Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu siquid agam scitabere (si modò faltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) 80 Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et ftabulantem paupere tecto

Qui fuprema suo cum patre regna colit, 84 Stelliparumque polum, modulantesque æthere

Et subitò elisos ad sua fana Deos. (turmas, · Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa fub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90 ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19. N ONDUM blanda tuas leges Amathusia nôram TV Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor, Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros. 10 Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad Promptior) et duplici jam ferus igne calet. (iras Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem: 14 At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Alat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
• Prodidit altantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit. 20 Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem. 30 Ipse ego si nescis ftrato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi ; Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea. Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35

Qui poft terga folet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes. 40 Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te stulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

45 Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat. 50 Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor? an et radios hinc quoque Phoebus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. 60 Unam fortè aliis supereminuisse notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65

Solus et hos nobis texuit antè dolos. Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ, • Et facis. à tergo grande pependit onus.

Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Infilit hinc labiis, insidet inde genis : : 70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat, 75

Ablata eft oculis non reditura meis. Alt ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat. 80 Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis. -
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores 85

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi dętur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui;
Forsitan et duro non eft adamante creata,

Forte nec ad noftras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus, 95

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens: ·

90

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in fuperis tu mihi fummus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,

Cuspis amaturos figat ut una duos. D AEC ego mente olim lævâ, sudioque supino 11 Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum sic me malus impulit error, 105

Indocilisque ætas prava magistra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. 110 Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

In Proditionem Bombar dicam. NUM simul in regem nuper satrapasque Britannos u Ausus es infandum perfide Fauxe nefas, Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli, 5 • Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis . Liquit lördanios turbine raptus agros.

In eandem.
CICCINE tentafti cælo donâsse läcobum
Quæ septemgemino Bellua monte lates ?
X x 2

Ni

« AnteriorContinuar »