Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sit mite de te judicium AEaci,

45 Subrideatque AEtnæa Proserpina, Interque felices perennis Elysio spatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17. JAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto J Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo felix divesque sedebat 5 In folio, occultique doli securus et hostis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, 10 Participes regni post funera mæla futuros; Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, 15 Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus, Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris 20 Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris., Talibus infestat populos Summanus et urbes

Y y

Cinctus

30

Cincius cæruleæ fumanti turbine flammæ,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva 25
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At fimul hanc opibusque et feftâ pace beatam
Afpicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; 35
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Effat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; 45
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50 Dextra yeneficiis infamis Hetruria, nec non

Te

Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, 1 65
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturnia reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero-
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen (cem,
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter.
Producit fteriles molli fine pellice noctes) 76
At vix compositos fomnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falfà fub imagine tectus
Y y a

Ali

Aftitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et ne quicquan desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda feneftratis figens vestigia calceis. 85
Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur folus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amidlu 90
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedramvenerandetuam,diademaquetriplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio poffit, 100
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella. 105
At tu si tenero mavis torpescere lecio,
Crescentesque negas hosti contundere vires,

[ocr errors]

Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle: 109
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude;
Quælibet hæreticis disponere retia fas est; 115
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de ftirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120
· AEdibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit fummi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casúque ftupentes 125
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque fecundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. 130
Dixit et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati 135

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »