Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit ,5

Altra, nec inferni pulveris usus.ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi cæli vix bene scandet iter. 10

In eandem. DURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

I Et sine quo superùm non adeunda domus.. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne, 5,

Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! 10 Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem. N UEM modò Roma suis devoverat impia diris, •

V Et Styge damnârat Tænarioque sinu, Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

In inventorem Bombarde.
| Apetionidem laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem.
A NGELUS unicuique suus (sic credite gentes)
h Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi fi gloria major,

Nam tua præsentem vox fonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli 59

Per tua secretò guttura serpit agens ; -
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono.
Quòd ficuncta quidem Deusest, per cunctaque fusus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet. 10

Ad eandem.
ALTERA Torquatum cepit Leonora poëtam,
A Cujus ab infano ceffit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem

5
Aurea maternæ fila movere lyræ, .
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ;

--

Et poteras ægro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse fibi.

Ad eandem.
Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
W Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis undâ 5

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm ftudiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos..

Apologus de Rustico et Hero. D Uficus ex malo sapidissima poma quotannis 1 Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo affueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! - 10 Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.

Elegiarum Finis.
+ Added in the Edit. of 1673.

SY L

S Y L VAR UM LIBE R.

Anno Ætatis 16.

[ocr errors]

In obitum || Procancellarii medici.
D ARERE fati discite legibus,
1 Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro ..
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nesli venenatus cruore

AEmathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpi Palladis invidiæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

10

|| Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Professor of physic, who died when he was a second time Vice-Chancellor in O&tober 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare poflint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

AEgiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hallá.
Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. Colende Præfes, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.

« AnteriorContinuar »