, like a beast unendued with reason.
« AnteriorContinuar » |