Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ELEGIARUM

LIBER PRIMU S.

Elegia prima ad CAROLUM DEODATU M. TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

1 Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ; | Vergivium prono quà petit amne falum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet. 10 Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, fortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam ceflisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adeft, 30 Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato fuccurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et fpecto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror ineft: 40 Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos

35

Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. 50 Sæpius hic blandas fpirantia fidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, 55

Atque faces quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; 60 Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ, 65

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danau fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Terpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. 70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse fequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis. 75 Quicquid formosi pendulus orbis habet.

. Non

Non tibi tot cælo scintillant aftra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. : 80 Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Aft ego, dum pueri sinit idulgentia cæci, 85

Mônia quàm fubitò linquere faufta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. go Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA, Anno Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

eva

T E, qui conspicuus baculo fulgente folebas

1 Palladium toties ore ciere gregem, Ultima præconum præconem te quoque fæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in AEsonios vivere poffe dies,

5

lo

Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

· Arte Coronides, fæpe rogante dea. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei 15

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. 20 Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia mæsta scholis. ELEGIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum + Præsulis Wintonienfis. M æftus eram, et tacitus nullo comitante fedebam, IV Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina folo; 4 Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda face; (turres Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit fatrapum fternere falce greges.

Tunc + Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

« AnteriorContinuar »