Cha. Reddidisti animum. Pam. Nunc si quid potes aut tu, aut hic Byrrhia, Facite, fingite, invenite, efficite, qui detur tibi: Ego id agam, mihi qui ne detur. Cha. Sat habeo. Pam. Davum optume Video: hujus consilio fretu' sum. Cha. At tu hercle haud quidquam mihi, Nisi ea, quæ nihil opu' sunt sciri: fugin' hinc? Byr. Ego vero ac lubens. SCENA II. DAVUS, CHARINUS, PAMPHILUS. Dav. Dî boni, boni quid porto? sed ubi inveniam Pamphilum, Ut metum, in quo nunc est, adimam, atque erpleam animum gaudio? Cha. Lætus est, nescio quid. Pam. Nihil est; nondum hæc rescivit mala. Dav. Quem ego nunc credo, si jam audierit sibi paratas nuptias. Cha. Audin' tu illum? Dav. Toto me oppido exanimatum quærere. Sed ubi quæram? quo nunc primum intendam? Cha. Cessas alloqui ? Dav. Abeo. Pam. Dave ades, resiste. Dav. Quis homo est, qui me? ô Pamphile, Te ipsum quæro. Euge ô Charine! ambo oppor Cha. Mea quidem hercle certè in dubio vita est. Dav. Et quid tu, scio. Nuptiæ mihi. Dav. Et id scio. Pam. Hodiè. Dav. Obtundis, tametsi intelligo. Id paves, ne ducas tu illam : tu autem, ut ducas. Cha. Rem tenes. Pam. Isthuc ipsum. [vide. Dav. Atqui isthuc ipsum, nil pericli est: me Pam. Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. Dav. Hem, Libero: uxorem tibi jam non dat Chremes. Dav. Scio. Tuus pater modo me prehendit : ait tibi uxorem dare [randi locus. Hodie, item alia multa, quæ nunc non est par (26) In dubio vita. This and the like passages (as well as those regarding fear), are to be understood as having relation to the alternate librations of the moon. Continuù ad te properans percurro ad forum, ut dicam tibi hæc. [sum locum. Ubi te non invenio, ibi ascendo in quendam excelCircumspicio: nusquam: fortè ibi hujus video Byr[cogito. rhiam : Rogo: negat vidisse: mihi molestum, quid agam, Redeunti interea ex ipsâ re mî incidit suspicio: hem, Paululùm obsoni, ipsus tristis, de improviso nuptiæ. Non cohærent. Pam. Quorsumnam isthuc? Dav. Ego me continuò ad Chremem. Cum illo advenio, solitudo ante ostium jam id gaudeo. Pam. Rectè dicis, perge. Dav. Maneo : interea introire neminem Video, exire neminem, matronam nullam, in ædibus Magnum signum. Dav. Num videntur convenire hæc nuptiis? Pam. Non opinor, Dave. Dav. Opinor, narras? non rectè accipis. Certa res est etiam puerum inde abiens conveni Chremis, (27) [seni. Olera et pisciculos minutos ferre obolo in cœnam (27) Chremes's foot-boy may have the same prototype as Cupid in Hudibras, drawn ante in fig. 22. Cha. Liberatus sum, Dave, hodiè tuâ opera. Dav. At nullus quidem. Cha. Quid ita? nempè huic prorsus illam non Dav. Ridiculum caput. [dat. Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis. [ducere. Cha. Benè mones. Ibo etsi hercle sæpe jam me spes hæc frustrata est. Vale. SCENA III. PAMPHILUS, Davus. Pam. Quid igitur sibi volt pater? cur simulat? Dav. Ego dicam tibi. Si id succenseat nunc, quia non dat tibi uxorem Chremes. Ipsu sibi esse injurius videatur: neque id injuria: Priusquam tuum animum, ut sese habeat ad nuptias, perspexerit. Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: Tum illæ turbæ fient. Pam. Quid vis? patiar? Dav. Pater est; Pamphile. Difficile est; tum hæc sola est mulier, dictum ac factum invenerit Aliquam causam, quamobrem ejiciat oppido. Pam. Ejiciat? Dav. Citò. Pam. Cedo igitur, quid faciam, Dave? Dav. Dic te ducturum. Pam. Hem! Dav. Quid est ? Pam. Ego dicam? Dav. Cur non? Pam. Nunquam faciam. Dav. Ne nega. Pam. Suadere noli. Dav. Ex eâ re quid fiat, vide. Pam, Ut ab illâ excludar, hue concludar. Nempè hoc sic esse opinor dicturum patrem: Tibi non det gnatum; nec tu câ causâ minueris Hæc quæ facis, ne is suam mutet sententiam. Patri die velle: ut, cum velit tibi jure irasci, non queat. [his moribus Nam quod tu speres, propulsabo facile: uxorem Dabit nemo; inopem inveniet potiùs, quàm te corrumpi sinat: [feceris. Sed si te æquo animo ferr eaccipiet, negligentem Aliam otiosus quæret, interea aliquid accederit Pam. Itan' credis? [boni. |