Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi Intempestivis ossa cremata rogis :

10 Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar, . . 15

Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, 20 Nec sinis ut semper Auvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ? Et tibi fuccumbit liquido quæ plurima cælo .

Evehitur pennis quamlibet augur avis, Et quæ mille nigris errant animalia sylvis, 25

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum fit concessa potestas ;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ? 30 Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartesiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab eöo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui resovenda cubili, 35 Condiderant oculos noxque soporque meos :

Cum

Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent.

- 40 Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore folum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipfe racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos, 55

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cæleftia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ. 60 Quisque noyum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
'T t

Dixit,

50

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ, 65

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi. ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18. Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercatores

Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem. nUrre per immensum subitò mea littera pontum,

U I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos 5

AEolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; 10 Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras.

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem eft animæ plusquam pars altera noftræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego.

15

[ocr errors]

20

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior illė mihi quàm tu doctiflime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quàmque Stagirites genoroso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, 30 Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem 35

Gramine, bisque tuas abftulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse fonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte fonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas, - 45

Grande falutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam fit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, fi modo adesset, herum.
Tt2

Hæc

am

60

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo

Verba verecundo fis memor ore loqui: (destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit sera, falutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55

Icaris à lento Penelopeia viro.
Alt ego quid volưi manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe farislıferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mostas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

· Placat et iratos hoftia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor. 70
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo, 75

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat;

65.

.

Ger

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »